«Epistolae, CI -CC» — Bernardus Claraevallensis

EPISTOLAE, CI — CC. EPISTOLA CI. AD RELIGIOSOS. Monachum, qui sine licentia discesserat, redeuntem benigne suscipi postulat.0236A

Fratrem Lambertum, quem in aliquibus forte fluctuantem suscepimus, orantibus quidem vobis pro ipso constantem remisimus, et nulla jam, ut opinamur, scrupulositate pristina laborantem. Causam quippe adventus ejus, necnon et discessionis modum et intentionem sollicite nobis perscrutantibus, intentionem quidem visus est habere inculpabilem, sed causam plane non sufficientem, ut tali modo, id est sine licentia, discedere debuisset. Unde et sumpta justae in eum invectionis occasione, increpato ut oportebat, et confirmato in quibus nutabat, reditum 0236B ei persuasimus. Et pro redeunte rogamus, dilectissimi fratres, esse vos videlicet praestabiles super fratris praesumptione, sed praesumptione, ut videtis, satis simplici, et non malitiosa: quandoquidem neque ad dexteram neque ad sinistram declinavit, sed directo ad nos tramite venit, quos utique pro certo sciebat vestrae esse sanctitatis servos, vestrae religionis amatores sincerissimos, et aemulatores fidelissimos. Suscipite ergo eum vos, qui spirituales estis, in spiritu lenitatis; confirmeturque in eo charitas, et excuset malum factum intentio bona. Imo recuperate cum gaudio, quem dolebatis amissum; contractamque de fratris egressione ac transgressione tristitiam effuget citissima de regressione laetitia. Confido autem de Omnipotentis misericordia, quia 0236C quidquid exasperavit inordinata discessio, postmodum deliniet emendata conversatio.

EPISTOLA CII. AD QUEMDAM ABBATEM. Monachi cujusdam dyscoli emendationem omni modo tentandam; sed incorrigibilem ejiciendum, ne plures ejus consortio depraventur.

1. Super fratre turbato, et turbante fratres, et contemnente magistrum, breve tibi, sed fidele damus consilium. Diaboli studium est circuire in domo Dei, et quaerere quem devoret; tuae e contra vigilantiae, in quantum potes, nunquam locum dare diabolo. Quanto igitur ille acrius insistit, quomodo a grege infirmam separet oviculam, quatenus eo licentius 0236D rapiat, quo jam non fuerit qui eripiat; tanto enixius tibi, quantum in te est, resistendum est, ne de manu tua possit eam eruere, ne quando dicat inimicus: Praevalui adversus eum. Itaque aggredere fratrem omni officio charitatis; videlicet beneficiis, salutaribus monitis, secretis increpationibus, publicis inhortationibus, duris etiam et verborum et verberum correptionibus; quodque efficacius esse solet, tuis ad Deum pro eo fratrumque piis orationibus.

2. Quod si jam haec omnia fecisti, nec profecisti; ad Apostoli consilium confugiendum est, dicentis: Auferte malum ex vobis (I Cor. V, 13). Auferatur ergo malus, ne malos generet. Neque enim potest arbor mala fructus nisi malos facere. Auferatur 0237A autem dico, sed non quomodo ipse vult; ut videlicet tanquam ex tua licentia, cum male secura conscientia extra congregationem, contra professionem, devitans subjectionem, sui juris esse, sua permittatur vivere lege; 107 sed abscindatur, ut ovis morbida a grege, ut putridum membrum a corpore; qui jam exinde se pro certo noverit a te haberi tanquam ethnicum et publicanum. Et ne timeas esse contra charitatem, si unius scandalum multorum recompensaveris pace, quippe qui sua forte malitia, fratrum cohabitantium turbare facile poterat unanimitatem. Consoletur te illa Salomonis sententia: Quem Deus negligit, nemo potest corrigere (Eccle. VII, 14); et illa Salvatoris: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus, eradicabitur (Matth. 0237B XV, 13); et illa beati Joannis evangelistae de schismaticis: A nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan., II, 19); et rursus apud Apostolum: Infidelis si discedit, discedat (I Cor. VII, 15). Alioquin non est relinquenda virga peccatorum super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas. Melius est enim ut pereat unus, quamunitas.

EPISTOLA CIII. AD FRATREM WILLELMI MONACHI CLARAE-VALLENSIS. Insigni paupertatis religiosae commendatione praevia, perstringit in eo nimium in res terrenas affectum, cum damno pauperum, imo suo ipsius conjunctum, ut qui mallet sua morti, quam amori Christi, cedere.

1. Etsi facie ignotus nobis, etsi corpore remotus a nobis, amicus tamen es; et amicitia notum jam nobis et praesentem te facit. Hanc tibi, te nesciente, 0237C comparavit non caro et sanguis, sed spiritus Dei, qui Willelmum fratrem tuum aeterna nobis societate et spirituali charitate devinxit, ac per eum te quoque, si dignum judicas. At, si sapis, non contemnes eorum amicitiam, quos Veritas beatos clamat, et reges pronuntiat coelorum (Matth. V, 3). Quam quidem beatitudinem non invidemus tibi: nec enim communicata tibi, nobis minuitur; nec nostri proinde termini restringuntur, si et tu regnaveris. Quaenam vero invidiae causa potest esse, ubi sortium magnitudini consortium multitudo nil detrahit? Volo te esse amicum pauperum, magis autem imitatorem. Ille gradus proficientium est, hic perfectorum. Amicitia pauperum, regum amicos constituit; amor 0237D paupertatis, reges. Regnum denique coelorum pauperum est; et est regiae potestatis beare pro voluntate amicos. Facite, inquit, vobis amicos de mammona 0238A iniquitatis; ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). Vides quia magna dignitas sancta paupertas sit, ut non modo patrocinium ipsa sibi non quaerat, sed et ferat indigentibus. Quale est hoc, absque interventu cujuspiam angelorum vel hominum, sola divinae gratiae confidentia, accedere per temetipsum ad vultum gloriae, capessere summa rerum, attingere totius magnificentiae culmen?

2. Verum qualibus ista tu tibi impedias rebus, utinam sine dissimulatione attendas. Vae! vae! vapor est ad modicum parens, quod aeternae felicitatis aditum intercludit, quod perennis luminis incircumscriptam charitatem abscondit, quod universitatis scientia fraudat, quod summae privat dignitatis 0238B honore. Quousque tu tantae gloriae praefers fenum, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur; carnem dico et ejus gloriam? Siquidem omnis caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni (Isa. XL, 6). Si sapis, si habes cor, si tecum est lumen oculorum tuorum, desine jam ea sequi, quae et assequi miserum est. Beatus qui post illa non abiit, quae possessa onerant, amata inquinant, amissa cruciant. Annon ea satius cum honore spernis, quam cum dolore perdis? annon ea prudentius Christi cedis amori, quam morti? Est in insidiis praedo, cujus manibus nec te nec tua potes subducere. Non poterit praevideri, quia tanquam 108 fur in nocte ita veniet. Nihil intulisti in hunc mundum, haud dubium quia nec quidquam auferes (I Tim. VI, 7). Dormies 0238C somnum tuum, et nihil invenies in manibus tuis. Sed nosti haec: non est in docendo te superflue laborandum. Orandum potius ut, quod tibi jam nosse datum est, detur et implere prout oportet.

EPISTOLA CIV. AD MAGISTRUM GUALTERUM DE CALVO-MONTE. Hortatur eum ad fugam saeculi; monens potiorem esse causam Christi, et animae, quam parentum.

1. Saepe meum animum dulcissima tui subeunte memoria, doleo super te, Gualtere charissime, cogitans nimirum illud tuae juventutis decus, et ingenii acumen, scientiae et eruditionis ornatum, quodque his omnibus excellentius est in christiano, tuos illos mores ingenuos quam inanibus studiis atteras, dum 0238D de tantis muneribus, non auctori Christo, sed rebus deservias transitoriis. O si (quod avertat Deus!) mors inopinata subripiens ista concusserit, heu! 0239A subito cuncta. velut ad impulsum urentis et furentis venti, tanquam fenum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident. Quid ergo tecum tolles de omni labore tuo, quem operatus fueris super terram? quid retribues Domino pro omnibus quae tribuit tibi? quid, inquam, lucri pro tot tibi creditis talentis referes creditori? O si vacuam manum invenerit ille, ille donorum promptus quidem auctor, sed importunus exactor! Veniet enim, veniet, et non tardabit, ad requirendum utique quod suum est cum usura. Suum nempe asserit omne, quod te in tua patria pomposis, sed periculosis favoribus nobilitare videtur. Genus clarum, corpus aptum, forma elegans, ingenium velox, eruditionis utilitas, et honestas morum, gloriosa 0239B quidem sunt, sed ei a quo sunt. Si tibi usurpas, est qui quaerat et judicet.

2. Esto tamen: liceat tibi haec interim ascribere nomini tuo, et gloriari in laude tua, et vocari ab hominibus rabbi, et facere tibi nomen grande duntaxat super terram: quid tibi post mortem de his omnibus, nisi sola fortasse memoria relinquetur? et hoc quoque solummodo super terram. Scriptum quippe est: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV, 6). Quod si hic est finis omnium laborum tuorum, ut pace tua dixerim, quid habes amplius jumento? Siquidem et de tuo palefrido, cum mortuus fuerit, perhibebitur quia bonus fuit. Simul vide quid tibi ante tribunal illud terrificum 0239C respondendum sit de eo quod acceperis in vano animam tuam, et animam talem: si tamen inveniaris nihil egisse amplius de immortali et rationali spiritu tuo, quam quodvis pecus de suo; cum brutus utique spiritus non vivat, nisi quamdiu vivificat, et uno eodemque momento et vivificare pariter desinat et vivere. Quid, quaeso, dignum te judicabis, qui, factus ad imaginem factoris, tantae in te majestatis non defendis dignitatem; et tu, homo cum esses, honorem tuum non intelligens, comparatus jumentis insipientibus, et similis factus sis illis! dum nil spirituale videlicet aut aeternum elaboraveris, sed instar belluini spiritus, qui ut a corpore, ita cum corpore dissolvitur, solis fueris contentus corporalibus 0239D ac temporalibus bonis, evangelici illius surdus auditor consilii: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Joan., VI, 27). Scriptum est autem quod non ascendit in montem Domini, nisi qui non accepit in vano animam suam. Sed ne is quidem, nisi etiam fuerit innocens manibus, et mundo corde (Psal. XXIII, 4). Videris tu an de tuis hoc 109 operibus simul et cogitationibus praesumere audeas; sin autem, attende quid mereatur iniquitas, si sola sufficit inutilitas ad damnationem. Et revera secura non erit spina vel tribulus, ubi securis infructuosae arbori 0240A poni videbitur; nec parcet pungenti, qui minatur et sterili. Vae igitur, et vae iterum de quo dicetur: Exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas! (Isa. V, 4.)

3. Sed novi ego quam liquido et copiose haec me quoque tacente cogitare sufficias; materno vero devinctus amore, necdum possis abjicere quod jam contemnere noris. Et quid ego ad haec respondebo tibi? Ut matrem deseras? sed inhnmanum videtur. Ut cum ipsa maneas? sed nec ipsi expedit ut sit filio causa perditionis. Forte ut et mundo simul milites, et Christo? sed nemo potest duobus dominis servire. Mater tua vult contraria tuae, ac per hoc et suae ipsius saluti. Elige ergo tuae duobus quod vis, aut unius videlicet satisfacere voluntati, aut utriusque 0240B saluti. Verum si multum eam diligis, desere potius ipsam propter ipsam: ne, si Christum deseras ut maneas cum ipsa, propter te pereat et ipsa. Alioquin male meruit de te quae te peperit, si propter te perit. Quomodo enim non perit, quae ipsum quem peperit, perimit? Et haec dixerim, ut tuo aliquo modo carnali condescendam consulamque affectui. Caeterum fidelis sermo, et omni acceptione dignus: etsi impium est contemnere matrem, contemnere tamen propter Christum, piissimum est. Nam qui dixit, Honora patrem et matrem (Matth. XV, 4); ipse etiam dixit: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37).

EPISTOLA CV. AD ROMANUM ROMANAE CURIAE SUBDIACONUM. Vitae religiosae propositum urget, mortis memoriam inculcans.0240C

BERNARDUS abbas Clarae-Vallis, ROMANO suo, quod suo.

Bene fecisti, charissime, tui nobis per litteras et renovans dulcem memoriam, et excusans molestissimam moram. Minime quidem desiderantium te cordibus ulla potuit subrepere quandoque oblivio tuae dilectionis; sed te tui, fateor, pene oblitum esse putavimus, priusquam illas litteras videremus. Nunc itaque rumpe moras, fac cito quod scripsisti; et si veraciter stylus expressit affectum, efficaciter opus stylum testificetur. Quid tardas ipsum, quem jamdudum concepisti, spiritum parturire salutis? Nil mortalibus vel morte certius, vel incertius hora mortis: 0240D siquidem tanquam fur in nocte, ita veniet. Vae praegnantibus in illa die! Si supervenerit et praevenerit hunc tam salutiferum partum, heu! perfodiet domum, sanctum germen exstinguet. Cum enim dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus superveniet eis interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugient (I Thess. V, 3). Volo te mortem etsi non effugere, certe vel non timere. Justus quippe mortem, etsi non cavet, tamen non pavet. Denique si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit (Sap. IV, 7). Moritur quidem et justus, sed secure; quippe cujus 0241A mors ut praesentis est exitus vitae, ita introitus melioris. Bona mors, si peccato moriaris ut justitiae vivas. Haec mors necesse est ut praecurrat, ut sequatur illa secura. In hac vita, quandiu durat, compara tibi illam quae semper durat. Dum vivis in carne, morere mundo, ut post mortem carnis Deo vivere incipias. Quid enim si conciderit mors saccum corporis tui, dum te subinde circumdet laetitia? O quam beati mortui qui in Domino moriuntur, audientes a Spiritu, ut requiescant jam a laboribus suis! (Apoc. XIV, 13.) Non solum autem; sed et succedit jucunditas 110 de novitate, ac de aeternitate securitas. Bona proinde mors justi propter requiem, melior propter novitatem, optima propter securitatem. E contra, mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII, 22). 0241B Et audi unde pessima. Mala siquidem est in mundi amissione, pejor in carnis separatione, pessima in vermis ignisque duplici contritione. Eia ergo festina, exi, recede: moriatur anima tua morte justorum, quo fiant et novissima tua horum similia. O quam pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus! (Psal. CXV, 15.) Fuge, quaeso; in via peccatorum ne steteris. Quomodo vivere potes, ubi mori non audes? Cum panibus occurrere fugienti paratos nos esse confidito.

EPISTOLA CVI. AD MAGISTRUM HENRICUM MURDACH. Ad capessendum religiosae vitae statum excitat, ejus delicias breviter insinuans.

Dilecto suo HENRICO MURDACH, BERNARDUS abbas 0241C dictus de Clara-Valle, salutem, et non in via.

1. Quid mirum si inter prospera fluctuas et adversa, qui necdum statuisti supra petram pedes tuos? Ac si jures et statuas custodire judicia justitiae Domini, quid horum te poterit separare a charitate Christi? O si scires et quid dicam! Oculus, Deus, non vidit absque te, quae praeparasti diligentibus te (Isa. LXIV, 4). Sed tu, frater, qui, ut audivi, Prophetas legis, putas intelligis quae legis? Nam si intelligis, sentis utique sensum propheticae lectionis esse Christum. Quem videlicet si apprehendere cupis, citius illum sequendo, quam legendo consequi potes. Quid quaeris verbum in Verbo, quod jam caro factum praesto est oculis? Jam enim de latibulo 0241D prophetarum egressus est ad oculos piscatorum; jam de monte umbroso et condenso, tanquam sponsus de thalamo suo, prosilivit in campum Evangelii. Jam qui habet aures audiendi, audiat illum clamantem in templo: Qui sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37); et: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28). Tu ergo times deficere, ubi se Veritas reficere te promittit? 0242A Certe si tantum te delectat tenebrosa aqua de nubibus aeris, quanto jucundius haurias de serenissimis fontibus Salvatoris?

2. O si semel paululum quid de adipe frumenti, unde satiatur Jerusalem, degustares! quam libenter suas crustas rodendas litteratoribus Judaeis relinqueres! O si te unquam in schola pietatis sub magistro Jesu merear habere sodalem! O si mihi liceat purificatum prius tui pectoris vasculum supponere unctioni quae docet de omnibus! O quam libens tibi pariter calidos panes [subaudi porrigerem], quos utique adhuc fumigantes, et quasi modo de furno, ut aiunt, recens tractos, de coelesti largitate crebro Christus suis pauperibus frangit! Utinam si quam mihi guttam quandoque de pluvia voluntaria, quam segregavit 0242B haereditati suae, stillare dignetur in dulcedine sua pauperi Deus, mox eam tibi possem refundere, et rursus a te vicissim recipere quod senseris! Experto crede: aliquid amplius invenies in silvis, quam in libris. Ligna et lapides docebunt te, quod a magistris audire non possis. An non putas posse te sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo? An non montes stillant dulcedinem, et colles fluunt lac et mel, et valles abundant frumento? Multis occurrentibus mihi dicendis tibi, vix me teneo. Sed quia non lectionem, sed orationem petis, adaperiat Dominus cor tuum in lege sua et in praeceptis suis. Vale.

3. Idipsum ipsi Willelmus et Ivo. Quid super hoc 111 vobis dicemus? Quod vos videre, et ad quid 0242C desideremus, scitis; quantum vero, nec nos dicere, nec vos scire potestis. Oramus ergo Deum ut vobis, quo nos praeisse debueratis, tribuat vel sequi: quatenus et in hoc tantae vos humilitatis magistrum teneamus, cum videlicet non despexeritis magister sequi discipulos.

EPISTOLA CVII. AD THOMAM PRAEPOSITUM DE BEVERLA. Thomas iste Ordini Cistercienci in Clara-Valle sese devoverat: procrastinantem Bernardus hortatur ad vota persolvenda. At surdo cantatum sequens docebit epistola, ubi infelicem Thomae exitum commemorat. In hac vero tota salutis oeconomia profundissime describitur.

THOMAE dilecto filio, BERNARDUS, quod filio.

0242D 1. Quid opus est verbis? Fervens spiritus et vehemens desiderium aperiri sola lingua non sufficit. Loquantur nobis affectum tuum et reliqua membra. Praesens melius et innotesces nobis, et nos cognosces. Jamdudum ab invicem tenemur alterutrum debitores, ego fidelis curae, tu humilis obedientiae. Probet utrumque, si placet, opus, non calamus. Volo te et tibi usurpare, et in me probare illam 0243A Unigeniti vocem: Opera quae dedit mihi Pater ut faciam, ipsa testimonium perhibent de me (Joan. V, 36). Sic revera, sic unici Filii spiritus testimonium perhibet spiritui nostro, quod filii Dei sumus et nos, cum suscitans ex operibus mortuis largitur opera vitae. Non ex foliis, non ex floribus, sed ex fructu arbor bona malave dignoscitur. Denique a fructibus, ait, cognoscetis eos (Matth. VII, 16). Opera ergo, et non verba discernunt inter filios Dei et filios diffidentiae. Operibus proinde desiderium et aperi tuum, et experire nostrum.

2. Desideramus praesentiam tuam, quaerimus optatam, immo promissam exigimus. Cur tanto? Nil in ea sane expetimus de carne et sanguine. Aut proficere ex te cupimus, aut prodesse tibi. Generositas 0243B sanguinis, proceritas corporis, forma elegans, juvenilis decor, praedia, palatia, immensa supellex, infulaeque dignitatum (adde et mundi sapientiam): de mundo sunt haec; et mundus quod suum est diligit. Sed quousque? Non solum enim non semper, utpote qui non semper erit, verum nec diu quidem. Diu siquidem ista in te mundus habere non poterit, et te quippe ipsum in brevi non habiturus, nam breves dies hominis sunt. Mundus quidem cum suis concupiscentiis transit; sed te prius emittit, quam ipse pertransit. Quid te sine fine delectat amor mox finiendus? Nos vero te, non tua diligimus: tua sint, a quo sunt. Tu tuae promissionis memor, tui nobis copiam diutius non negaris, amantibus te sinceriter, 0243C et amaturis perenniter. Pure siquidem nos amantes in vita nostra, in morte quoque non erimus separati. Nam ea quae in te, vel potius tibi appetimus, non hujus corporis sunt, nec hujus temporis tantum: ideoque nec cum corpore deficiunt, nec cum tempore praetereunt; quinimo posito corpore plus delectant, post tempora durant. Nil simile habent cum supra enumeratis eorumve similibus, quae utique insunt tibi, non ex Patre, sed ex mundo. Quid horum enim vel non praevenit mortem, vel non invenit?

3. At vero ista optima pars est, quae non auferetur in aeternum. Quid istud? Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Qui homo est, et secundum hominem ambulat, qui videlicet, 0243D ut manifestius dicam, carni adhuc acquiescit et sanguini, quid illud sit, penitus nescit; quia caro et sanguis non revelabunt quae solus revelat Deus per Spiritum suum. Animalis ergo homo ad hoc secretum 112 nequaquam admittitur: siquidem non percipit ea quae sunt spiritus Dei (I Cor. II, 14). Beati qui audiunt: Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15). O saeculum nequam, quod solos tuos sic soles beare amicos, ut Dei facias inimicos, consequenter et indignos consilio beatorum! 0244A Plane enim qui amicus vult esse tuus, inimicus Dei constituitur. Quod si servus nescit quid faciat Dominus ejus, quanto minus inimicus? Porro autem amicus sponsi stat, et gaudio gaudet propter vocem sponsi: unde et loquitur, Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est (Cantic. V, 6). Amicus itaque mundi excluditur a consilio amicorum Dei, qui non spiritum hujus mundi acceperunt, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciant quae a Deo donata sunt sibi. Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quia sic fuit placitum coram te (Matth. XI, 25, 26), non quia sic meritum vel ab ipsis. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria tua: ut gratis mittas Spiritum Filii tui clamantem 0244B in cordibus filiorum adoptionis, Abba, Pater. Hoc quippe spiritu qui aguntur, hi filii sunt, nec paterno prorsus arcendi consilio. Habent nempe in se manentem spiritum, qui scrutatur etiam profunda Dei. Denique quid ignorent, quos unctio docet de omnibus?

4. Vae vobis, filii hujus saecun, a vestra insipiente prudentia, ignorantes spiritum salutarem nec participantes consilio, quod solus soli Pater aructat Filio, excepto cui voluerit Filius revelare! Quis cognovit sensum Domini? aut quia consiliarius ejus fuit? (Rom. XI, 34.) Non equidem nullus, sed rarus: soli sane qui veraciter dicere possunt, Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit nobis (Joan. 0244C I, 18). Vae mundo a strepitu! Clamat in populis idem Unigenitus, tanquam magni consilii angelus: Qui habet aures audiendi, audiat. Et quoniam dignos non invenit sensus, quibus Patris committat arcanum, texit parabolas turbis, ut audientes non audiant et videntes non intelligant. Caeterum amici seorsum andiunt: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei (Luc. VIII, 8, 10); quibus et loquitur: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII, 32). Qui sunt hi? Utique quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Magnum secretumque innotuit consilium. Novit Dominus qui sunt ejus: sed quod notum erat Dei, manifestatum est hominibus. Nec 0244D alios sane dignatur tanti participatione mysterii, nisi eos ipsos quos suos praescivit et praedestinavit. Nam quos praedestinavit, hos et vocavit. Quis enim sane nisi vocatus, ad Dei accedat consilium? Quos autem vocavit, hos et justificavit. Oritur quippe Sol, non is qui quotidie oriri cernitur super bonos et malos, siquidem solis ad consilium vocatis prophetica pronuntiatione promittitur: Vobis, inquit, qui timetis Deum, orietur Sol justitiae (Malach IV, 2). Manentibus igitur in tenebris filiis diffidentiae, evadit in novam hanc lucem lucis filius de potestate 0245A tenebrarum, si tamen jam fidenter Deo dicere potest: Particeps ego sum omnium timentium te (Psal. CXVIII, 63). Vides quia praecedit timor, ut sequatur justificatio? Forsitan ergo timore vocamur, amore justificamur. Denique justus ex fide vivit (Rom. I, 17), illa procul dubio quae operatur ex dilectione.

5. Audiat itaque in sui vocatione peccator quod timeat: et sic accedens ad Solem justitiae, videat illuminatus quod diligat. Quidnam est illud? Misericorpia Domini ab aeterno, et usque in aeternum, super timentes eum (Psal. CII, 17). Ab aeterno propter praedestinationem, in aeternum propter beatificationem. Altera carens principio, altera nesciens finem. Siquidem quos ab aeterno praedestinat, in 0245B aeternum beatificat, intercedente sane media vocatione una cum justificatione, duntaxat in adultis. Sic ad ortum Solis justitiae sacramentum absconditum a saeculis de praedestinatis et beatificandis, emergere quodammodo incipit ex abysso 113 aeternitatis, dum quisque vocatus per timorem, justificatus per amorem, praesumit se quoque esse de numero beatorum, sciens nimirum quia quos justificavit, illos et magnificavit (Rom. VIII, 29, 30). Quid enim? audit se vocari, cum timore concutitur; sentit et justificari, cum amore perfunditur: et de magnificatione diffidet! Initiatur, provehitur: et de sola consummatione desperabit! Nempe si initium sapientiae timor Domini, in quo dicta est esse nostra 0245C vocatio; quid nisi provectus in sapientia est amor Dei, is duntaxat qui interim ex fide est, ex quo et nostra fit justificatio? Quid item nisi consummatio in sapientia est ipsa, quam in fine speramus, de divina illa et deifica visione glorificatio? Sic abyssus abyssum invocat in voce cataractarum suarum, cum in terrore judiciorum suorum immensa illa aeternitas, et aeterna immensitas, cujus sapientiae non est numerus, cor hominis pravum et inscrutabile mira sua bonitate et potentia educit in admirabile lumen suum.

6. Verbi gratia, ponamus hominem in saeculo, saeculi adhuc et suae carnis amore retentum, et, cum terrestris hominis imaginem portet, incubantem terrenis, nil de coelestibus cogitantem. Quis hunc 0245D non videat horrendis circumfusum tenebris, nisi qui in eadem mortis umbra sedet? quippe cui nullum adhuc suae salutis signum eluxerit; cui necdum in aliquo interna testetur inspiratio, an boni de se quidpiam aeterna teneat praedestinatio. At vero si superna eum miseratio dignanter quandoque respexerit, immiseritque spiritum compunctionis, quatenus ingemiscat et resipiscat, mutet vitam, domet carnem, amet proximum, clamet ad Deum, proponatque de caetero vivere Deo, non saeculo: ex qua deinde superni luminis gratuita visitatione, et subita mutatione dexterae Excelsi, agnoscat se merito quidem non jam irae, sed gratiae filium; quippe qui paternum erga se divinae bonitatis experitur affectum; quod se utique hactenus in tantum latuerat 0246A ut non solum nesciret utrumnam dignus foret amore an odio, verum etiam odium magis, et non amorem propria conversatio testaretur: erant enim tenebrae adhuc super faciem abyssi; nonne is tibi videtur quasi de abysso profundissima et tenebrosissima horrendae ignorantiae, in aliam quamdam quoque trahi abyssum e regione amoenam et lucidam claritatis aeternae?

7. Et tunc demum quasi dividit Deus lucem a tenebris, cum peccator, sole illucescente justitiae, abjectis operibus tenebrarum, induitur arma lucis; et is quem prior vita ac propria conscientia, tanquam revera filium gehennae, deputaverat ardoribus sempiternis; ad tantam visitantis se Orientis ex alto dignationem respirans, gloriari etiam incipit 0246B praeter spem in spe gloriae filiorum Dei, quam jam, nimirum e vicino revelata facie exsultans, novo in lumine speculatur, et dicit: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; dedisti laetitiam in corde meo (Psal. IV, 7). O Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum? (Psal. CXLIII, 3.) Jam se, o bone Pater, vermis vilissimus et odio dignissimus sempiterno, tamen confidit amari, quoniam se sentit amare: imo quia se amari praesentit, non redamare confunditur. Jam apparet in lumine tuo, o inaccessibilis Lux, quid boni penes te, etiam cum malus esset, miserum maneret homonculum. Amat proinde non immerito, quia amatus est sine merito: amat sine fine, quia sine principio se cognoscit amatum. Prodit in lucem 0246C ad miseri consolationem magnum consilium, quod ab aeterno latuerat in sinu aeternitatis: quod nolit videlicet Deus mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat. Habes, homo, hujus arcani indicem spiritum justificantem, eoque ipso testificantem spiritui tuo, quod filius Dei et ipse sis. Agnosce consilium Dei in justificatione tui; confitere et dic, Consilium meum justificationes tuae (Psal. CXVIII, 24). Praesens namque justificatio tui, et divini est consilii revelatio, et quaedam ad futuram 114 gloriam praeparatio. Aut certe praedestinatio ipsa potius praeparatio est, justificatio autem magis jam appropinquatio. Denique ait: Agite poenitentiam, quia appropinquavit regnum coelorum (Matth. III, 2), 0246D Audi et de praedestinatione, quod ipsa sit praeparatio. Percipite, inquit, regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34).

8. Nemo itaque se amari diffidat, qui jam amat. Libenter Dei amor nostrum, quem praevenit, subsequitur. Nam quomodo redamare pigebit, quos amavit et necdum amantes? Amavit, inquam, amavit. habes enim dilectionis pignus Spiritum, habes et testem fidelem Jesum, et hunc crucifixum. O geminum, ipsumque firmissimum Dei erga nos amoris argumentum! Christus moritur, et meretur amari. Spiritus afficit, et facit amari. Ille facit cur ametur; iste, ut ametur. Ille suam multam dilectionem in nobis commendat, iste et dat. In illo cernimus quod amemus; ab isto sumimus unde amemus. Charitatis 0247A igitur ab illo occasio, ex isto affectio. Quanta confusio, Dei Filium ingratis oculis cernere morientem! quod quidem facile contingit, si desit Spiritus. Nunc autem quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5), amati amamus, amantes amplius meremur amari. Si enim cum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius. Quid enim? qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, non etiam omnia cum ipso daturus est nobis (Rom. VIII, 32).

9. Cum ergo geminum teneamus nostrae salutis indicium, geminam sanguinis et Spiritus effusionem, neutra sine altera prodest. Nam nec Spiritus datur 0247B nisi credentibus in Crucifixum, nec fides valet, si non operatur ex dilectione. Dilectio autem donum Spiritus est. Quod si secundus homo (Christum loquor) factus est non solum in animam viventem, sed etiam in spiritum vivificantem, ex uno videlicet moriens, ex altero mortuos suscitans; quid mihi prodesse potest quod in ipso moritur, absque eo quod vivificat? Denique ipse ait: Caro non prodest quidquam, Spiritus est qui vivificat (Joan. VI, 64). Quid est autem, vivificat, nisi, justificat? Cum enim mors animae peccatum sit, (anima quippe quae peccaverit ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4); vita ejus sine dubio justitia est, quoniam justus ex fide vivit. Justus autem quis est, nisi qui amanti se Deo vicem rependit amoris? quod non fit nisi revelante Spiritu 0247C per fidem homini aeternum Dei propositum super sua salute futura. Quae sane revelatio non est aliud quam infusio gratiae spiritualis, per quam, dum facta carnis mortificantur, homo ad regnum praeparatur, quod caro et sanguis non possident; simul accipiens in uno Spiritu, et unde se praesumat amatum, et unde redamet, ne gratis amatus sit.

10. Hoc itaque est illud sacrum secretumque consilium, quod a Patre Filius in Spiritu sancto accipiens, suis, quos novit, per eumdem Spiritum, justificando eos, communicat, et communicando justificat: quando id quisque accipit in sui justificatione, ut incipiat et ipse cognoscere, sicut et cognitus est; cum videlicet datur et ipsi praesentire 0247D aliquid de sua ipsius futura beatitudine, quemadmodum ab aeterno latuit in praedestinante, plenius appariturum in beatificante. De qua tamen jam percepta suimet ex parte notitia, interim quidem glorietur in spe, nondum tamen in securitate. Quam miserandi, qui ad tam jucundum justorum consilium, nullum adhuc tenent suae vocationis testimonium! Domine, quis credidit auditui nostro? O utinam saperent et intelligerent! Verum nisi crediderint, non intelligent.

11. Sed habetis et vos, o infelices saeculi male 115 0248A securi amatores, vestrum seorsum a justis consilium. Squama squamae conjungitur, et non est spiraculum in vobis. Habetis, inquam, et vos, o impii, communicatum ad invicem consilium, sed plane adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Etenim si, dicente Scriptura, Pietas est cultus Dei, profecto quisquis plus amat mundum quam Deum, impius atque idololatra esse convincitur, colens et serviens creaturae potius quam Creatori. Habentibus autem, ut dictum est, sanctis atque impiis suum ad se quibusque consilium, magnum procul dubio inter utrosque chaos firmatum est. Nam quomodo justus longe se facit a consilio et concilio malignantium, ita nec resurgunt omnino impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum. Est quippe 0248B justorum consilium, pluvia voluntaria, quam segregavit Deus haereditati suae: est consilium vere secretum, descendens nimirum sicut pluvia in vellus: est fons signatus, cui alienus non communicat: est sol justitiae, qui timentibus Deum tantum oritur.

12. Porro caeteros advertens propheta in sui siccitate et caecitate remanentes, justorum siquidem imbris et lucis expertes infecundos ac tenebrosos, confusos et aversos, subsannat et notat: Haec est, inquiens, gens quae non audivit vocem Dei sui (Jerem. VII, 28). Non vultis, o miseri, dicere cum David, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9): utique foris fusi in vanitates et insanias falsas, intimum optimumque non requiritis veritatis 0248C auditum. Filii hominum, usquequo gravi corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? (Psal. IV, 3.) Surdi ad vocem veritatis, ignorantes consilium cogitantis cogitationes pacis, sed et loquentis pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor. Jam vos, inquit, mundi estis, propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan. XV, 3). Ergo qui hunc sermonem non audiunt, immundi sunt.

13. Caeterum tu, o charissime, huic voci Dei tui, dulciori super mel et favum, si praeparas aurem interiorem, fuge curam exteriorem, ut expedito et vacante interno sensu, dicas et tu cum Samuele: Loquere, Domine, quia audit servus tuus (I Reg. III, 10). Vox haec non sonat in foro, sed nec auditur in 0248D publico. Secretum consilium, secretum quaerit et auditum. Auditui tuo gaudium pro certo dabit et laetitiam, si sobria auro perceperis. Abrahae praecipitur exire de terra et de cognatione sua, ut videre et possidere mereretur terram viventium (Gen. XII, 1). Jacob relicto fratre et patria Jordanem transit in baculo (Gen. XXXII, 10), et excipitur Rachelis amplexibus (Gen. XXIX, 11). Joseph dominatur Aegypto (Gen. XLI), mercatione furtiva patri sublatus et patriae (Gen. XXXVII). Ecclesia jubetur, ut concupiscat Rex decorem ejus, oblivisci populum suum, et domum 0249A patris sui (Psal. XLIV, 11, 12). Puer Jesus inter cognatos et notos a parentibus quaeritur, nec tamen invenitur (Luc. II, 44, 45). Fuge fratres tuos et tu, si tuam vis invenire salutem. Fuge, inquam, de medio Babylonis, fuge a facie gladii aquilonis. Parati sumus cum panibus occurrere fugienti. Abbatem tuum me nominas; non renuo interim propter obsequium. Obsequium dico, non quod exigam, sed quod exhibeam: sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et animam suam dare in redemptionem pro multis. Verumtamen si dignum judicas, accipe condiscipulum, quem magistrum eligis. Unus sit ambobus magister Christus: et ipse sit epistolae finis, qui finis est ad justitiam omni credenti (Rom X, 4).

EPISTOLA CVIII. AD THOMAM DE SANCTO-AUDOMARO, POST TRANSGRESSIONEM PROMISSIONIS SUAE VENIENDI AD CONVERSIONEM. Hunc relictis studiis religionem ingredi hortatur, proposito Thomae de Beverla exitu infelici.0249B

Charissimo filio suo THOMAE, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, in spiritu timoris ambulare.

1. Bene facis agnoscens debitum tuae promissionis, et dilatae reatum solutionis non diffitens: sed volo 116 te non solum quid, sed et cui promiseris, cogitare: nam ego mihi nihil usurpo ex eo quod me coram, et non mihi promissum ipse mecum recolis. 0249C Frustra proinde times exprobratum tibi iri a me super frustratoria dilatione, qui testis accitus sum, et non dominus voti. Vidi et gavisus sum; et hoc oro, ut gaudium meum plenum sit: quod non erit, nisi cum fuerit impleta promissio. Terminum posuisti, quem non oportuit transgredi. Transgressus es, quid ad me? tuo domino stas, aut cadis. Mihi sane decretum est pro imminenti periculo non probris, non minis agere tecum, sed monitis; idque quatenus aequo admiseris animo. Si me audieris, bene; si non, ego non judico quemquam: est qui quaerat et judicet; qui enim judicat nos, Dominus est (I Cor. IV, 4). Et hinc tibi plus timendum arbitror ac dolendum, quia non homini, sed Deo mentitus es. Etsi ego tuae, ut vis, verecundiae parco coram hominibus, 0249D num illa, quae coram Deo est, impudentia impunita relinquitur? Quid quaeso, rationis habet verecundari ad diem hominis, et vultum Dei non vereri? Nam vultus Domini super facientes mala (Psal. XXXIII, 17). Tu ergo plus times opprobria quam tormenta; et qui trepidas ad linguam carnis, contemnis gladium qui devorat carnes? Haeccine est illa morum pulcherrima compositio, qua informari te scribis scientiae hujus apprehensione, cujus studio et amore sic ferves, ut non verearis sancto proposito praejudicium facere?

2. Sed quaeso te, quod memoriale virtutis, quae 0250A laus disciplinae, quis scientiae profectus, vel artis fructus, trepidare timore ubi non est timor, et timorem Domini relinquere? Quam salubrius disceres Jesum, et hunc crucifixum! quam utique scientiam haud facile, nisi qui mundo crucifixus est, apprehendit. Falleris, fili, falleris, si te putas invenire apud mundi magistros, quam soli Christi discipuli, id est mundi contemptores, Dei munere assequuntur. Nec enim hanc lectio docet, sed unctio; non littera, sed spiritus; non eruditio, sed exercitatio in mandatis Domini. Seminate, inquit, vobis justitiam, metite spem vitae, illuminate vobis lumen scientiae (Osee, X, 12). Vides quia non recte proditur ad lumen scientiae, nisi justitiae germen procedat [al. praecedat] ad animam, ex quo formetur granum vitae, et non 0250B palea gloriae. Quid ergo? nondum tibi ad justitiam seminasti, nondum spei manipulos messuisti; et veram te praesumis sectari scientiam! nisi forte pro vera supponitur illa quae inflat. Et stultius erras appendens argentum tuum non in panibus, et labores tuos non in saturitate. Obsecro, redi ad cor, et adverte hunc annum [edit. annuum], terminum quem tu tibi indulsisti in injuriam Dei, non esse annum placabilem Domino, sed discordiae seminarium, ira fomitem, nutrimentum apostasiae, qui spiritum exstinguat, gratiam intercludat, teporem afferat illum qui Deo solet vomitum provocare.

3. Heu! heu! videris mihi uno spiritu ambulare, sicut et uno censeri nomine, cum altero illo Thoma, olim scilicet praeposito de Beverla, qui cum se 0250C similiter nostro Ordini et nostrae domui toto desiderio devovisset, coepit induciari, et ita paulatim refrigescere, donec subita et horrenda morte praereptus factus de medio est saecularis et praevaricator, et duplo filius gehennae (quod ab eo, si fieri potest, avertat misericors et miserator Dominus!). Exstat epistola, quam ad eum frustra scripsi (Epist. praeced.): nisi quod meam ipsius animam liberavi, denuntians, quod in me fuit, quae oportuit fieri cito. Beatus foret, si me audisset. Dissimulavit: mundus ego sum a sanguine ejus. Verum id non sufficit mihi; quia etsi sim in facto isto securus de me, illa tamen, quae non quaerit quae sua sunt, charitas urget me lugere illum qui securus non exiit, quoniam male securus 0250D vixit. O judiciorum Dei abyssus multa! o terribilis 117 in consiliis Deus super filios hominum! Spiritum donavit, quem erat denuo ablaturus, ut esset supra modum peccans peccatum; et gratia subintravit, ut abundaret delictum: quod tamen non fuit culpa dantis, sed addentis praevaricationem. Sui nimirum arbitrii erat, quo male liber liberum habuit constristare spiritum, contemnere gratiam, nec mancipare effectui suggestum Dei, ut posset dicere: Gratia Dei in me vacua non fuit (I Cor. XV, 10).

4. Tu si sapis, illius insipientia proderit tibi, et 0251A lavabis manus tuas in sanguine peccatoris, et curabis cito absolvere te a laqueo perditionis, me a timore horribili. Ego enim haud secus fero, fateor, aversionem tuam, quam eviscerationem meam: quoniam charissimus factus es mihi, et paterno te amplector affectu. Ea propter ad omnem recordationem tui, animam meam transverberat gladius iste timoris, tanto acerbius, quanto te minus timentem considero. Scio nempe, ubi de talibus legerim: Cum dixerint, pax et securitas, tunc subitaneus eis superveniet interitus, tanquam in utero habenti, et non effugient (I Thess. V, 3). Multa autem praesentio imminere tibi pavenda tardanti resipiscere, tanquam multa expertus, quae o si cognovisses et tu! Crede ergo experto, crede amanti: cui ex altero non falli,, 0251B ex altero non fallere inesse cognoscis.

EPISTOLA CIX. AD ILLUSTREM JUVENEM GAUFRIDUM DE PERRONA, ET SOCIOS EJUS. Nobiles juvenes ob religiosae vitae propositum praedicat et ad perseverantiam hortatur.

Dilectis filiis GAUFRIDO et sociis ejus, BERNARDUS abbas dictus Clarae-Vallis, spiritum consilii et fortitu linis.

1. Sermo qui insonuit, aedificat multos, imo universam laetificat civitatem Dei, ita ut laetentur coeli, et exsultet terra, et omnis lingua glorificet Deum de vestra conversione. Terra mota est, quia coeli distillaverunt a facie Dei Sinai, pluentes istis diebus solito abundantius pluviam voluntariam, quam segregavit 0251C Deus haereditati suae. Non apparebit ultra vacua in vobis crux Christi, quemadmodum in multis filiis diffidentiae, qui tardantes converti ad Dominum de die in diem, improvisa morte subtracti, in puncto descendunt ad inferos. Omnino refloruit et nunc quasi de novo lignum in quo pependit Dominus gloriae, qui mortuus est, non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Ipse, ipse colligit vos, qui diligit vos tanquam viscera sua, tanquam fructum pretiosissimum crucis suae, 0252A tanquam dignissimam recompensationem effusi sanguinis sui. Si ergo gaudent angeli super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 10), quid in tam multis, et illis peccatoribus, qui, quanto illustriores videbantur in saeculo, scientia, genere, juventute, tanto pluribus erant perditionis exemplum? Legeram, Non multos nobiles, non multos sapientes, non multos potentes elegit Deus (I Cor. I, 26, 27); at nunc praeter regulam mira Dei potentia talium convertitur multitudo. Vilescit gloria praesens, juventutis flos conculcatur, non reputatur generositas; sapientia mundi stultitia judicatur; non acquiescitur carni et sanguini; parentum et charorum renuntiatur affectibus; favores, et honores, et dignitates reputantur ut stercora, ut Christus lucrifiat. Laudarem vos, si vobis haec accidisse 0252B ex vobis cognoscerem: caeterum digitus Dei est iste, mutatio plane dexterae Excelsi. Datum optimum est, et donum perfectum 118, nec dubium quin descendens a Patre luminum. Idcirco in ipsum omne praeconium jure referimus, qui facit mirabilia solus, qui fecit ne in vobis otiosa jam esset ea, quae apud se est, copiosa redemptio.

2. Quid igitur opus est facto, dilectissimi, nisi ut satagatur quomodo laudabile propositum dignum consequatur effectum? Studete proinde perseverantiae, quae sola virtutum coronatur. Non inveniatur apud vos, Est et Non, ut sitis filii Patris vestri qui est in coelis, apud quem nimirum non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Vos quoque, fratres, in eamdem imaginem transformamini a claritate 0252C in claritatem, tanquam a Domini Spiritu, curantes omni vigilantia et ipsi non inveniri leves, instabiles, fluctuantes. Scriptum est enim: Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis (Jacobi I, 8); et rursum: Vae ingredienti terram duabus viis! (Eccli. II, 14.) Et ego, charissimi, quantum congratulor vobis, tantum gratulor et mihi, qui, ut accepi, dignus habitus sum minister eligi consilii hujus. Et consilium do, et auxilium spondeo. Si videor necessarius, aut certe si dignus judicor, non recuso laborem, 0253A non deero pro viribus. Devotus suppono humeros, etsi jam fessos, sarcinae huic, si mihi coelitus imponatur. Laetus et obviis, ut dicitur, manibus excipio cives sanctorum, et domesticos Dei. Quam libens, juxta mandatum propheticum, occurro cum panibus fugientibus a facie gladii, aquam fero sitientibus! (Isa. XXI, 14.) Reliqua posui in ore nostri, imo et vestri Gaufridi. Quidquid vobis vice nostra dixerit ille, nostrum non dubitetis esse consilium.

EPISTOLA CX. AD PARENTES EJUSDEM GAUFRIDI CONSOLATORIA. Non esse cur filium religiosum tanquam perditum lugeant, vel etiam cur delicatulo metuant.

1. Si filium vestrum Deus facit et suum, quid vos perditis, aut ipse quid perdit? Fit de divite ditior, 0253B de nobili generosior, clarior de illustri; et, quod his omnibus majus est, sanctus de peccatore. Oportet autem eum praeparari regno quod sibi paratum est ab origine mundi, atque hujus rei gratia modicum tempus, quod vivere habet, manere nobiscum, donec abrasa spurcitia vitae saecularis, ac terreno deterso pulvere, coelesti mansioni fiat idoneus. Si diligitis eum, gaudebitis utique quia vadit ad Patrem, et talem Patrem. Ipse quidem vadit ad Deum, sed vos non perditis eum; quin potius multos per eum acquiritis vobis filios. Quotquot sumus in Clara-Valle vel de Clara-Valle ipsum in fratrem, vos in parentes suscipimus.

2. At fortassis metuitis corpori ejus vitae asperitatem, quod nimirum tenerum nostis esse ac delicatum. 0253C Caeterum de hujusmodi timore dicitur: Ibi trepidaverunt timore, ubi non fuit timor (Psal. XIII, 5). Confidite, consolamini: ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium, quousque de meis manibus excipiat eum Pater misericordiarum et Deus totius consolationis. Nolite ergo lugere, et nolite flere; quia Gaufridus vester festinat ad gaudium, non ad luctum. Ego ero illi pater, ego mater, ego frater et soror. Ego faciam ei prava in directa, et aspera in vias planas: ego ei omnia sic temperabo et sic dispensabo, ut et spiritus proficiat, et corpus non deficiat. Denique serviet Domino in laetitia et exsultatione, et cantabit in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini.

119 EPISTOLA CXI. EX PERSONA ELIAE MONACHI AD PARENTES SUOS. Hortatur eos ne se Deo servire volentem impedire aut retrahere conentur: indignum id fore et frustraneum.0253D

Charis parentibus suis, INGORRANNO et IVETAE HELIAS 0254A monachus, sed peccator, quotidianas orationes .

1. Sola causa, qua non liceat obedire parentibus, Deus est. Ipse enim dicit: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. Si me vere ut boni, ut pii parentes diligitis; si veram, si fidelem erga filium pietatem habetis: quid me Patri omnium Deo placere satagentem inquietatis, et ab ejus servitio, cui servire regnare est, retrahere attentatis? Vere nunc cognosco quia inimici hominis, domestici ejus (Michaeae VII, 6). In hoc vobis obedire non debeo, in hoc vos non agnosco parentes, sed hostes. Si diligeretis me, gauderetis utique quia vado ad meum atque vestrum, imo universorum Patrem. Alioquin quid mihi et vobis? quid a vobis habeo, nisi 0254B peccatum et miseriam? Hoc solum, quod gesto, corruptibile corpus de vestro me habere fateor et agnosco. Non sufficit vobis quod me in hanc saeculi miseriam miseri miserum induxistis; quod in peccato vestro peccatores peccatorem genuistis; quod et in peccato natum, de peccato nutristis: nisi etiam invidendo mihi misericordiam, quam consecutus sum ab eo qui non vult mortem peccatoris, filium insuper gehennae faciatis?

2. O durum patrem! o saevam matrem! o parentes crudeles et impios; imo non parentes, sed peremptores: quorum dolor, salus pignoris; quorum consolatio, mors filii est!. qui me malunt perire cum eis, quam regnare sine eis! qui me rursus ad naufragium, 0254C unde tandem nudus evasi; rursus ad ignem, unde vix semiustus exivi; rursus ad latrones, a quibus semivivus relictus sum, sed miserante Samaritano jam aliquantulum convalui, revocare conantur: et militem Christi prope jam rapto coelo triumphantem (quod non in me glorior, sed in eo qui vicit mundum) ab ipso jam introitu gloriae, tanquam canem ad vomitum, tanquam suem ad lutum, ad saeculum reducere moliuntur! Mira abusio! domus ardet, ignis instat a tergo, et fugienti prohibetur egredi, evadenti suadetur regredi! et hoc ab his qui in incendio positi sunt, et obstinatissima dementia ac dementissima obstinatione fugere periculum nolunt. Proh furor! si vos contemnitis mortem vestram, cur etiam appetitis meam? Si, inquam, negligitis salutem 0254D vestram, quid juvat etiam persequi meam? Quare vos non potius sequimini me fugientem, ut non ardeatis? An hoc est vestri cruciatus levamen, si me etiam perimatis: et hoc solum timetis, ne soli pereatis? Ardens ardentibus quod solatium praestare poterit? quae, inquam, consolatio damnatis, 0255A socios habere suae damnationis? quodve remedium morientibus, alios videre morientes? Non hoc mihi persuadet dives ille qui, in tormentis desperatus de sui liberatione, rogabat nuntiari fratribus suis ne et ipsi venirent in locum eumdem tormentorum (Luc. XVI, 28), timens procul dubio ex suorum cruciatu augeri suum.

3. Quid ergo? ibo et consolabor lugentem matrem meam mei ad tempus visitatione, ut in aeternum lugeam et me et ipsam sine consolatione? Ibo, inquam, et satisfaciam patri meo irascenti pro mei ad tempus absentia, consolandus et ipse ad tempus de ejus praesentia, ut postmodum et quisque pro se, et uterque pro alterutro inconsolabili desoletur tristitia? An potius exemplo Apostoli non acquiescens 0255B carni et sanguini (Galat. I, 16) 120, vocem audiam Domini jubentis: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22); et cantabo cum David: Renuit consolari anima mea (Psal. LXXVI, 3); et cum Jeremia, Diem hominis non concupivi, Domine tu scis? (Jerem. XVII, 16.) Quid enim? funes ceciderunt mihi in praeclaris, et coelestis haereditas praeclara est mihi (Psal. XV, 6); et terrena adulatur promissio, blanditur consolatio carnis! Gustato spiritu, necesse est desipere carnem; affectanti coelestia, terrena non sapiunt; aeternis inhianti, fastidio sunt transitoria. Desinite igitur, parentes mei, desinite et vos frustra plorando affligere, et me gratis revocando inquietare: ne, si adjeceritis nuntios ultra mittere pro me, plus 0255C me elongare cogatis. Si autem dimittitis, Claram-Vallem in perpetuum non dimittam. Haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam elegi eam. Ibi pro meis atque vestris peccatis jugiter orabo; ibi precibus assiduis (quod et vos cupitis) impetrabo, si potero, ut, qui ejus amore hoc modico tempore ab invicem separamur, in alio saeculo simul felici et inseparabili societate, in ejus amore vivamus per omnia saecula saeculorum. Amen.

EPISTOLA CXII. AD GAUFRIDUM LEXOVIENSEM. Dolet eum deserto religionis proposito rediisse aa saeculum; et ad resipiscentiam hortatur.

1. Doleo super te, fili mi Gaufride, doleo super te. Et merito. Quis enim non doleat florem juventutis 0255D tuae, quem laetantibus angelis Deo illibatum obtuleras in odorem suavitatis, nunc a daemonibus conculcari, vitiorum spurcitiis, et saeculi sordibus inquinari? Quomodo qui vocatus eras a Deo, revocantem diabolum sequeris, et quem Christus trahere coeperat post se, repente pedem ab ipso introitu gloriae retraxisti? In te experior nunc veritatem sermonis Domini, quem dixit: Inimici hominis, domestici ejus (Matth. X, 36). Amici tui et proximi tui adversum te appropinquaverunt, et steterunt. Revocaverunt te in fauces leonis, et in portis mortis iterum collocaverunt te. Collocaverunt te in obscuris, sicut 0256A mortuos saeculi: et jam parum est ut descendas in ventrem inferi; jam te deglutire festinat, ac rugientibus praeparatis ad escam tradere devorandum.

2. Revertere, quaeso, revertere, priusquam te absorbeat profundum, et urgeat super te puteus os suum; priusquam demergaris, unde ulterius non emergas; priusquam ligatis manibus et pedibus projiciaris in tenebras exteriores, ubi est fletus et stridor dentium; priusquam detrudaris in locum tenebrosum, et opertum mortis caligine. Erubescis forte redire, quia ad horam cessisti. Erubesce fugam, et non post fugam reverti in praelium, et rursum pugnare. Necdum finis pugnae, necdum ab invicem dimicantes acies discesserunt: adhuc victoria prae manibus est. Si vis, nolumus vincere sine te, nec tuam 0256B tibi invidemus gloriae portionem. Laeti occurremus tibi, laetis te recipiemus amplexibus, dicemusque: Epulari et gaudere oportet, quia hic filius noster mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 32).

EPISTOLA CXIII. AD SOPHIAM VIRGINEM. Eam praedicat ob spretam mundi gloriam: et expositis religiosarum virginum elogiis, privilegiis, praemiis ac ornamentis ad perseverantiam hortatur.

BERNARDUS abbas de Clara-Valle, SOPHIAE virgini, virginitatis servare titulum, apprehendere fructum.

1. Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier 0256C timens Deum, ipsa laudabitur (Prov. XXXI, 30). Condelector, filia, gloriae virtutis tuae, qua fallacem mundi gloriam respuisse narraris. Ipsa quippe digne respuitur; sed quia multi 121 aliter sapientes in ejus aestimatione desipiunt, tu jure laudaris, quia non falleris. Flos feni est, vapor est ad modicum parens. Ipse ejus qualiscunque status, nonne plus anxietatis, quam jucunditatis habet? Dum vindicas, dum defendis, dum invides, dum suspicaris, dum semper ambis quae non habes, et, nonnullis adeptis, acquirendi non tepescit ardor, quae requies in gloria tua? Si qua tamen est, praeterit jucunditas non reditura, et manet anxietas non relictura. Caeterum videas eam quamplurimos non apprehendere, contemnere perpaucos. Cur hoc? Profecto quia necessitas 0256D multorum est, virtus paucorum. Paucorum, inquam, paucorum, praesertim nobilium. Denique non multos nobiles, sed ignobilia mundi elegit Deus (I Cor. I, 26-28). Proinde benedicta tu in nobilibus, quae, pro gloria certantibus caeteris, de contemptu gloriae gloriosius sublimaris, et sublimius gloriaris; insignior plane atque illustrior, quod de paucis facta es, quam quod orta de magnis. Illud namque Dei munere tuum est, hoc tuorum. Porro quod tuum est, tanto charius est, quanto rarius. Nam si in viris virtus rara est avis in terris , quanto magis in femina fragili et nobili? Denique mulierem fortem 0257A quis inveniet? (Prov. XXXI, 10). Multo magis quis fortem et nobilem? Minime quidem Deus est acceptor personarum: nescio tamen quo pacto virtus in nobili plus placet. An forte quia plus claret? siquidem ignobilis, cum caret gloria, non facile liquet utrum quia nolit, an quia non possit habere. Laudo factam de necessitate virtutem; sed plus illam quam eligit libertas, non indicit necessitas.

2. Certent ergo caeterae, quae spem non habent, pro rerum fugacium atque fallacinm vili brevique gloriola: tu spei, quae non confundit, innitere. Tu te, inquam, ei quod breve hoc ac momentaneum tribulationis tuae supra modum in sublime operatur, ponderi gloriae reservato. Quod si tibi exprobraverint filiae Belial, illae quae extento collo, fractis incedunt 0257B gressibus, compositae et circumornatae ut similitudo templi; responde: Regnum meum non est de hoc mundo; responde: Tempus meum nondum advenit, tempus autem vestrum semper est paratum: responde: Gloria mea abscondita est cum Christo in Deo; cum autem Christus apparuerit vita mea, tunc et ego apparebo cum ipso in gloria (Coloss. III, 4). Quanquam et si gloriari oportet, potes tu quoque ingenue, potes secure, tantum in Domino. Omitto sane coronam, quam tibi Dominus praeparavit in aeternum. Sileo repromissiones, quae te in posterum manent: quod felix sponsa admittenda es revelata facie speculari gloriam sponsi tui; quod te sibi exhibiturus est gloriosam, non habentem maculam aut 0257C rugam, aut aliquid hujusmodi; quod aeternis excepturus amplexibus, ponet laevam sub capite tuo, et dextera illius amplexabitur te. Praetereo locum nominatum, quem virginitatis praerogativa singularem a filiis et filiabus in regno es procul dubio sortitura. Sileo et canticum illud novum, quod virgo cum virginibus singulari nihilominus dulcique modulamine canitura, laetaberis in ipso, et laetificabis civitatem Dei, cantans, et cursitans, et sequens Agnum quocunqne ierit. Illud siquidem nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quod tibi praeparatum est, et cui te praeparari oportet.

3. Haec ergo praetermitto, quae in futuro reposita sunt tibi: praesentia tantum loquor, ea loquor quae de primitiis spiritus jam tenes, sponsi xenia, arrhas 0257D sponsalitias, benedictiones dulcedinis, in quibus te praevenit, quem et subsecuturum, atque quod deest completurum exspectas. Ille, ille in medium veniat summo decore spectabilis, ipsis quoque angelis admirandus ornatus: et proferant si quid simile habent filiae Babylonis, quarum vere gloria in confusione. Induuntur purpura et bysso, et subinde conscientia pannosa jacet: fulgent monilibus, moribus sordent. E contra tu foris pannosa, intus speciosa resplendes, sed divinis aspectibus, non humanis. Intus est quod delectat, quia intus est quem delectat: nisi forte tu dubitas 122 habitare Christum per fidem in corde tuo. Denique omnis gloria ejus 0258A filiae regis ab intus (Psal. XLIV, 14). Jucundare, filia Sion, et exsulta satis, filia Jerusalem, quia concupivit Rex speciem tuam: si tamen confessionem et decorem induis, amicta lumine sicut vestimento. Nempe confessio et pulchritudo in conspectu ejus. Cujus? Speciosi forma prae filiis hominum; ipsius in quem desiderant angeli prospicere.

4. Audis cui places: ama unde places, ama confessionem, ob quam amaris: ama confessionem, si affectas decorem. Confessioni jungitur decor, jungitur pulchritudo. Habes utrumque: Confessionem et decorem induisti (Psal. CIII, 1); et: Confessio et pulchritudo in conspectu ejus (Psal. XCV, 6). Revera ubi confessio, ibi pulchritudo, ibi decor. Si peccata sunt, in confessione lavantur: si bona opera, confessione 0258B commendantur. Cum mala tua confiteris, sacrificium est Deo spiritus contribulatus: cum Dei beneficia, immolas Deo sacrificium laudis. Bonum animae ornamentum confessio, quae et peccatorem purgat, et justum reddit purgatiorem. Absque confessione justus judicatur ingratus, et peccator mortuus reputatur. A mortuo quippe, tanquam qui non sit, perit confessio (Eccli. XVII, 26). Confessio igitur, peccatoris est vita, justi gloria: et necessaria est peccatori, et justum mihilominus decet. Denique rectos decet laudatio (Psal. XXXII, 1). Serica, et purpura, et tincturarum fucus decorem habent, sed non praebent. Quidquid tale applices corpori, exponit speciem suam, non deponit. Secum denique tollit, cum tollitur 0258C ipsum. Porro decor qui cum veste induitur, et cum veste deponitur, vestis procul dubio est, non vestiti.

5. Tu ergo noli aemulari in malignantibus, et mendicantibus pulchritudinem alienam, ubi perdiderint suam. Nativo quippe et interno se produnt decore nudas, quae tanto studio et pretio de diversis et variis speciebus ejus quae praeterit figurae mundi, foris sibi conficere satagunt, unde oculis insipientium appareant speciosae. Indignum tibi judica, formam a pellibus murium, et operibus vermium mutuari. tua tibi sufficiat. Ille est verus propriusque cujusque rei decor, qui nulla interjacente materia per se inest. O quam decenti rubore genas suffundit virgineas ingeniti gemma pudoris! quae inaures reginarum 0258D huic comparabuntur? Nec inferioris insigne decoris disciplina praefert. O quam compositum reddit omnem puellaris corporis statum, nedum [al. nec non] et mentis habitum, disciplina! Cervicem submittit, ponit supercilia, componit vultum, ligat oculos, cachinnos cohibet, moderatur linguam, gulam frenat, iram sedat, format incessum. Talibus decet pudicitiae vestem distingui margaritis. Istiusmodi circumdata varietate virginitas, cui gloriae merito non praefertur? Angelicae? Angelus habet virginitatem, sed non carnem: sane felicior, quam fortior in hac parte. Optimus et optabilis valde ornatus iste, qui et angelis possit esse invidiosus.

0259A 6. Sed adverte et aliud de eodem. Profecto tanto tibi manet tutus, quanto et proprius. Vides nempe auro, argento, lapidibus pretiosis, et omni denique cultu regio non tam ornatas quam oneratas. Vides longas post se trahentes fimbrias, ipsasque pretiosissimas, et densas pulveris nubes excitantes in aera. Non te moveant haec. Illae illa vel in morte deponent: te tua sanctitas non relinquent. Non sunt sua quae portant. Cum interierint, non sument omnia, neque descendet cum eis gloria haec. Mundus, cujus sunt, nudis illis exeuntibus retinebit, eisdem vanis vanas similiter alias seducturus. At vero tuus ille ornatus non sic. Firmissime tibi, ut dixi, manet, propterea tutus, quia tuus. Nullius facile aut cedit injuriis, aut patet insidiis. Adversus hujusmodi nil 0259B furis calliditas, nil furentis crudelitas potest. Nec a tineis roditur, nec vetustate corrumpitur, nec consumitur usu. In morte vivit. Nimirum animae res est, non corporis: et ob hoc simul cum anima de corpore abit, non obit cum corpore. Porro animae non habent quid faciant, etiam qui corpus occidunt.

123 EPISTOLA CXIV. AD ALTERAM SANCTIMONIALEM. Quae sub habitu religioso animum gesserat mundo deditum, eam jam resipiscentem praedicat, et ne gratiam negligat, hortatur.

1. Magnum est mihi gaudium, quod te ad verum et perfectum gaudium velle tendere comperi, quod 0259C non est de terra, sed de coelo; id est, non de hac convalle plorationis, sed de illa quam fluminis impetus laetificat civitate Dei. Et revera illud verum et solum est gaudium, quod non de creatura, sed de Creatore concipitur; et quod cum possederis, nemo tollet a te: cui comparata omnis aliunde jucunditas, moeror est; omnis suavitas dolor est; omne dulce, amarum; omne decorum, foedum; omne postremo quodcunque aliud delectare possit, molestum. Denique tu mihi testis es in hac re: te ipsam interroga, quia tu tibi familiarius credes. Nunquid non hoc ipsum clamat in corde tuo Spiritus sanctus? An non tibi jam ab ipso, priusquam a me, hujus rei veritas persuasa est? Quando enim tu femina et juvencula, formosa et ingenua, sic fragilem et sexum vinceres 0259D et aetatem; sic spectabilem et formam et generositatem contemneres, nisi cuncta quae corporis sensibus 0260A subjacent, in illorum jam tibi comparatione vilescerent, quae te interius et confortant ut vincas et delectant ut praeferas?

2. Nec immerito. Modica, transitoria, terrena sunt quae despicis; maxima, aeterna, coelestia sunt quae appetis. Plus dicam, et verum dicam: tenebras deseris, et lucem ingrederis. De profundo fluctuum emergis ad portum; de misera servitute in felicem libertatem respiras; de morte denique transis ad vitam: siquidem usquemodo tua non Dei voluntate, tua vivens non Dei lege, vivens mortua eras; vivens mundo, mortua Deo; sive, ut verius loquar, nec mundo vivens, nec Deo. Volens quippe sub habitu et nomine religionis instar unius de saeculo conversari, sola Deum a te voluntate repuleras: non autem 0260B valens quod stulte volebas, non tu quidem mundum, sed te mundus repulerat. Deum ergo repellens, et a saeculo repulsa, inter duas, ut dicitur, sellas corrueras . Nec Deo itaque vivebas, quia nolebas; nec saeculo, quia non poteras: alteri quidem volens, alteri invita; sed tamen utrique mortua, Sic debet contingere his qui vovent, et non solvunt [al. et non reddunt]; qui aliud foris ostentant, et intus aliud appetunt. At vero nunc per Dei misericordiam incipis reviviscere, non peccato, sed justitiae; non saeculo, sed Christo: sciens quia et saeculo vivere, mors est; et in Christo etiam mori, vita. Beati nempe mortui, qui in Domino moriuntur.

3. Ex hoc jam nec votum tuum irritum, nec cassam professionem causabimur: ex hoc jam nec 0260C corporis integritas animi corruptione infirmabitur, nec morum pravitate virginitatis titulus obscurabitur: ex hoc jam nec falsum nomen, nec vacuum velamen portabis. Utquid enim hactenus nonna et sanctimonialis vocitata es, quae sub sanctitatis nomine, non tamen sancte conversata es? Cur velum in capite mentiebatur reverentiam, et sub velo petulans oculus exhibebat impudentiam? Caput siquidem gerebas velatum, sed elatum: sub signo verecundiae sermo resonabat inverecundus. Risus immoderatior, incessus lascivior, vestitus ornatior, wimplatae magis quam velatae congruerent. Sed ecce jam vetera Christo auctore transierunt, et nova fieri, incipiunt omnia, dum cultum exteriorem interiore 0260D commutas, et magis vitam quam vestem appetis habere ornatam. Facis 124 quod debes, 0261A imo quod jam olim fecisse debueras: nam olim jam voveras. Sed Spiritus, qui, sicut ubi vult, ita et quando vult, spirat, necdum spiraverat. Et idcirco forsitan quod hucusque egisti, excusationem habet. Caeterum si flammantem spiritum, quo nunc recaluit sine dubio cor tuum intra te, et in meditationibus tuis exardescentem ignem divinum jam exstingui permiseris, quid restat, nisi ut te illi servandam noveris igni qui non possit exstingui? Sed exstinguat potius idem Spiritus in te concupiscentias carnales, ne forte ab his praefocato (quod absit!) nuper concepto sancto desiderio, in flammas contingat incidere gehennales.

EPISTOLA CXV. AD ALIAM SANCTIMONIALEM DE MONASTERIO SANCTAE MARIAE TRECENSIS. Dissuadet ei eremum, quam temere et imprudenter appetebat.0261B

1. Relatum est mihi te, quasi asperioris vitae desiderio, tuum monasterium velle deserere. Quam rem dissuadentibus tibi atque omnimodis prohibentibus spirituali matri tuae, sive sororibus, cum acquiescere nolles, placuisse tandem nostrum super hoc consilium eligere: ut quidquid ego laudaverim, id tibi credas expedire. Debueras quidem doctiorem ad hoc consilium eligere: quia tamen sic tibi visum est, quod hinc mihi rectius videtur, non celo. Hoc itaque tuum desiderium ex quo cognitum habui, cogitans atque recogitans quo quidem spiritu conceperis, facile judicare non audeo. Potes namque in hac 0261C re zelum Dei habere, ut excusabilis sit tua intentio; sed quomodo secundum scientiam tua talis voluntas impleatur, omnino non video. Cur, inquis? non est sapere, ut opulentiam, ut urbis frequentiam, ut pinguia fugiam et delicias? annon mea mihi pudicitia tutior erit in eremo, ubi in pace cum paucis, aut sola conversans, soli placeam cui me probavi? Nequaquam. Nam volenti perperam agere, et desertum abundantiam habet, et nemus umbram, et silentium solitudo. Malum quippe quod nemo videt, nemo arguit. Ubi autem non timetur reprehensor, securius accedit tentator, licentius perpetratur iniquitas. In conventu vero bona si qua facis, nemo prohibet: malum autem facere si vis, non licet. Mox etenim a 0261D pluribus comperitur, arguitur, emendatur: sicut e 0262A contrario bonum cum vident, omnes mirantur, venerantur, imitantur. Vides ergo, filia, quod et tua merita immanior in conventu gloria sequitur, et citior culparum correctio: quando ibi sunt, et quibus de bonis exemplum praebeas, et quas de malis offendas.

2. Denique ut ex illa evangelica partitione omnem tibi auferam tui excusationem erroris, aut de fatuis virginibus una es (si tamen virgo es), aut de prudentibus (Matth. XXV, 1-12). Si de fatuis, congregatio tibi necessaria est: si de prudentibus, tu congregationi. Nam si sapiens et probata es, religio certe quae illo in loco noviter innovata nunc ubique laudatur, multum tua discessione infamabitur et infirmabitur, ut timemus. Dicetur quippe quod, bona 0262B cum sis, bonum ordinem nequaquam desereres. Quod si fatua cognita es, et recedis, dicemus quod, quia cum bonis male vivere non licet, bonas mala non ferens, quaeris ubi vivere liceat ut libet. Et merito. Nam ante Ordinis emendationem nunquam, ut aiunt, inde locuta es; at ubi religio crevit, sanctior subito facta, fervore repentino cogitare coepisti de eremo. Agnosco, filia, agnosco, ut nam et tu mecum agnoscas, serpentinum virus, fraudulenti dolum, versipellis astutiam. In nemore lupus habitat. 125 Si sola ovicula umbras nemoris penetras, praeda vis esse lupo. Sed audi me, filia, fidele audi consilium. Sive peccatrix, sive sancta sis, noli te separare a grege; nequando rapiat, et non sit qui eripiat. Sancta es? stude tuo exemplo tuae socias 0262C acquirere sanctitatis. Peccatrix es? noli addere peccata peccatis, sed age poenitentiam ubi es: ne discedens cum tui quidem periculo, ut ostensum est, et sororibus scandalum relinquas, et multorum in te provoces detrahentium linguas.

EPISTOLA CXVI. AD ERMENGARDEM QUONDAM COMITISSAM BRITANNIAE. Affectum sui cordis, et vim religiosae dilectionis suaviter et familiariter insinuat.

Dilectae in Christo filiae suae ERMENGARDI, quondam eximiae comitissae, nunc humili Christi ancillae, BERNARDUS abbas Clarae-Vallis, pium sanctae dilectionis 0262D affectum.

0263A Utinam sicut chartam nunc praesentem, ita et meam tibi mentem expandere possem! O si legere posses in corde meo, quod ibi de amore tuo, suo digito Deus scribere dignatus est! certe agnosceres quam nulla lingua vel penna sufficiat exprimere quod in intimis mihi medullis Dei spiritus imprimere potuit. Et nunc quidem praesens sum spiritu, licet corpore absens; sed nec mihi, nec tibi est unde appaream. Est tamen penes te unde possis de me utcunque conjicere, etsi nondum cognoscere, quod dico. Intra ergo cor tuum, et inspice meum; et vel tantum mihi tribue amoris erga te, quantum tibi erga me inesse sentis: ne, si nos quidem minus, te vero amplius amare praesumpseris, eo te nobis praeferre puteris, quo et vincere nos charitate putaveris. 0263B Caeterum tuae modestiae est id potius sentire de nobis, ut qui te affecit ita me diligere et eligere ad consilium tuae salutis, aeque affecerit et me in obsequium tuae dilectionis. Tu ergo videris quomodo me tecum retinueris: ego, ut verum fatear, nusquam abs te absque te recedo. Haec tibi interim de via breviter in transitu scribere volui; sperans me majori otio majora missurum, si Deus annuerit.

EPISTOLA CXVII. AD EAMDEM. Laudat ejus in divino servitio alacritatem, suumque illius videndae desiderium indicat.

Recepi [al. accepi] delicias cordis mei, pacem tui. Laetus sum, quia tu laeta nuntiaris; meque admodum 0263C animo reddit incolumem tua innotescens alacritas. Haec nimirum laetitia nil habet de carne et sanguine, cum humilis ex sublimi, ex ingenua ignobilis, pauper ex divite vivas: fratris, filii, patriaeque destituta solatio. Sine dubio ergo quod in te alacritatis natum est, de Spiritu sancto est. Quippe jamdudum a timore Dei concipiens, parturisti tandem spiritum salutis, foras utique mittente charitate timorem. O quam libentius ista praesens colloquerer, quam scribo absens! Crede mihi, irascor occupationibus, quibus frequenter impediri videor ne te videam: et delector occasionibus, quibus vel interdum expediri videor, ut te videam. Rara quidem datur hujusmodi opportunitas: sed chara, fateor, est mihi vel ipsa raritas. Est enim sane melius videre te vel nonnunquam, 0263D quam nunquam omnino. 126 Spero me in proximo venturum ad te, jam nunc praelibans gaudium proxime pleneque futurum.

EPISTOLA CXVIII. AD BEATRICEM NOBILEM ET RELIGIOSAM MATRONAM. Officiosam ejus charitatem et sollicitudinem commendat.

Miror tuae devotionis studium, tuae erga nos dilectionis affectum. O bona domina, quid tibi et 0264A nobis? unde tanta tibi sollicitudo de nobis? Si filii, si nepotes, si vel aliqua extrema propinquitatis linea tibi juncti essemus, tua crebra beneficia, frequentes salutationes, innumera denique tui amoris insignia, quae quotidie experimur, non tam nobis miranda viderentur, quam ex debito suscipienda. Nunc autem cum genere tantum dominam, non matrem te cognoscamus, non mirum si miramur, sed mirum si satis mirari possumus. Quis enim notorum vel cognatorum nostrorum curam habet de nobis? quis unquam de nostra salute interrogat? quis, inquam, non dico sollicitus, sed vel memor nostri est in saeculo? Amicis, propinquis, vicinis nostris facti sumus tanquam vas perditum: sola nos oblivisci non potes. Inquiris de esse et statu sanitatis 0264B nostrae, de via quam nuper egimus, de monachis, quos ad alium locum transtulimus. De quibus breviter respondeo quod de terra deserta et de loco horroris et vastae solitudinis introducti sunt in abundantiam rerum, aedium et amicorum; in terram denique fertilem, et locum amoenae habitationis. Laetos itaque et in pace reliquimus, laeti nos et in pace reversi sumus; praeter quod ego paucis diebus, sed non parum, febre redeunte, ita ut mori timerem, aggravatus fui. Sed rursum, Deo miserante, cito convalui, ita ut nunc fortiorem sanioremque me sentiam post viam peractam, quam ante inchoatam.

EPISTOLA CXIX. AD DUCEM ET DUCISSAM LOTHARINGIAE. Gratias agit pro condonatis hactenus vectigalibus, sed caveri cupit, ne gratia principum opera ministrorum intervertatur.0264C

DUCI et DUCISSAE Lotharingiae, BERNARDUS abbas de Clara-Valle, sic suis ad invicem charis et castis delectari amplexibus, ut solus amor Christi superet in ambobus.

Ex quo coepimus mittere pro nostra necessitate in terram vestram, multam semper invenimus in oculis vestrae dignitatis familiaritatem et gratiam. Benedictionem largitatis vestrae nostris hominibus, cum necesse fuit, liberaliter exhibuistis. Passagium transeuntibus, et si quod est aliud juris vestri debitum, mercantibus libenter dimisistis. De quibus omnibus sine dubio merces vestra multa est in coelis, si tamen verum esse credimus quod Dominus in 0264D Evangelio promittit: Quandiu fecistis uni ex minimis meis, hoc mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Sed quid est quod ministros vestros, quae vos donastis, exigere rursum permititis? dignum est vobis et honorificum, ut quod vobis pro salute animarum vestrarum placuit donare, nemo vestrorum repetere audeat. Si ergo vos (quod absit!) beneficiorum vestrorum non poenitet, donumque quod in beneplacito vestro a 0265A vobis saepe recepimus, aeque adhuc ut habeamus, utrique vestrum complacet; jubete ita firmiter et inconcusse teneri, quatenus ultra fratres nostri a nullo 127 ministrorum vestrorum timeant propter hoc disturbari. Alioquin non renuimus Domini nostri sequi exemplum, qui pro se non dedignatus est solvere censum (Matth., XVII, 26), parati et nos libenter quae sunt Caesaris Caesari reddere, et vectigal cui vectigal, et tributum cui tributum (Rom. XIII, 7): praesertim quia juxta Apostolum non tam debemus requirere datum nostrum, quam vestrum lucrum (Philipp. IV, 17).

EPISTOLA CXX AD DUCISSAM LOTHARINGIAE. Pro beneficiis oblatis gratias agit, et ab iniquo bello eam deterret.

0265B Gratias agimus Deo pro tam devota voluntate, quam erga ipsum et servos ejus vos habere cognovimus. Quoties enim in corde carnali, terrenis dignitatibus alto, ulla vel minima scintillula coelestis amoris accensa videtur, divinum sine dubio est munus, non hominis virtus. Et nos quidem largitatis vestrae vestris in litteris nobis oblata beneficia gratanter amplectimur; sed cognita illa subita et grandi satis occupatione, qua vos nunc detineri necesse est, conveniens ducimus vestram, quantum vobis placuerit, exspectare opportunitatem. Nemini etenim, quantum in nobis est, vellemus esse oneri, praesertim in iis quae ad Deum pertinent, ubi non dati lucrum, sed dantis fructum magis requirere 0265C debemus. Diem itaque nobis, si placet, atque locum rescribendo per hunc nuntium nominate: quo, juvante Deo, praesenti expedita instantia, nostris partibus appropinquare debeatis, et, fratre Widone vobis obviam facto, si quid in terra vestra invenerit quod aptum sit Ordini nostro, promissa vestra expeditius atque alacrius compleatis. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Aut si forte non placet vobis dilatio, et hoc notificate; quia parati sumus in hac re, quantum ratio patitur, vestrae obtemperare voluntati. Ore vestro Ducem salutamus: et tam ipsum quam vos admonemus ut, si castrum, pro quo guerram facturi estis, vestri juris non esse noveritis, pro Dei amore relinquatis. Scriptum 0266A quippe est: Quid prodest homini si mundum universum lucretur, se autem perdat, et detrimentum sui faciat? (Matth. XVI, 26.)

EPISTOLA CXX. AD DUCISSAM BURGUNDIAE. Offensam Hugoni placare nititur, et assensum in conjugium quoddam ab ea exposcit.

Vestrae dignationis specialis familiaritas, quam erga nos pauperes homines habere videmini [al. dignamini] eo usque progressa est, ut quisquis Dignitatem vestram se habere sentit infensam, per nullum facilius quam per nos confidat redire in gratiam. Hinc est quod dudum, Divione cum essem, Hugo de Besua multis me precibus ad placandam sibi vestram, quam meruerat, indignationem applicavit; 0266B et ut conjugio de filio suo, quod, vobis quidem non placitum, sed sibi, ut putat, commodum irretractabiliter facere statuerat, amore Dei et nostro assensum praeberetis: cujus rei causa ecce 128 nunc rursus tam suis quam suorum precibus aures nostras pulsare curavit. Et nos quidem utilitate. illius terrenas non valde curamus; verumtamen quia res, ut ipse dicit, ita in arcto posita esse videtur, quatenus nisi cum ipsius perjurio nequaquam possit obviari conjugio, hoc vobis intimare conveniens duximus, quia grandis debet esse utilitas, quam Christiani et vestri hominis legalitati praeponere debeatis. Neque enim et perjurus esse et legalis simul manere poterit. Quanquam etiam vobis non solum nullum lucrum, sed et multum 0266C videamus ingruere periculum, si quos fortassis Deus conjungere disposuit, per vos disturbari contigerit. Suam gratiam adjiciat Dominus super vos et super filios vestros, nobilissima, mihique in Christo dilectissima domina. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis: erogate vestrum frumentum pauperibus Christi, ut in aeternum cum usura recipiatis.

EPISTOLA CXXII HILDEBERTI TURONENSIS ARCHIEPISCOPI AD BERNARDUM ABBATEM. Bernardi fama nominis et sanctitatis permotus, familiaritatem ejus expetit.

1. Balsamum ex odore suo, et arborem ex fructu 0267A cognosci, paucos credimus ignorare. Sic et nobis ex opimone tua, charissime frater, innotuit quam sis et ad sanctimoniam compositus, et integer ad doctrinam. Cum enim locorum interstitio longius a te separemur, ad nos tamen usque pervenit quam jucundas noctes cum tua Rachele ducas, quae progenies ex Lia tibi exuberet, quam totum te exhibeas et cultorem virtutis, et hostem carnis. Non alium loquuntur te, quicunque loquuntur nobis de te. Talis est odor olei effusi nominis tui, talia jam tuorum praemia meritorum. Has ex agro tuo spicas ante supremam colligis messionem. In hac enim vita quaedam merces virtutis est conspicuum et immortale testimonium. Hoc ipsa sibi comparat, hoc sibi ipsa custodit. Hujus splendor non minuitur invidia, 0267B non exterioribus studiis adjuvatur. Quippe bonorum existimatio, sicut falsis delationibus auferri non potest, ita nec adulatoriis favoribus acquiri. Penes ipsos est, eam vel ubertate virtutum proficere, vel defectu minorari. Sane de celeberrima opinione tua spes in sinu Ecclesiae reposita est, eam minime casuram, quoniam fundata creditur supra firmam petram.

2. Ex ea nos, tuam edocti devotionem, desiderio desideravimus in sacrarium familiaritatis tuae recipi; ibique recordatione tecum esse, ubi teipsum furatus colloquiis mortalium, pro mortalibus loqueris cum Rege Angelorum. Porro huic desiderio nostro N. Trecensis archidiaconus plurimum adjecit, vir moribus et litteratura conspicuus. Eum 0267C tibi censeremus commendandum, nisi constaret illos, quos tua dignaris gratia, commendatione alia non egere. Si nescis, illius etiam attestatione didicimus te in Ecclesia esse, qui ad eruditionem virtutis et exemplo sufficias, et verbo. Caeterum ne litteris prolixioribus onereris, scripto ponimus finem, supradictae petitioni, donec 129 exaudiri mereamur, finem minime posituri. Quid autem ex hoc animi geras, doceri deprecamur tuarum recursu litterarum.

EPISTOLA CXXIII. RESCRIPTUM ABBATIS BERNARDI AD HILDEBERTUM TURONENSEM ARCHIEPISCOPUM. Laudes laudibus rependit.

Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert 0267D bonum. Scripta gloriae tuae, imo et meae, satis libenter accepi, vir totius reverentiae, tenens in illis unde te non immerito glorificem, et ipse non immerito glorier. Siquidem gloria nostra haec est, tuae Sublimitatis dignatio, tua nostrae reputatio parvitatis. Nempe in alto non altum sapere, sed humilibus consentire, nil Deo charius, nil rarius apud homines. Quis sapiens, nisi qui Sapientiae consiliis acquiescit? ait autem: Quanto major es, tanto humilia te in omnibus (Eccli. III, 20). Hoc tu mihi exhibuisti, minori major, senior juniori. Possem proinde et ego tuam probatam sapientiam non indebitis 0268A efferre laudibus, et forte justioribus his quibus me dignata est ipsa. Quippe interest ad dandam rerum certitudinem, quid incerta jactet opinio, quidque opus evidens reddat indubitatum. Quod autem certius probamus, hoc et praedicamus securius. Quae ergo ad me de me tibi scribere placuit, videris tu unde probaveris: ego laudum tuarum argumentum teneo minime dubium ipsas mei laudatrices litteras tuas; in quibus alium fortasse delectet eruditionis insigne, sermo suavis et purus, oratio luculenta, gratum laudabileque compendium: mihi vero prae his illa ducitur miranda humilitas, qua tantillum tantus praevenire curasti, et obsequio salutandi, et praeconio praedicandi, et precandi reverentia. Sane, quod ad me attinet, lego de me in 0268B litteris tuis, non quod sum, sed quod esse vellem, et quod non esse pudet. Verumtamen quod sum, tuum est: et si quid melius Dei unquam munere fuero, tuum fore confidito, reverendissime atque amantissime Pater.

EPISTOLA CXXIV. AD EUMDEM HILDEBERTUM, QUI NONDUM RECEPERAT DOMINUM INNOCENTIUM PAPAM Hortatur ut Innocentium, in Gallia ob schisma Petri Leonis exsulem, uti legitimum pontificem agnoscat.

Magno sacerdoti, et excelso in verbo gloriae HILDEBERTO, Dei gratia Turonensium archiepiscopo, BERNARDUS Clarae-Vallis abbas dictus, in spiritu ambulare, et spiritualiter omnia examinare.

0268C 1. Ut verbis vos propheticis alloquar: Consolatio abscondita est in oculis, quia mors dividit inter fratres (Osee XIII, 14). Quidam enim juxta Isaiam videntur foedus percussisse cum morte, et cum inferno fecisse pactum (Isai. XXVIII, 15). Ecce namque christus Domini iste Innocentius positus est in ruinam et in resurrectionem multorum. Nam qui Dei sunt, libenter junguntur ei: qui autem ex adverso stat, aut Antichristi est, aut Antichristus. Cernitur abominatio stare in loco sancto, quem ut obtineret, incendit ignis sanctuarium Dei. Persequitur Innocentium, et cum eo omnem innocentiam. Fugit ille nimirum a facie Leonis, sicut dicit propheta: Leo rugiet, quis non timebit? (Amos III, 8.) Fugit secundum praeceptum Domini dicentis: Si vos persecuti 0268D fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23). Fugit, et in hoc vere virum se apostolicum probans, quod apostolica sese forma insignierit. Nec enim Paulus erubuit in sporta demitti per murum, et sic effugere manus quaerentium animam suam (Act. IX, 25). Suffugit autem non parcens vitae suae, sed dans locum irae: non 130 ut mortem evaderet, sed ut vitam acquireret. Merito Ecclesia Innocentio concedit ipsius vicem, quem per eadem vestigia gradientem cernit.

2. Nec sane otiosa fuga Innocentii. Laborat quidem, sed honestatur in laboribus suis. Pulsus Urbe, 0269A ab orbe suscipitur. A finibus terrae occurritur cum panibus fugienti, etsi furor Semei, Gerardi Engolismensis, nondum ex toto quiescat maledicere David. Velit, nolit peccator qui videt et irascitur, magnificatur in conspectu regum, portans coronam gloriae. Nunquid non omnes principes cognoverunt quia ipse est vere Dei electus? Francorum, Anglorum, Hispanorum, et postremo Romanorum rex, Innocentium in papam suscipiunt, et recognoscunt singularem episcopum animarum suarum. Solus adhuc ignorat Achitopel suum jam patefactum ac dissipatum consilium (II Reg. XVII). Frustra molitur miser super populum Dei malignare consilium, et cogitare adversus sanctos sancto firmissime adhaerentes, et contemnentes curvare genua ante 0269B Baal. Nulla fraude praevalebit parricidae suo obtinere regnum super Israel et super civitatem sanctam, quae est Ecclesia Dei viventis, columna fidei, et firmamentum veritatis. Funiculus triplex difficile rumpitur (Eccle. IV, 12). Electio meliorum, approbatio plurium, et, quod his efficacius est, morum attestatio, Innocentium apud omnes commendant, summum confirmant pontificem.

3. Ad quod sane et vestra, Pater, exspectatur, sicut pluvia in vellus, vel sera sententia. Non improbamus tarditatem, quae gravitatem redolet, levitatis abolet notam. Nam et Maria non statim respondit angelo salutanti, prius cogitans qualis esset illa salutatio (Luc. I, 29): et Timotheo praecipitur nemini cito manum imponere (I Tim. V, 0269C 22). Dico tamen ego notus pontifici: Ne quid nimis; dico ut familiaris et notus: Non plus sapere quam oportet sapere (Rom. XII, 3). Pudet, fateor, quod serpens vetustissimus nova audacia, relictis insipientibus mulieribus, etiam robur pectoris vestri visus est attentare, et tantam Ecclesiae columnam ausus concutere. Confidimus autem quia, etsi concutit, non dejicit: quoniam amicus sponsi stat, et gaudet ad vocem sponsi (Joan. III, 29), vocem exsultationis et salutis, vocem unitatis et pacis.

EPISTOLA CXXV. AD MAGISTRUM GAUFRIDUM DE LORATORIO. Operam ejus requirit in asserendo pontificatu Innocentii adversus schisma Petri Leonis.

0269D 1. Odor in flore, in fructu sapor requiritur. Odore provocati, charissime frater, olei effusi nominis tui, cupimus et ex fructu operis cognoscere te. Non enim nos tantum, sed ipse quoque qui nullius eget Deus, opus tamen habet hoc in tempore opere tuo, si non dissimulas. Gloriosum tibi est Dei esse posse coadiutorem: posse et non esse. damnosum. Porro 0270A autem gratias habes apud Deum et homines, habes scientiam, habes spiritum libertatis, habes verbum vivum et efficax, et sale conditum: nec oportet te pro tantis viribus sponsae Christi deesse in tanto discrimine, cum sis amicus sponsi. Amicus siquidem in necessitate probatur. Quid enim? tu tibi quiescis, et mater tua Ecclesia graviter conturbatur? Habuit sua tempora quies, et sanctum otium hactenus sua negotia licenter libenterque exercuit. Tempus faciendi nunc, quia dissipaverunt legem. Bestia illa de Apocalypsi, cui datum est os loquens blasphemias, et bellum gerere cum sanctis (Apoc. XIII, 5-7), Petri cathedram occupat, tanquam leo paratus ad praedam. Altera quoque bestia juxta vos subsibilat, sicut catulus habitans in abditis. Illa ferocior, ista 0270B callidior, pariter convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. Demus operam cito dirumpere vincula eorum, et projicere a nobis jugum ipsorum.

131 2. Nos in nostris partibus, una cum aliis Dei servis divino igne accensis, Deo cooperante laboravimus in conveniendo populos in unum, et reges ad dirumpendum [al. diripiendum] pravorum consensum, ad destruendam omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei. Nec infructuose. Alemanniae, Franciae, Angliae, Scotiae, Hispaniarum et Jerosolymorum reges, cum universo clero et populis, favent et adhaerent domino Innocentio, tanquam filii patri, tanquam capiti membra, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. 0270C Merito autem illum recipit Ecclesia, cujus et opinio clarior, et electio sanior inventa est, nimirum eligentium et numero vincens, et merito. At tu, frater, quid adhuc negligis? quousque vicino serpente tua male secura dormitat industria? Scimus quidem te filium pacis nulla posse ratione induci deserere unitatem: sed profecto non sufficit, nisi et defensare, atque ipsius quoque turbatores totis viribus debellare studueris. Nec quietis timeas detrimentum, quod non parvo tuae gloriae incremento recompensabitur, si fera illa vicina vobis tuo studio mansuescat, vel obmutescat, et tantam Ecclesiae praedam, comitem dico Pictavensem, in manu tua Dei pietas de ore Leonis eripiat.

EPISTOLA CXXVI. AD EPISCOPOS AQUITANIAE CONTRA GERARDUM ENGOLISMENSEM [al. EGOLISMENSEM]. Causam Innocentii, ut legitimi pontificis, egregie tuetur adversus Gerardum Engolismensem, schismatici partes agentem cujus mores depingit, et subterfugia eludit.0270D

Dominis et Patribus honorandis, Lemovicensi, 0271A Pictavensi, Petragoricensi et Santonensi, Dei gratia episcopis sanctis, frater BERNARDUS abbas dictus de Clara-Valle, constantiam in adversis.

1. Virtus in pace acquiritur, in pressura probatur, approbatur in victoria. Tempus est quo vestra, si qua est, nec latere jam nec torpere sinatur, reverendi et merito suspiciendi patres. Hostilis siquidem gladius, qui universo Christi corpori mortem denuo nunc temporis intentare videtur, vestris potissimum cervicibus imminet, et in vos eo acrius, quo cominus debacchatur: ita ut quotidianis assultibus, aut resistere fortiter, aut turpiter, quod absit! cedere compellamini. Nam is qui amat primatum gerere inter vos, Diotrephes, non recipit vos; nec enim agnoscit eum, quem tota vobiscum amplectitur 0271B Ecclesia venientem in nomine Domini. Non hunc, inquam, sed qui venit in nomine suo, illum recipit. Nec mirum. Et ipse nempe infatigabilis ad nomen grande multum anhelat, etiam in hac aetate. Nec sane falsa vel incerta opinione ducor notare hominem super vanitate istiusmodi, sed de ore suo ipsius eum judico. In litteris siquidem quas nuper ad cancellarium scripsit familiares, nonne legationis sese et onere et nomine honorari tanto indignius supplicat, quanto humilius? Utinam tamen obtinuisset! Minus forsan nocuisset potita votis ambitio, quam frustrata. Tunc quippe 0272A soli, aut pene soli obesset sibi: nunc vero saevit in orbem. Vides quid facit amor gloriae? Legatio, sarcina gravis, humeris praesertim senilibus: quis nesciat? Et tamen homini senissimo gravior videtur poena, reliquum id breve dierum suorum vivere sine hac poena.

2. Sed forte causabitur se de suspicione judicari, et nos temeritatis arguet, qui de occultis suis reprehendimus quod non probavimus. Fateor, suspiciosus sum in hac parte: et nescio an vel simplicissimus quis secus sentire possit, quippe in tam manifesta conjectura. Ut enim simplicem referam breviter actionem, primus, aut inter primos scribit papae Innocentio: 132 legationem postulat, non obtinet. Indignatur, resilit ab illo, transit ad alium, 0272B ipsius se esse legatum gloriatur. Quod si aut ab illo ante non poposcisset, aut postmodum non accepisset ab isto, credi poterat alium quemcunque habuisse in praevaricatione intuitum, etsi non rectum aliquem: nunc autem excusationem non habet de ambitione sua. Denique ponat etiam nunc legati vel vacuum nomen (nam opus amisit), et ego quidem hac suspicione carebo, si potero. Si non, suspicabor invitus, et me intemperantiae reprehendam. Verum difficile persuadebitur ei, ego scio. Nimirum homo, diu magnus habitus inter suos, videri seipso inferior erubescit. Agnoscitur is, quem Scriptura loquitur, 0273A pudor adducens peccatum (Eccli. IV, 25). An non grande peccatum et delictum maximum, superba ista verecundia, qua terram et cinerem pudet, non dico subjici, sed non dominari?

3. Propter hoc ergo reliquit homo suum illum patrem sanctum Innocentium (sic enim nominabat), et matrem suam sanctam Ecclesiam catholicam; et adhaeret schismatarchae suo, et sunt duo in vanitate una. Percusserunt foedus ad invicem, et super populum Dei malignaverunt consilium. Squama squamae conjungitur, et spiraculum non est in eis (Job XLI, 7). Iste illum papam, ille hunc vicissim legatum scriptitat, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. Invicem se consolantur, tuentur, commendant; quisque tamen pro se, non pro invicem. Nimirum 0273B homines sunt seipsos amantes. Pari quidem studio convenerunt adversus Dominum, et adversus christum ejus; sed plane intentionibus non cohaerent. Quaerit magis ex alterutro uterque profecto quae sua sunt, idque, quod audere nefarium est, in haereditate Christi. Quid nisi ante oculos vestros conantur, si patimini, proscribere Christum? Jam novos apud vos suo papae cudit legatus episcopos, ne soli sit sibi papa. Nec mortius successores, sed vivis invasores tyrannica fretus potentia superintrudit, nactus scilicet de malitia principum occasionem, qui suarum civitatum episcopos odio persequuntur iniquo. Sic sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentes. Per tale ostium intrat in ovile ovium.

0273C 4. Nunquid autem gratis talia legatus actitat pro papa suo? En ille totam, ut is gloriatur, Franciam atque Burgundiam legationi ejus antiquae superaddidit. Potest et adjungere, si vult, Medos et Persas, et medios fines Decapoleos. Quare non et ultra Sauromatas, et quemcunque denique locum calcaverit pes suus, suus sit, quo vel vacuis nominibus glorietur? O homo non minus sine fronte, quam sine mente; nec Dei memor timoris, nec suae honestatis! Putat se non videri, cum sit subsannatio et et illusio omnibus qui in circuitu ejus sunt. Merito quidem. Certe enim pro foro, sacrario utitur: et instar hominis negotiatoris quaeritantis lucra sua, et modo hunc, modo illum explorantis venditorem, ut ab illo demum emat quod amat, a quo vilius impetrare 0273D valuerit; ita iste sollicite sibi ecclesiasticam dignitatem hinc inde perquirens, eum tandem pro suo arbitrio delegit habere papam, qui se legatum esse consenserit. Ergo nisi legatus tu fueris, Roma papam habere non poterit? Unde hoc tibi privilegium in Ecclesia Dei? Quis nam tibi hanc concessit in Christi haereditate praerogativam? Nunquid tu haereditate possides sanctuarium Dei? Donec enim in obtinenda pudenda et impudenti petitione spes tibi ulla promerendi domini Innocentii gratiam esse potuit, sanctus ille, te scribente, et papa fuit. Quomodo ergo nunc schismaticum criminaris? Nunquid 0274A cum eadem vana spe tua, illius simul et sanctitas evanuit, et papatus? Mirum quod potuit ita in brevi dulce et amarum ex eodem fonte procedere. Heri catholicus, et sanctus, et summus pontifex: hodie nequam, schismaticus, et turbator. Heri pater 133 Innocentius, hodie Gregorius diaconus Sancti Angeli. Itaque uno quidem ex ore, sed corde profecto duplici contraria processere. Labia dolosa in corde, et corde locuta sunt. Sed enim homo cui cor et cor diverberat conscientiam, et Est et Non divaricat linguam, putas quia timor ei in mente sit, aut in fronte pudor? Male autem, juxta Apostolum, providet bona coram Deo et hominibus (II Cor. VIII, 21), qui more illius iniqui judicis, nec Deum timet, nec hominem reveretur (Luc. XVIII, 2).

0274B 5. Et certe ambitio, cum prorumpit in impudentiam, efficaciam perdit: et cum improbus affectus se aperit, perit effectus. Ambitio, mater hypocrisis, latebras amat et tenebras; lucis impatiens est. Ambitio, spurcum vitium, in imo jacet: videt tamen omne sublime, sed videri ipsa refugit. Nec mirum. Optato namque necesse est careat, nisi caveat arbitros. Quo enim gloria plus affectatur, eo minus apprehenditur, ubi deprehenditur affectari. Quid denique tam inglorium, quam gloriae cupidum deprehendi, praesertim inter episcopos? Nec simplicem sane Christianum gloriari oportet, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Inclytus erit ambitiosus, quandiu in nocte versabitur; et donec turpis lucri negotium perambulabit in tenebris, poterit hypocrita justus sanctusque videri, 0274C sed oculo qui videt in facie. At ubi forte foras mittit impudentia vel imprudentia [al. male, impudenti vel imprudenti] quod latet in conscientia, nonne intemperans appetitus apparet ad confusionem procacior, quam promptior ad gloriam? Sic revera, sic probatur quod legitur: Gloria in confusione eorum qui terrena sapiunt (Philipp. III, 19); et illud: Si ego gloriam meam quaero, gloria mea nihil est (Joan. VIII, 54). Impleturque in illo qui ejusmodi est, quod Propheta sanctus imprecatur, nisi fallor, hypocritis, Fiant, inquiens, sicut fenum tectorum, quod priusquam evellatur, exaruit (Psal. CXXVIII, 5). Non adeo periit pudor a mortalibus, ut nuda impudensque vel ab ipsis honoretur ambitio, praesertim in sene et sacerdote, quem eo magis profecto puerilis 0274D ista dedecet vanitas, quo eum major gravitas, majorque decet sanctitudo: et si in facie benedicitur ab adulante, sed a tergo subsannatur ab omnibus. Est sobria quaedam, et quodammodo oculata [al. occulta] ambitio, moliens saltem caute, etsi non caste. Si valet proficere, clam negotia sua curat. Sin vero, manet in se, et pudoris umbram non deserit. Equidem talis, etsi Deum nondum metuit ad salutem, pro ingenita tamen verecundia honestatem interim retinet, quod homines reveretur et publicum erubescit.

6. Caeterum quaenam ista praeceps est, et frontosa 0275A libido dominandi, ut pro obtentu vix annuae (quod certe palam est) legationis, primo quidem suo nec parcat senio, nec deferat sacerdotio: deinde nec lateri Salvatoris, quod in aqua et sanguine colligendi in fidei unitate populi protulit redemptionem, ut quisquis tentaret dividere quos ille colligeret, et inde redimeret; probaret sese non christianum, sed antichristum, reus mortis et crucis Christi? O impatiens et effrenis turpis quaestus cupiditas! o ardor intemperans! o caeca et pudenda ambitio! Aperte prius frontoseque, ut jam dixi, et ipse, proh pudor! non diffitetur, addit indigna satis petitione tentare Catholicum: dolensque repulsam, incunctanter ad schismaticum refugit; et accepta de manu sacrilega male cupita potestate, latus denuo Domini gloriae 0275B crudeliter confodere non veretur. Dividit nempe Ecclesiam, pro qua illud est in cruce divisum, visurus procul dubio et ipse in quem transfixerit. Cognoscetur profecto Dominus judicia faciens, qui nunc injuriam patiens ignoratur. Cum enim coeperit facere judicium omnibus injuriam patientibus, et arguere in aequitate pro mansuetis terrae; putas avertere poterit aurem a charissima sponsa sua, cum clamaverit stans adversus eos qui se angustiaverunt? Non: omnino non poterit non audire plangentem: Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt 134 et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt, et vim faciebant qui quaerebant animam meam (Psal. XXXVII, 12, 13). Quomodo namque non recognoscet os de ossibus suis, et carnem de 0275C carne sua, imo vero jam quodammodo spiritum de spiritu suo? Quasi non ipsa sit dilecta illa, cujus concupivit decorem, cujus formam induit, cui se mirabili dignatione castis atque individuis devinxit amplexibus, ita ut essent duo in carne una: unum in uno spiritu quandoque futuri! Nam etsi cognoverat secundum carnem Christum, sed tunc jam non recognoscet: quia spiritus ante faciem ejus Christus Dominus, cui adhaerens unus spiritus erit, cum absorpta morte in victoria, quod infirmnm de carne est, in virtute spiritns convaluerit; cum exhibuerit eam sibi Sponsus gloriae gloriosam columbam suam, perfectam suam, formosam suam, non habentem maculam peccati, neque rugam corruptionis, aut aliquid hujusmodi.

0275D 7. Dum libenter in his immoror, pene coepti immemor factus sum, ita cupiens redimere tempus, quoniam dies mali sunt. Excedentem devotio levat. sed revocat zelus: et ubi rapior, ibi et cogor recidere, et plangere dolorem meum. Audet (quod et flens dico) inimicus crucis Christi suis sedibus pellere sanctos, qui nolunt bestiam adorare, quae aperuit os suum in blasphemias, blasphemare nomen Dei, et tabernaculum ejus (Apoc. XIII, 6). Altare contra altare erigere tentat, confundere fasque nefasque 0276A non confunditur. Abbates abbatibus, episcopos episcopis superintrudere nititur; amovere catholicos, schismaticos promovere. Miseri et miserandi, qui ita promoveri, et ab isto, consentiunt. Siquidem circuit mare et aridam, ut faciat unum episcopum; et cum fecerit, facit eum filium gehennae duplo quam se. Quaenam vero putas est tanti causa furoris? Non alia sane, nisi quod displicet mortalibus angelica illa partitio, qua gloria Deo, pax hominibus nuntiatur; et dum gloriam usurpant, turbant pacem. Solus gloriam meretur, qui facit mirabilia solus, sicut dicit Apostolus: Soli Deo honor et gloria (I Tim. I, 17). Porro autem cum nostro genere bene agitur, si datur frui pace Dei, pace cum Deo, et quidem feliciter et misericorditer. Quonam 0276B ergo modo stabit pax hominum coram Deo, vel cum Deo, si Deo non potest apud homines esse tuta sua gloria? O stulti filii Adam, qui contemnentes pacem, et gloriam appetentes, et pacem perdunt, et gloriam! Ob hoc denique et nunc Deus ultionum commovit terram, et conturbavit eam: ostendit populo suo dura, potavit nos vino compunctionis.

8. Velimus, nolimus, impleri quandoque necesse est veritatem Spiritus sancti, fierique illam quae prophetico spiritu praenuntiata legitur in Scripturis discessio (II Thess. II, 3): sed vae homini per quem venit! Melius erat ei, si natus non fuisset homo ille. Quis vero ille, nisi homo peccati qui super electum a catholicis catholicum, et canonice, locum sanctum 0276C invasit, quem tamen, non quia sanctus, sed quia summus est, affectavit? Invasit, inquam, invasit armis, igne, pecunia, non vitae merito vel virtutum: pervenit in quo stat, et stat in quo pervenit. Nam illa quam jactat juratorum suorum non electio sed factio, umbra tantum fuit, et occasio, et velamentum malitiae. Dici potest electio, sed impudenter, sed mendaciter. Stat quippe sententia ecclesiastica et authentica, post primam electionem non esse secundam. Celebrata proinde prima, quae secundo praesumpta est, non est secunda, sed nulla. Nam etsi quid minus forte solemniter, minusve ordinabiliter processit in ea quae praecessit, ut hostes unitatis contendunt; numquid tamen praesumi altera debuit, nisi sane priore prius discussa ratione, cassata judicio? 0276D Eapropter qui se super ingerere festinant, quique temerario temere manus imponere nihilominus acceleraverunt, Apostolo prohibente, Nemini cito manum imponas (I Tim. V, 22); ipsi procul dubio majus peccatum habent, ipsi auctores 135 schismatis, ipsi grandis militiae hujus principes exstitere.

9. Caeterum nunc judicium expetunt, quod ante exspectasse [al. expetiisse] debuerant: et quam suo loco oblatam tenuerant, tandem justitiam offerunt, 0277A ut videlicet si recusetur, justi vos videamini: si recipiatur, litigantibus inter se partibus, dilatio redimat tempus, et interim fiat aliquid. An de vestra justitia desperatis, et damnum jam crescere non timetis, quemcunque causa exitum sortiatur? Quidquid, inquiunt, hactenus factum sit, modo quaerimus audientiam: judicium sumus subire parati. Tergiversatio est. Quid in omni impio conatu vestro vobis relinquitur aliud, quod afferre queatis ad seducendum simplices, ad armandum malevolos, ad vestram ipsorum palliandam malitiam? Si hoc non diceretis, quid diceretis? Caeterum jam Deus judicavit quod sero repetit homo: judicavit autem operis evidentia, non decreti sententia. Numquid Dei judicium audeat humana temeritas retractare? Quid si causetur et clamet per 0277B prophetam Deus, Tulerunt homines a me judicium? Non est consilium contra consilium Domini: velociter currit sermo ejus, in conveniendo populos in unum et reges, ut domino papae Innocentio serviant et obediant. Quis revocabit? Dei esse judicium senserunt et consenserunt Galterius Ravennas, Hildegarius Terraconensis, Norbertus Magdeburgensis, Conradus Salseburgensis, archiepiscopi. Dei esse judicium cognoverunt et acquieverunt episcopi, Equipertus Monasteriensis, Hildebrannus Pistoriensis, Bernardus Papiensis, Landulfus Astensis. Hugo Gratianopolitanus, Bernardus Parmensis . Horum gloria specialis et praecipua sanctitas, 0278A et auctoritas etiam hostibus reverenda, facile nobis, qui minorem et meriti et officii tenemus locum, aut errare secum, aut sapere persuasit. Taceo multitudinem caeterorum, Tusciae, Campaniae, Longobardiae, Germaniae, et Aquitaniae, Galliarum denique et Hispaniarum omnium, necnon et universae Orientalis Ecclesiae, tam archiepiscoporum, quam episcoporum, quorum nomina sunt in libro vitae, sed epistolae brevitas non admittit.

10. Hi omnes unanimes, non conducti pecunia, non seducti fallacia, non illecti privato carnis vel cognationis amore, non timore compulsi potentiae saecularis, sed Dei procul dubio voluntatem, sicut non ignorantes, ita nec dissimulantes, Petrum 0278B Leonis ingenue refutaverunt, ac secure Gregorium in papam Innocentium susceperunt. Nostratum sane nemo ex nomine in his expressus est litteris: quia et omnes compendium non fert, et aliquorum invidiosa designatio adulationis notam non effugit. Non autem debeo praetermittere sanctos, qui mundo mortui, Deo melius vivunt: quorum vita abscondita est cum Christo in gloria, ubi certe studiose inquirunt, et non dubie inveniunt beneplacitum 136 Dei, qui solliciti sunt quomodo placeant ei. Itaque Camaudulienses , Vallambrosani, Cartusienses, Cluniacenses , et qui de Majori-Monasterio sunt, mei quoque Cistercienses, Cadumenses, 0279A Tironenses, et Saviniacenses; universitas denique et unanimitas fratrum, tam clericorum quam monachorum regularis vitae probataeque conversationis, sequentes episcopos, tanquam greges pastores suos, Innocentio firmiter adhaerent, sincere favent, humiliter parent, verum apostolorum successorem fideliter recognoscunt.

11. Quid reges et principes terrae? Nonne in eodem spiritu, una cum subjectis sibi plebibus, Innocentium pariter amplectuntur, confitentes et ipsi papam et episcopum animarum suarum? Quis postremo in quocunque ordine vitae illustris et boni nominis homo idipsum non sapit? Et tamen adhuc isti, nescio qua contentiosa importunitate et importuna contentione, reclamant. Vocant in causam 0279B orbem, et cum sua paucitate universitatem flagitant judicari: et qui praejudicaverant in electione, de confirmatione rejudicare contendunt; tunc praepropere agentes, modo praepostere retractantes. Quis tantos, quaeso, in unum cogere queat exercitus utriusque ordinis principum, ne dicam plebium, et adducere in examinationem? Quis tot sanctorum millibus persuadere sufficiat, quod prius aedificaverunt, iterum destruere, et abducere semetipsos in praevaricationem? Quis deinde locus omnibus tantus, omnibus tutus? Universae quippe Ecclesiae negotium est, non unius causa personae. Videtis quod de impossibili calumniam struitis matri vestrae: imo vobis foveam foditis, in quam praecipitemini; et laqueum nectitis, quo teneamini, ne ad gremium revertamini 0279C matris vestrae. Occasio nunquam deerit ei qui vult recedere ab amico.

12. Sed esto. Mutet consilium suum Deus (secundum hominem dico), revocet sententiam, convocet a finibus terrae concilium; judicari bis in idipsum, quod ipse non facit, patiatur: quosnam, quaeso, dabunt judices sibi? Omnes quippe in parte sunt, et partibus de judicio haud facile conveniet: atque ita ad litem magis quam ad pacem tantus conventus fatigabitur. Deinde velim scire, cui ille interim vellet credere Romam, quam tanto amore ex longo tempore concupivit, tanto labore et sumptibus acquisivit, tanto fastu possidet, tanto pudore timet amittere; ne frustra convenisse saeculum omne cernatur, si 0279D cum ille cadet a causa, non tamen cadat a Roma. Alioquin quis causam spoliatus ingreditur? Nec leges 0280A profecto cogunt, nec canones. Et haec dicimus, non de nostra justitia diffidentes, sed a vestra caventes versutia. Jam enim Deus eduxit tanquam lumen justitiam suam, et judicium suum tanquam meridiem, etsi caeco nec lumen appareat, nec meridies luceat: quoniam sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus.

137 13. Duo itaque sunt de quibus contenditur, quisnam eorum rectius videatur esse Papa. Quorum primo quidem, si personas compares, ut neutri sane vel derogare videar, vel adulari, dicam quod dici passim reperies, et neminem arbitror diffiteri: quia videlicet Innocentii nostri vita vel fama nec aemulum timet, cum alterius nec ab amico tuta sit. Dehinc si electiones discutias, nostri itidem mox occurrit et 0280B promotione purior, et ratione probabilior, et prior tempore. Porro de tempore constat: reliqua duo merita probant, et dignitas eligentium. Hanc enim, ni fallor, partem saniorem invenies, tam episcopos, quam cardinales diaconos sive presbyteros, et quorum maxime interest de electione summi pontificis, et quanti in eligendo juxta patrum scita sufficiant. Quid et in consecratione? Nonne Ostiensem, ad quem specialiter utique spectat, habemus? Cum igitur et electus dignior, et electio sanior, et actio ordinabilior teneatur; qua isti ratione, imo qua contentione, contra jus et fas et vota omnium bonorum, invitae et renitenti Dei Ecclesiae praeficere alium, et illum deponere tentant?

14. Horum conatui tam maligno, tam indigno, 0280C tam temerario, totis certe viribus renitendum esse videtis, reverendissimi et illustrissimi Patres. Quod cum omni familiae Dei, tum vobis maxime vestrisque convenit, si tamen zelus domus Dei comedit animas vestras. Vobis, inquam, et vestris maxime vigilandum est et orandum, ne intretis in tentationem. In ea sane parte majore opus est fortitudine et cautela, unde acrior insistit adversarius, et vis belli major incumbit. Quam saevus et callidus hostis insurrexerit in vos, proprio certe agnoscitis experimento. Heu! quam multum jam malitia illius in illis partibus pro accepta potestate processit, utroque saeviens genere malignandi, vi et dolo! Nunquid autem malitia vincet tandem sapientiam? sed haec est hora ipsius, 0280D et potestas tenebrarum. Caeterum hora novissima est et potestas cito transit. Ne terreamini, ne seducamini. 0281A Dei virtus, et Dei sapientia Christus vobiscum est, qui et in causa est. Confidite, ipse vicit mundum: fidelis est, non permittet vos tentari supra id quod potestis. Videtis stultum firma radice? sine dubio statim maledicetur pulchritudini ejus. Non enim diu derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum. Verum vestrae interim vigilantiae est, vestris pro vestro officio sollicite providere, sicut et providetis, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas. Oratio pro Catholicis: Benefac, Domine, bonis et rectis corde (Psal. CXXIV, 4). Pro schismaticis: Imple, Domine, facies eorum ignominia, ut quaerant nomen tuum (Psal. LXXXII, 17).

EPISTOLA CXXVII. AD GUILLELMUM COMITEM PICTAVORUM, DUCEM AQUITANIAE, EX PERSONA HUGONIS DUCIS RURGUNDIAE. Guillelmum, antipapae Anacleto faventem, hortatur ad Innocentium verum pontificem recipiendum.0281B

GUILLEMO Dei gratia egregio comiti Pictavorum, et duci Aquitanorum, HUGO eadem gratia Burgundiae dux, timere terribilem, et eum qui aufert spiritum principum.

1. Errorem vestrum ultra dissimulare non fero, quippe carne propinquus et corde amicus. Si quis de populo deviat, solus perit; verum principis error multos involvit, et tantis obest, quantis praeest ipse. Nec praesumus, sicut scitis, ut perdamus, sed ut rogamus subjectos. Per quem reges regnant, ipse nos praefecit populis suis, a nobis tuendis, non subvertendis; 0281C plane sanctae suae Ecclesiae ministros, non dominos. Cui vos ministerio cum digne alias pro vestri magnitudine potentatus, et laudabiliter deservisse noscamini, 138 miror quanam versutia modo vestra illa prudentia circumventa fuerit, eamdem matrem vestram et dominam deserere in tempore malo: nisi forte et hoc vobis vestri illi consiliarii persuadere conentur, ad solam Petri Leonis domum, universalem Ecclesiam esse redactam. Viri mendaces, quos Veritas, sicut et caput eorum antichristum, destruit spiritu oris sui, affirmans eam per os David ad universos fines terrae, et ad universas familias gentium dilatari (Psal. XXI, 28).

0282A 2. Habent [al. habet] tamen ducem Apuliae, sed solum ex principibus, ipsumque usurpatae coronae mercede ridicula comparatum. Denique quid boni, quid virtutis, quid honestatis afferunt de summo pontifice suo, ut et nos provocent ad favorem? Si vera sunt quae ubique divulgat opinio, nec unius dignus est viculi potestate; si vera non sunt, decet nihilominus caput Ecclesiae, non solum vitae habere sanitatem, sed et famae decorem. Tutius proinde vobis est, mi cognate charissime, ut in susceptione universalis papae, ab universitatis consensu et consilio non recedatis: quem omnis religio, quem regum universitas receperunt, vobis quoque et honorificum et salutiferum est ut recipiatis. Domini papae Innocentii et innocens vita, et integra 0282B fama, et electio canonica praedicatur. Priora duo nec hostes diffitentur; tertium calumniam habuit, sed per Christianissimum Lotharium nuper falsi calumniatores in suo sunt mendacio deprehensi.

EPISTOLA CXXVIII. AD EUMDEM. Serio eum hortatur de reducendis ad Ecclesiam clericis quos expulerat

In eo animo et in ea voluntate memini me discessisse dudum a te, princeps eximie, ut totis affectibus hene tibi tuisque cuperem, totis nisibus salutem vestram et honorem vestrum, ubicunque possem, juvarem; eo quod non redirem fraudatus fructu adventus mei ad vos, sed laetus praeter spem multorum 0282C reportarem mecum pacem Ecclesiae, cum exsultatione universae terrae. Miror autem quo, cujusve consilio mira illa mutatio dexterae Excelsi tam subito in deterius est mutata; ut rursum ad injuriam Ecclesiae clericos Sancti Hilarii de civitate expelleres, et iram Dei in te gravius, quamprimum excitares. Quis te fascinavit tam cito recedere a via veritatis et salutis? Profecto judicium portabit quicunque est ille. Utinam et abscindantur qui vos conturbant. Revertere, quaeso, revertere, ne et tu, quod absit! abscindaris. Revertere, inquam, et revoca amicos tuos ad pacem, et clericos ad ecclesiam, antequam irrecuperabiliter reddas tibi aversum terribilem, et 0283A eum qui aufert spiritum principum, terribilem apud reges terrae.

EPISTOLA CXXIX. AD JANUENSES. Pacem quam aliquando coram conciliaverat, constanter retinendam et tuendam hortatur.

JANUENSIBUS suis, consulibus cum consiliariis et civibus universis, BERNARDUS abbas dictus de Clara-Valle, pacem, et salutem, et vitam aeternam.

1. Quod adventus noster ad vos anno praeterito non fuerit otiosus, Ecclesia paulo post in sua necessitate probavit, a qua missi et fueramus. Honorifice nos et suscepistis, et tenuistis, exiguum quod apud vos fuimus: et quidem digne vobis, sed supra nostrae humilitatis modum. Profecto ut non immemores, 0283B sic non ingrati sumus. Vicem rependat qui potest, et qui in causa fuit Deus. Nos enim unde illum recompensemus 139 venerationis cultum, sed obsequium, sed affectum, plenum amoris et gratiae? Non quod nostro delectemur favore, sed vestrae devotioni collaetamur. O mihi dies illos festivos, sed paucos! In aeternum non obliviscar tui, plebs devota, honorabilis gens, civitas illustris. Vespere et mane et meridie, more utique prophetae, narrabam et annuntiabam (Psal. LIV, 18), et erat tanta audiendi aviditas, quanta audientium charitas. Portabamus verbum pacis; cumque invenissemus filios pacis, requievit super eos pax nostra. Exieram plane seminare semen, non meum, sed Dei; et cadens in terram bonam semen bonum, fructum 0283C fecit centuplum et tempestivum. Mira celeritas, quia magna necessitas. Nec tarditatem passus sum, nec difficultatem, una pene die et serens, et metens, et reportans cum exsultatione manipulos pacis. Haec quippe messis quam messui. Exsulibus, captivis, compeditis et incarceratis, evadendi atque repatriandi laetam reportavimus spem, metum hostibus, confusionem schismaticis, gloriam Ecclesiae, orbi laetitiam.

2. Et nunc quid restat, charissimi, nisi ut admoneamini de perseverantia, quae sola meretur viris gloriam, coronam virtutibus? Prorsus absque perseverantia nec qui pugnat victoriam, nec palmam victor consequitur. Vigor virium, virtutum 0284A consummatio est; nutrix ad meritum, mediatrix ad praemium. Soror est patientiae, constantiae filia, amica pacis, amicitiarum nodus, unanimitatis vinculum, propugnaculum sanctitatis. Tolle perseverantiam, nec obsequium mercedem habet, nec beneficium gratiam, nec laudem fortitudo. Denique non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22.). Saul cum esset parvulus in oculis suis, rex est super Israel constitutus: non perseverans in humilitate, et regnum amisit et vitam. Si cautela Samsonis, si Salomonis devotio perseverantiam retinuissent, nec is profecto privaretur sapientia, nec ille viribus. Hoc summae honestatis insigne, hanc totius probitatis unicam fidamque custodem, custodiri a vobis firmiter 0284B hortor et precor. Custodite diligenter quod libenter audistis. Mementote scriptum, quia metuebat Herodes Joannem, et libenter eum audiebat (Marc. VI, 20). Sed beatus foret, si audita libenter aeque servasset. Denique non qui audiunt, sed beati, inquit, qui audiunt, et custodiunt verbum Dei (Luc. XI, 28).

3. Servate proinde vos pacem fratribus vestris Pisanis, fidem domino papae, fidelitatem regi, vobis honorem. Hoc enim expedit, hoc decet, hoc justitia exigit. Audivimus venisse ad vos nuntios ducis Rogerii: quid attulerint, quidve retulerint, nos nescimus. Verum ego juxta illud poetae, ut verum fatear, semper timui Danaos, et dona ferentes (VIRGILIUS, Aeneid. lib. II, vers. 49). Si quis forte in vobis (quod Deus avertat!) rem tam foedam committere 0284C deprehendatur, extendere videlicet manum ad turpe lucrum; hunc protinus notate, et judicate hostem nominis vestri, civium proditorem, ac venditorem communis honoris et honestatis. Si quis item susurro in populo, diaboli sibi assumens vicem, jurgia seminare, et pacem turbare velle reperiatur, quemadmodum ille discordiae semper est amator et auctor; huic rigidae censurae remedio citius obvietur, eo quippe pessimae, quo intimae pesti. Hostilis exercitus vastat agros, domosque spoliat; prava autem consilia corrumpunt bonos mores, et modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V, 6). Serite, plantate, negotiamini, ut antiqua mala non solum non iteretis, sed etiam de justis laboribus 0285A vestris expiare et delere possitis. Scriptum quippe est: Redemptio animae viri, propriae divitiae (Prov. XIII, 8); et rursum: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Quod si militare placet, et vestrae fortitudinis ac strenuitatis iterum 140 experiri vires, arma probare delectat; non equidem id praesumendum adversus vicinos et amicos, cum magis Ecclesiae inimicos expugnare deceret, sed et regni vestri invasam a Siculis defensare coronam. Super illos sane et honestius acquiretis, et justius possidebitis acquisita. Deus pacis et dilectionis maneat semper cum omnibus vobis. Amen.

EPISTOLA CXXX. AD PISANOS. Pisanos laudat ob studium et favorem erga Innocentium papam, qui, Roma per antipapam Anacletum occupata, exsul Pisas concesserat0285B

PISANIS nostris, consulibus cum consiliariis et civibus, BERNARDUS abbas dictus de Clara-Valle, universis salutem, et pacem, et vitam aeternam.

Benefaciat vobis Deus, et meminerit fidelis servitii et piae compassionis et consolationis et honoris, quae sponsae Filii ejus in tempore malo et in diebus afflictionis suae exhibuistis et exhibetis. Et quidem hoc jam impletur ex parte, et orationis hujus nonnullus capitur fructus. Digna plane retributio celeri jam compensatur effectu. Jam pro meritis tecum actitat Deus, populus, quem elegit in haereditatem sibi, omnino populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Assumitur Pisa in locum Romae, et de cunctis urbibus terrae ad apostolicae sedis culmen eligitur. 0285C Nec fortuitu sive humano contigit istud consilio; sed coelesti providentia, et Dei benigno favore fit, qui diligentes se diligit, qui dixit Christo suo Innocentio: Pisam inhabita, et ego benedicens benedicam ei. Hic habitabo, quoniam elegi eam. Me auctore, tyranni Siculi malitiae Pisana constantia non cedit: nec minis concutitur, nec donis corrumpitur, nec circumvenitur dolis. O Pisani, Pisani, magnificavit Dominus facere vobiscum, facti sumus laetantes. Quae civitas non invidet? Serva depositum, urbs fidelis, agnosce gratiam, stude praerogativae non inveniri ingrata. Honora tuum et universitatis Patrem, honora mundi principes, qui in te sunt, et judices terrae; quorum te praesentia reddit illustrem, gloriosam, 0285D famosam. Alioquin si ignoras te, o pulchra inter civitates, 0286A egredieris post greges soladium tuorum pascere haedos tuos. Sapientibus sat dictum est. Commendo vobis marchionem Engelbertum, qui domino Papae et amicis ejus missus est in adjutorium: juvenis fortis et strenuus, et, si non fallor, fidelis. Habetote eum nostris precibus magis commendatum, quia et ego ei vos amplius commendare curavi, monuique ut vestris potissimum consiliis innitatur.

EPISTOLA CXXXI. AD MEDIOLANENSES. Cum Mediolanenses, Innocentio reconciliati, tamen titubare in officio et obedientia viderentur, eos ad retinendam constantiam incitat, recentia Romanae Ecclesiae erga illos beneficia memorans.

Suis MEDIOLANENSIBUS, universo videlicet clero et 0286B populo, BERNARDUS abbas dictus de Clara-Valle, salutem in Domino.

1. Bene vobiscum facit Deus: bene vobiscum facit Romana Ecclesia. Facit ille quod pater: facit illa quod mater. Et revera quid vobis debuit facere, et non fecit? Si postulastis mitti vobis de curia honorabiles 141 personas ad honorem Dei et vestrum, factum est. Si postulastis confirmari quod unanimitas vestra de venerabilis patris vestri electione firmaverat, factum est. Si voluistis licuisse vobis quod illicitum, nisi pro magna quidem necessitate, sacri canones judicant, translationem episcopii scilicet in archiepiscopatum, concessum est. Si rogastis erui cives vestros de vinculis Placentinorum , quod utique ego praetermittere nec volo 0286C nec valeo; et hoc factum est. In quo postremo quaecunque rationabilis petitio filiae, non dico repulsam, sed vel moram passa est apud piam matrem? En ad complementum pallium praesto est, plenitudo honoris. Nunc vero audi me, inclyta plebs, gens nobilis, civitas gloriosa. Audi, inquam, me (veritatem dico, non mentior) dilectorem tui, zelatorem salutis tuae. Romana Ecclesia valde clemens est, sed nihilominus potens. Fidele consilium, et omni acceptione dignum: Noli abuti clementia, ne potentia opprimaris.

2. Sed dicit aliquis: Debitam ei reverentiam exhibebo, et nihil amplius. Esto, fac quod dicis; quia si exhibeas debitam, et omnimodam. Plenitudo siquidem 0286D potestatis super universas orbis Ecclesias, singulari 0287A praerogativa apostolicae Sedi donata est. Qui igitur huic potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Potest, si utile judicaverit, novos ordinare episcopatus, ubi hactenus non fuerunt. Potest eos qui sunt, alios deprimere, alios sublimare, prout ratio sibi dictaverit, ita ut de episeopis creare archiepiscopos liceat, et e converso, si necesse visum fuerit. Potest a finibus terrae sublimes quascunque personas ecclesiasticas evocare, et cogere ad suam praesentiam, non semel aut bis, sed quoties expedire videbit. Porro in promptu est ei omnem ulcisci inobedientiam, si quis forte reluctari conatus fuerit. Denique probasti et tu. Quid enim contulit tibi vetus tua rebellio et recalcitratio male suasa a pseudoprophetis tuis? quem fructum habuisti, in quibus nunc erubescis? 0287B Agnosce potius in qua potestate, gloria et honore suffraganeorum tuorum tam diu privata exstitisti . Quis pro te valuit obviare apostolicae auctoritatis justissimae severitati, cum, provocata tuis excessibus, decrevit te tuis illis antiquis ac praeclaris ornamentis nudare, mutilare membris! Et hodie confusa et truncata jaceres, si non benignius quam potentius tecum actum fuisset. Quis eam prohibere valebit etiam a gravioribus, si rursum (quod absit) adjeceris provocare? Vide ne patiaris recidivum: quia pro certo, nisi fallor, non tam facile denuo poterit inveniri remedium. Si quis itaque dixerit tibi: Partim oportet obedire, partim non oportet; cum tu in te experta sis plenitudinem apostolicae potestatis, auctoritatis integritatem, nonne hujusmodi aut seductus 0287C est, aut seducere vult? Sed fac quod dico: nam ego te non seduco. Convertere magis ad humilitatem, ad mansuetudinem: siquidem et humilibus dat Deus gratiam (I Petr. V, 5), et mansueti haereditabunt terram (Psal. XXXVI, 11). Esto cauta dominae et matris tuae recuperatam servare gratiam: et sic ei placere studeas de reliquo, quatenus placeat ei non solum servare tibi quae reddidit, sed etiam adjicere quae nondum dedit.

142 EPISTOLA CXXXII. AD CLERUM MEDIOLANENSEM. Gratulatur clero Mediolanensi, cujus opera civitas, reacto schismate Anacleti, ad unitatem Ecclesiaere dierat.

Benedicti vos a Domino, quorum studio et industria 0288A civitas vestra liberata est ab errore, et relicto schismate ad catholicam rediit unitatem. Exiit sermo iste inter Catholicos: audivit et laetata est Sion, et est vobis gloria coram Deo et omni populo. Quam laetis amplexibus mater Ecclesia colligit tot et tantorum multitudinem filiorum, quos se amisisse dolebat! quam laeto et sereno vultu Deus pater recipit hoc sacrificium de manibus vestris! Quod autem et paci terrae intenditis, facitis quod filii pacis. Et ego, fratres, particeps et socius gaudii vestri fieri cupiens, juxta petitionem vestram ad vos cum dilectis fratribus nostris, nuntiis vestris, veniebam, de quibus mihi scripsistis, plenius secundum rationem in beneplacito Dei satisfacturus. Sed quia tempus breve est quo ad concilium festinamus; non 0288B gravet vos usque ad reditum nostrum sustinere.

EPISTOLA CXXXIII. AD UNIVERSOS CIVES MEDIOLANENSIUM. Invitatus ad componendam pacem, laetatur ad hoc opus suam operam requiri.

Ut ex scriptis vestris percipio, nonnullus mihi locus gratiae apud vos est, et, quoniam meum non invenio meritum, divinitus credo datum. Non recuso favorem ingentis insignisque populi. Amplector oblatam gratiam, et obviis manibus gloriosae civitatis devotionem devotus excipio: praesertim hoc tempore, quo abjecto errore schismaticorum, ad sinum 0288C matris Ecclesiae cum gaudio totius orbis reversa est. Arbitror tamen non solum mihi gloriandum, quod invitor ad pacem quaerendam; et a famosissima urbe, cum sim pauper ignobilisque persona, tanti boni mediator atque minister assumor; sed vobis quoque per talem nihilominus honor est flecti ad pacem et concordiam vicinorum vestrorum, quos nec multarum civitatum hostilis impetus, ut bene notum est mundo, cedere aliquando compulit. Itaque festinans ad concilium, spero me rediturum per vos, et probaturum de gratia quam promittitis. Qui autem gratiam dedit, faciat ne in me vacua sit.

EPISTOLA CXXXIV. AD NOVITIOS APUD MEDIOLANUM CONVERSOS. Novitiis Mediolanensibus gratulatur de conversione, seque peracto concilio illos invisurum spondet.0289A

Charissimis fratribus de Mediolano, nuper conversis ad Deum, BERNARDUS abbas dictus de Clara-Valle, in spiritu consilii et fortitudinis, quod bene coeptum est, digno exitu consummare.

Benedictus Deus, qui fecit vobis vilescere mundi gloriam, largiturus suam. O quam vani filii hominum, quam mendaces filii hominum in stateris, qui secundum illud Evangelii, gloriam ab invicem quaerunt, et gloriam quae a solo Deo est, nolunt (Joan. V, 44); plane in hoc ipsi decipientes 143 de vanitate in idipsum! (Psal. LXI, 10.) Vos autem non sic. 0289B Ab hoc vos opprobrio liberavit nunc divina misericordia, ut essetis Christi bonus odor Deo in omni loco; ipsi ad gloriam, angelis ad laetitiam, hominibus ad exemplum: si quidem gaudium est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente; quanto magis super tot et talibus viris, et de tali urbe conversis? Et ego, fratres, tanta laetitia provocatus, sed et vocatus a vobis, per charissimos fratres Ottonem et Ambrosium, quos ad hoc ipsum direxistis, decreveram simul cum ipsis venire ad vos. Caeterum melius existimans, non in articulo temporis, neque in transitu vos videre, distuli usque ad reditum nostrum. Properamus quippe ad concilium, per vos Deo auxiliante reversuri, consiliumet auxilium, quod 0289C secundum rationem poterimus, vestro sancto proposito praebituri.

EPISTOLA CXXXV. AD PETRUM PAPIENSEM EPISCOPUM. Delatas sibi laudes in Deum refundit. Episcopum ab operibus misericordiae laudat.

Si semen bonum, jactum in terram bonam, fructum attulisse videtur, ipsius est gloria qui dedit semen serenti, fecunditatem terrae, semini incrementum. Quid in his nos capimus? Ego sane gloriam Christi alteri non dabo, multo vero scrupulosius usurpabo mihi. Profecto lex Domini convertit animas, et non ego: testimonium Domini fidele sapientiam praestat parvulis (Psal. XVIII, 8), et non ego. 0290A Laudatur de bona litterae tornatura manus, non calamus. Fateor, ut multum tribuam mihi lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 2). Sibi ergo, inquis, quid afferunt boni speciosi pedes evangelizantium bona? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia filii sunt Patris sui qui in coelis est, et gloriam, quam deferunt Patri, nequaquam a se ducunt alienam. Nam si filii, et haeredes. Deinde vero quod proximorum salutem, suam nihilominus arbitrantur, quippe quos tanquam se ipsos diligunt. Tertio quoque, quod labor labiorum ipsorum sibi penitus perire non poterit. Unusquisque enim mercedem accipiet secundum proprium laborem (I Cor. III, 8). Ego labia mea non prohibui: tu aperuisti et viscera, ideo procul dubio plus 0290B recepturus, quoniam plus laborasti. Certus sum enim quia non vacat tibi, quod sitienti tulisti aquam, et cum panibus occurristi fugientibus. Non, inquam, vacant officia humanitatis, non hortamenta salutis, quibus Christi vere viscera in illis pauperibus refovisti. Ambo tamen collaboratores, ambo coadjutores Dei sumus: ambo pariter speramus fructum in respectione animarum sanctarum. Quis mihi det memoriam tui nunquam deserere, nunquam ab ipsa deseri?

EPISTOLA CXXXVI AD INNOCENTIUM PAPAM. Dalfinum, de illatis injuriis satisfacere paratum, mitius tractari cupit.

Si tristia semper acciderent, quis sustineret? si 0290C semper prospera, quis non contemneret? Sed rerum cauta gubernatrix Sapientia, horum pernecessaria vicissitudine eo moderamine electis suis cursum vitae temporalis alternat, ut nec adversa frangant, nec laeta dissolvant: cum potius et ista ex illis gratiora, et illa ex his tolerabiliora reddantur. Benedictus per 144 omnia Deus: tristitia nostra versa est in gaudium, acceperunt oleum post vinum vulnera nostra. Raptores et praedones compuncti humiliantur: sacerdotem Domini, in quem ausi sunt mittere manus, cum honore remittunt; spolia quae diripuerant, et sine desidia recolligunt, et sine fraude restituunt. Si quid horum est quod inveniri 0291A non possit, Dalfinus pro eo satisfaciet ad beneplacitum vestrum: hoc quippe manu sua in nostra affirmavit. Pro qua sua promissione adimplenda si venerit ad pedes vestrae majestatis, quod et proposuit, mitius quam meruit supplicamus agi cum juvene: non quod velimus impunitum esse tam grande facinus, sed ut Ecclesia, si fieri potest, debita satisfactione honoretur; ut is qui satisfacit, supra vires patientiae suae non exasperetur, et poeniteat hominem nostris acquievisse consiliis.

EPISTOLA CXXXVII. AD IMPERATRICEM ROMANORUM. Mediolanenses non ante receptos in gratiam a pontifice, quam ipsi Lotharium imperatorem reciperent. Hinc eos clementiae imperatricis commendat.

0291B In reconciliatione Mediolanensium non obliti sumus unde a vestra excellentia praemoniti fueramus. Quod etsi non monuissetis, nihilominus honori vestro et regni utilitatibus intenderemus, sicut ubique et semper fideliter, quantum possumus, facimus. Non ante sane Mediolanenses in gratiam domini papae et Ecclesiae unitatem recepti sunt, quousque palam Conrado refutato et abnegato, dominum nostrum Lotharium in suum regem et dominum receperunt, et Romanorum imperatorem Augustum una cum toto orbe confessi sunt: et de injuria transacta, juxta consilium et mandatum domini papae, 0292A digne vobis sese satisfacturos esse tacto sacrosancto Evangelio spoponderunt. Unde magnas agentes gratias divinae bonitati, quae absque bellorum periculis, absque humani sanguinis effusione, inimicos vestros sic humiliavit; rogamus vestram satis nobis expertam clementiam, ut tempore suo, cum requisierint praedicti Mediolanenses, per dominum papam, utique mediatorem suae reconciliationis, gratiam vestram, benignos vos atque placabiles inveniamus: quatenus nec eos poeniteat sanis paruisse consiliis, et vos de eis debitum habeatis servitium et honorem. Non enim decet ut fideles vestri, qui pro honore vestro laborant, apud vos confundantur. Confundentur autem, si qui de benignitate vestra spem indulgentiae promiserunt, cum pro ipsis intervenerint, 0292B invenerint vos, quod absit! inexorabiles.

EPISTOLA CXXXVIII. AD HENRICUM REGEM ANGLORUM. A rege suppetias petit pro Innocentio papa.

HENRICO illustrissimo Anglorum regi, BERNARDUS abbas dictus de Clara-Valle, honorem, sospitatem et pacem.

Velle vos instruere, de his praesertim quae spectant ad honestatem, aut insipientis est, aut vos penitus ignorantis. Eapropter rem simpliciter intimare sufficit, et hoc paucis, quoniam facile omnia tenenti, multa superflue ingeruntur. In ingressu 0293A urbis sumus, salus est in januis, justitia nobiscum est; sed Romanis militibus cibus iste non sapit. Itaque justitia placamus Deum, militia terremus hostes: solis necessariis necessaria 145 non habemus. Quid opus sit facto, ut opus vestrum compleatur, quod de domini papae Innocentii magnifica et honorifica illa susceptione fecistis, vos melius nostis.

EPISTOLA CXXXIX. AD LOTHARIUM IMPERATOREM. Excitat imperatorem ad reprimendos schismaticos. Causam cujusdam ecclesiae apud Tullum sitae commendat.

LOTHARIO Dei gratia Romano imperatori Augusto, BERNARDUS abbas dictus de Clara-Valle, si quid potest peccatoris oratio.

0293B 1. Benedictus Deus, qui vos elegit, et erexit cornu salutis nobis, ad laudem et gloriam nominis sui, et reparandum imperii decus, ad subveniendum Ecclesiae suae in tempore malo, postremo ad operandum etiam nunc salutem in medio terrae. Ipsius est enim opus, quod corona gloriae vestrae ita in dies ampliatur et sublimatur, mirabiliter crescens ac proficiens in omni decore et magnificentia apud Deum et homines. Ipsius profecto nuper opus et 0294A virtus fuit, quod iter satis laboriosum et meticulosum, pro pace regni et Ecclesiae liberatione susceptum, in tanta prosperitate peregistis. Romae siquidem imperialis culminis plenitudinem gloriosissime assecutus, idque, quod majus fuit, in manu non magna, ut animi fideiqne magnitudo clarius emineret. Quod si ante tantillum exercitum terra tremuit et quievit, quantus putamus horror hostium corda invadere habeat, cum coeperit rex procedere in magnitudine brachii sui? Animabit insuper honestas causae; imo duplex provocabit necessitas. Non est meum hortari ad pugnam: est tamen (securus dico) advocati Ecclesiae arcere ab Ecclesiae infestatione schismaticorum rabiem: est Caesaris propriam vindicare coronam ab usurpatore Siculo 0294B . Ut enim constat Judaicam sobolem sedem Petri in Christi occupasse injuriam; sic procul dubio omnis qui in Sicilia regem se facit, contradicit Caesari.

2. Si autem utrumque incumbit Caesari, restituere scilicet quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo, cur apud Tullum res Dei minuitur, cum Caesar nihil ibi lucretur? Verendum est ne minimorum neglectus, impedimentum sit maximorum. Hoc 0295A est quod dico. Ecclesia Sancti Gengulfi graviter injusteque, ut dicitur, in illa civitate opprimitur: et aiunt vestrae prudentiae nescio qua fraude subreptum, ut domino papae, per justitiam subvenire paranti, vestrae interventu precis obviaretis. Obsecro et consulo consultius agi, noxiam revocari precem, dari locum justitiae, antequam ecclesia illa funditus destruatur. Pauper sum ego: fidelis tamen vester, et si videor importunus, fortassis inde est. Dominam imperatricem in Christi charitate oppido salutamus.

EPISTOLA CXL. AD EUMDEM. Pisanos pontificis studiosos apud Lotharium commendat.

0295B Miror cujus instinctu vel consilio vigilantiae vestrae subripi potuerit, ut homines, digni certe duplici honore et gratia, contraria a vobis audirent. Pisanos dico, qui primi et soli interim adhuc erexere vexillum 146 adversus invasorem imperii. Quam justius in eos regia incanduisset indignatio, qui populum strenuum et devotum quacunque occasione offendere ausi sunt, eo praecipue tempore, quo accincti in multis millibus suis exierant oppugnare tyrannum, ulcisci injuriam domini sui, et imperialem defensare coronam? Ut enim congruentissime assignem huic genti quod olim de sancto David dicebatur; quaenam, quaeso, in omnibus civitatibus, sicut Pisa, fidelis, egrediens, et regrediens, et pergens ad imperium regis? (I Reg. XXII, 14.) Nonne 0295C hi sunt, qui nuper regni illum unicum ac potentissimum hostem ab obsidione Neapolis fugaverunt? Nonne hi sunt qui etiam, quod pene incredibile dictu est, in uno impetu suo expugnaverunt Amalfiam, et Rebellem [al. Rivellum], et Scalam, atque Atturniam, civitates utique opulentissimas et munitissimas, omnibusque qui antehac tentaverunt, usque ad hoc tempus, ut aiunt, inexpugnabiles? Quam dignum, quam aequum, quam plenum ratione et justitia fuerat, ut fidelium terra, interim saltem dum haec actitarent, ab omni hoste secura consisteret: tum pro praesentia summi pontificis, quem jamdudum exsulem Pisani apud se cum summo honore servabant et servant; tum pro servitio imperatoris, 0295D pro quo et ipsi tunc temporis exsulabant? 0296A Factum est autem per contrarium, ut gratiam, qui offenderunt; et qui servierunt, iram mererentur. Sed vos fortassis adhuc ista nesciebatis. Oportet ergo nunc quando res est nota vobis, imo et decet et expedit, mutare vos et verbum et animum: ut viri regiis magis favoribus et muneribus honorandi, a vestra parte de caetero audiant et recipiant prout meriti sunt. O quantum meruere Pisani, quantum adhuc mereri possunt! Sat est dictum sapienti.

EPISTOLA CXLI. AD HUMBERTUM ABBATEM IGNIACENSEM. Graviter eum perstringit, ob munus praelationis inconsulto ac temere dimissum.

1. Parcat tibi omnipotens Deus: quid voluisti facere? Quis te crederet ad tantum prorumpere 0296B malum, hominem tantis praeditum bonis? Quomodo potuit arbor bona pessimum hunc ex se producere fructum? O quam terribilis Deus in judiciis super filios hominum! Non miror quod diabolus istud potuit, sed quod Deus permisit, quippe cui jam tot annis pure, sicut credimus, et devote serviisti. Quid faciet de me, utique pigro et negligenti servo, qui fidelem famulum suum sic vel ad tempus tradidit in animam inimicorum ejus? Quid, quaeso, rationis, imo quid non impietatis habet haec fuga tua, de qua filii lugent, adversarii rident? Miror quod te non terruit Arnoldi abbatis exemplum: cujus similis praesumptio digno, sed pavendo fine, ut bene meministi, in brevi est vindicata. Et quidem ille qualemcunque, ut bene novi ego, habuit causam, tu nullam. 0296C Numquid enim aut monachi tuis erant inobedientes imperiis, aut conversi segnes in operibus, aut vicini forte tibi tuisve rebus infesti, aut certe modica et non sufficiens substantia mundi, quatenus relinquere cogereris, quos vel regere, vel pascere non sufficeres?

2. Vide ne et te tangat vox illa Dei: Quia odio habuerunt me gratis (Joan. XV, 25). Quid enim debuit tibi facere, et non fecit? Vineam tibi plantavit electam et speciosissimam. Sepem ei circumdedit votivae continentiae, torcular 147 districtissimae disciplinae fodit in ea, et aedificavit sanctae paupertatis turrim, ad coelos usque pertingentem. Te cultorem atque custodem constituit: honestavit te in laboribus tuis, 0296D et complebit illos, si permittis. Sed tu, proh nefas! 0297A destruis maceriam ejus, et racemis optimis plenam exponis omnibus qui praetergrediuntur viam. Heu! quis prohibebit aprum de silva, ut non exterminet; et singularem ferum, ne depascat eam? Mirum vero si in hoc morti te bene praeparare putas, quod quidem ad me scripsisti, ut in tanto scandalo, et in anathemate domini papae mori velle non timeas. Deinde, si ita necessarium erat, non potuit aliud tempus considerari, nisi cum necessitatibus universalis Ecclesiae detineor, ut illi miserae, quam exponis, non liceat subvenire? Obsecro te, per eum qui pro te crucifixus est, ut satis afflictos amplius cruciare parcas, et tristitiam super tristitiam addere desistas: quia, ut verum fatear, sic pro hac Ecclesiae generali gravique scissura affectus sum, ut taedeat animam 0297B meam vitae meae, etiam te et tuis in pace degentibus.

EPISTOLA CXLII. AD MONACHOS ALPENSES. Monachos Alpenses, qui se sub ordine Cisterciensi Clarae-Vallensibus aggregaverant, commendat et consolatur de absentia Patris ad altiorem gradum assumpti. Hinc de novo abbate eligendo eos monet.

1. Bonus Pater vester atque noster, auctore Deo, ad altiorem gradum assumptus est. Faciamus ergo, charissimi, quod dicit propheta: Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo (Habacuc III, 11). Sol est ille, per quem Alpensis congregatio illustris ubique redditur, tanquam luna per solem. Elevato itaque 0297C illo, stemus nos in ordine nostro, quicumque elegimus abjecti esse in domo Dei nostri, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII, 11). Ordo noster abjectio est, humilitas est, voluntaria paupertas est, obedientia, pax, gaudium in Spiritu sancto. Ordo noster est esse sub magistro, sub abbate, sub regula, sub disciplina. Ordo noster est studere silentio,, exerceri jejuniis, vigiliis, orationibus, opere manuum; et super omnia, excellentiorem viam tenere, quae est charitas porro in his omnibus proficere de die in diem, et in ipsis perseverare usque ad ultimum diem. Et haec quidem assidue vos confidimus actitare.

2. Caeterum unum opus fecistis, et omnes mirantur: 0297D quod cum sancti essetis, non reputantes vestram sanctitatem, alienam participare curastis, ut essetis sanctiores. Impletum est quod legitur in Evangelio: Cum feceritis omnia quae mandata vobis fuerint, dicite: Servi inutiles sumus (Luc. XVII, 10). 0298A Inutiles vos reputatis, et humiles inventi estis. Recta facere, et inutilem se reputare, apud paucos invenitur, et ideo multi admirantur. Hoc, inquam, hoc prorsus vos de illustribus reddit illustriores, sanctiores de sanctis. Et ubicunque divulgatus est sermo iste, replevit omnia odore suavitatis. Haec virtus, me judice, praefertur item protractis jejuniis et anticipatis vigiliis, omni denique corporali exercitio; tanquam vere pietas quae ad omnia valet (I Tim. IV, 8). Quam laeto sinu collegit vos multitudo Cisterciensis! Quam alacri vultu spectavit hoc angelica celsitudo! Noverunt siquidem illi spiritus omnipotenti Deo placere super omnia fraternam societatem et confoederationem, cum dicat per prophetam, Glutino bonum est (Isa. XLI, 7), et per alium, 0298B Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum! (Psal. CXXXII, 1.) item, Frater 148 fratrem adjuvans, ambo consolabuntur (Prov. XVIII, 19.)

3. Advertitur etiam hoc factum humilitatem redolere: quae quam accepta sit divinae majestati, docet ille qui dicit, Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6): ostendit et ipse humilitatis Magister per semetipsum dicens, Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Quid dicam de nostro pusillo grege Clarae-Vallis, cui specialius adhaesistis, quanto vos et quam speciali complectatur affectu? Non potest dici verbo, quod de mutua charitate inter nos et vos spiritualis 0298C infusio mirabiliter operatur. Superest, fratres, ut, invocato Spiritu sancto, maturetis vobis eligere patrem. Nam si me exspectaretis, vereor ne adventus noster differatur in longum, et illa dilatio esset periculosa. Sed vocate ad vos fratrem nostrum charissimum Godefridum priorem Clarae-Vallis, qui et in hoc, sicut in aliis, impleat vicem nostram: ut consilio ejus, vel forte illorum, quos ipse pro se miserit, si venire non poterit, necnon et Patris vestri Guarini, talem personam eligatis, de qua et Deus honorem habeat, et vos salutem. Memores mei estote, fratres.

EPISTOLA CXLIII. AD SUOS CLARAE-VALLENSES. Diuturnam sui absentiam excusat, sibi non minus, imo magis gravem, quam suis. Interim breviter eos officii admonet.0298D

Charissimis fratribus CLARAE-VALLIS monachis, 0299A conversis, novitiis, frater BERNARDUS, gaudere in Domino semper.

1. Ex vobis perpendite quid patiar ego. Si vobis molesta est absentia mea, nemo dubitet mihi esse molestiorem. Non enim paris jacturae, nec ejusdem gravaminis est, me uno carere vos, meque vestra universitate destitui. Tot me necesse est affici curis, quot vos estis; et ad singulos quosque vestrum dolere absentiam, timere pericula. Duplex contritio ista non me deseret, quousque meis visceribus ego reddar: quod quidem et vos sentire pro me non ambigo; sed ego unus sum. Vobis ergo una, mihi multiplex incumbit tristandi ratio, utpote pro omnibus vobis. Nec solum cruciat, quod absque vobis vel ad tempus vivere cogor, sine quibus et regnare 0299B miseram mihi reputo servitutem: sed etiam quod versari compellor in his quae amicam quietem omnino perturbant, et meo proposito minus fortasse conveniunt.

2. Haec scientes, morae meae, quae meae non est voluntatis, sed ecclesiasticae necessitatis, non oportet vos indignari, sed compati. Spero autem quod non erit longa: vos orate ut non sit infructuosa. Detrimenta quae interim forte contingent, emolumenta reputentur, quoniam Deus in causa est: qui, cum sit benignus, et omnia possit, facile damna resarciet, non solum integre, sed etiam cumulate. Propterea bono animo simus, Deum habentes nobiscum, in quo et vobis praesentes sumus, quantislibet 0299C terrarum spatiis divisi a vobis videamur. Quicumque in vobis bene officiosum se ipsum exhibet, humilem, timoratum, studiosum lectionis, orationibus vigilem, fraternae charitatis sollicitum, non me putet absentem sibi. Nam quomodo ei praesens spiritu non sum, cum quo est mihi cor unum, et anima una? Si quis autem susurro (quod absit!) existit inter vos, aut bilinguis, aut murmurans, aut contumax, aut impatiens disciplinae, aut inquietus et vagus, et qui panem otiosus comedere non erubescat, 149 huic etiam si corpore praesens essem, longe esset ab eo anima mea, eo quod ipse longe fecerit a se Deum, morum, non locorum distantia.

3. Interim, fratres, dum venio, servite Domino in timore, ut sine timore quandoque de manu inimicorum 0299D vestrorum liberati serviatis illi. Servite in spe, quoniam fidelis est in promissis: servite ex merito, quia multus in meritis est. Nam etsi caetera taceam, hoc solo certe non immerito vitam sibi vindicat nostram, quod pro ea praebuit suam. Nemo 0300A igitur sibi vivat, sed ei qui pro se mortuus est (II Cor. V, 15). Cui enim justius vivam, quam ei, qui si non moreretur, ego non viverem? cui commodius, quam promittenti vitam aeternam? cui magis ex necessitate, quam flammas perpetuas minitanti? Sed servio voluntarie, quia charitas libertatem donat. Huc provoco viscera mea. Servite in charitate illa quae timorem expellit, labores non sentit, meritum non intuetur, praemium non requirit; et tamen plus omnibus urget. Nullus terror sic sollicitat, nulla praemia sic invitant, nulla justitia sic exigit. Ipsa vos mihi inseparabiliter jungat, ipsa me vobis jugiter repraesentet, horis maxime quibus oratis, charissimi et desideratissimi fratres.

EPISTOLA CXLIV. AD EOSDEM. Molestiam longioris absentiae suae a dilecta Clara-Valle, et tenerrimum erga filios suos affectum ac desiderium exprimit. Solatium nihilominus suum in tantis pro Ecclesia laboribus indicat.0300B

1. Tristis est anima mea usque dum redeam, et non vult consolari usque ad vos. Quae enim est mihi consolatio in tempore malo, et in loco peregrinationis meae? Nonne vos in Domino? Minime quidem deserit me, quocunque iero, dulcis memoria vestri: sed quanto memoria dulcior, tanto absentia molestior. Heu mihi, quia incolatus meus non solum prolongatus est, sed et cumulatus! et revera, juxta Prophetam, super dolorem vulnerum meorum addiderunt (Psal. LXVIII, 27), qui me a vobis aliquando vel 0300C corpore separant. Est commune exsilium ipsumque molestum satis, quod quandiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino. Huic accessit et speciale, quod pene impatientem me reddit, ut cogar vivere sine vobis. Longa molestia, et taediosa exspectatio, vanitati huic occupanti omnia tamdiu manere subjectum, faeculenti corporis horrido circumdari carcere, et mortis vinculis, funibusque peccatorum necdum absolvi, et tanto tempore non esse cum Christo. Caeterum adversus haec omnia unum mihi remedium qualecumque erat, et vere datum desuper, pro vultu videlicet gloriae, qui absconditus est usque adhuc, videre interim templum Dei sanctum, quod estis vos. Ex hoc templo facilis mihi videbatur 0300D transitus ad illud gloriosum, ad quod Propheta suspirat, dicens: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae: ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus (Psal. XXVI, 4).

0301A 2. Quid dicam? quoties id solatium interpolatum est mihi? Ecce hoc tertio, nisi fallor, avulsa sunt a me viscera mea. Parvuli ablactati sunt ante tempus: ipsos quos per Evangelium genui, non licet educare. Propria denique deserere, et aliena curare cogor: et dubito pene quid magis aegre feram, an subtrahi illis, aut intricari istis. Itane, bone Jesu, tota deficiet in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus! Bonum mihi, Domine, magis mori quam vivere est, non tamen nisi inter fratres, inter domesticos, inter charissimos. 150 Id siquidem dulcius, humanius, tutiusque esse constat. Imo vero pium est ut in hoc remittas mihi, ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero. Si placet Domino meo, ut oculi Patris qualiscumque, qui non 0301B sum dignus vocari Pater, claudantur manibus filiorum, ut extrema videant, exitum consolentur, spiritum suis desideriis levent ad consortium, si dignum judicas, beatorum, cum pauperum corporibus pauperis corpus sepeliant: hoc prorsus, si inveni gratiam in oculis tuis, precibus et meritis eorumdem fratrum meorum obtinere toto affectu desidero. Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. Nec mihi vivere volo, nec mori.

3. Sed dignum est ut qui dolorem meum audistis, etiam consolationem non ignoretis, si qua est. Primum quidem omni labore et calamitate, quam patior. solum arbitror esse in causa eum cui omnia vivunt. Velim, nolim, necesse est me vivere illi, qui meam 0301C sibi propriae vitae positione acquisivit; qui et potens est, si quid patimur pro ipso, recompensare nobis in illa die misericors et justus judex. Quod si invitus militavero ei, dispensatio mihi tantum credita est, et ero servus nequam: si autem volens, gloria est mihi. In hac ergo aliquantulum consideratione respiro. Deinde quod saepe non meis meritis superna gratia honestavit me in laboribus meis, et gratia illa in me vacua non fuit, sicut in multis expertus sum, et vos ex parte non latuit. Sed et hac vice quam necessaria Ecclesiae Dei sit vel fuerit praesentia parvitatis nostrae, dicerem ad consolationem vestram, si non gloriam redoleret. Nunc autem melius est ut hoc per alios cognoscatis.

4. Instantissima postulatione imperatoris, apostolicoque 0301D mandato, necnon Ecclesiae ac principum precibus flexi, dolentes et nolentes, debiles atque infirmi, et, ut verum fatear, pavidae mortis pallidam circumferentes imaginem, trahimur in Apuliam. 0302A Rogate quae ad pacem sunt Ecclesiae, rogate quae ad salutem sunt nobis, ut iterum vos videamus, vobiscum et vivamus, et moriamur: et sic vivite, ut obtineatis. Infirmus in arcto temporis, certe cum lacrymis et singultibus ista dictavi, teste charissimo fratre nostro Balduino, qui stylo ea excepit: quem Ecclesia vocavit ad aliud officium et ad aliam dignitatem. Orate et pro ipso tanquam unico solatio meo, et in quo spiritus meus plurimum requiescit. Orate pro domino papa, qui me pariter atque universitatem vestram paterno fovet affectu. Orate et pro domino cancellario, qui mihi pro matre est; et pro ipsis qui cum eo sunt domino Luca, et domino Chrysogono, magistro Yvone, qui se nobis exhibent fratres uterinos. Qui mecum sunt 0302B frater Bruno, et frater Girardus, salutant vos, supplicantes et ipsi pro se orari.

EPISTOLA CXLV. AD ABBATES CISTERCII CONGREGATOS. Hos laborum et dolorum suorum conscios esse desiderat, excusans forte hoc pacto absentiam suam. Optat sane non peregre, sed inter suos mori.

In multa infirmitate corporis et cordis anxietate, Deus scit, dictavi ista ad vos, homo miser, homo natus ad laborem, frater tamen vester. Utinam nunc ipsum Spiritum, in quo congregati estis, merear habere interpellatorem ad vestram unanimitatem, qui imprimat pectoribus vestris calamitatem quam patior; qui imaginem mei tristem ac supplicem, 0302C sicut est, fraternis affectibus repraesentet. Non hoc oro, ut creet in vobis novam misericordiam, quia novi ego quam 151 familiaris universitati vestrae sit illa virtus: sed hoc oro, ut in intimo sentiatis quo et quanto affectu oporteat misereri. Certus sum enim quia, si id datum fuerit, continuo lacrymae de thesauro pietatis erumpent, singultus et gemitus et suspiria hinc inde pulsabunt coelos, et audiet Deus, et placabitur mihi, et dicet: Reddidi te fratribus tuis, non morieris inter extraneos, sed inter tuos. Tantis siquidem laboribus et doloribus affectus sum, ut saepe taedeat me etiam vivere. Humanum autem dico propter infirmitatem nostram: desidero differri usquedum revertar ad vos ut non 0302D moriar nisi inter vos. De caetero, fratres, bonas facite vias vestras et studia vestra, quae recta, quae honesta, quae salubria sunt constituentes et tenentes: ante omnia solliciti servare unitatem spiritus 0303A in vinculo pacis; et Deus pacis erit vobiscum.

EPISTOLA CXLVI. AD BURCHARDUM BALERNENSEM ABBATEM. Gaudet suos in eo formando labores non esse irritos: felicem tamen successum uni Deo tribuendum.

1. Ignitum eloquium tuum vehementer, et ignitum illo igne, quem Dominus misit in terram. Legi illud, et concaluit cor meum intra me: benedixi illi fornaci, de qua hujusmodi scintillae evolassent. Nonne cor tuum ardens erat in te, cum ista dictabas? Bonus homo de bono thesauro suo profert bona. Si laboravi in te, uti tu humiliter memoras, non me piget. Aravi in spem profecto percipiendi 0303B fructus, et spes non confundit. En de fructu operum meorum satiantur viscera mea in terra aliena: et sentio ipso meo experimento semen meum, non secus viam, non super lapides, non inter spinas, sed in terram bonam et optimam cecidisse. Et si, cum parerem, tristitiam habui, jam non memini pressurae prae gaudio, quia natus est infans in mundo. Infans dixerim malitia, non sensu: quem posset Salvator praeponere senibus imitandum, dicens, Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3). Inians qui dicat: Super senes intellexi, quia mandata tua quaesivi; qui dicat: Adolescentulus sum ego et contemptus, justificationes tuas non sum oblitus (Psal. CXVIII, 100, 141).

0303C 2. Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quia sic placitum est ante te (Matth. XI, 25, 26). Tuo placito sunt id quod sunt, non suo merito. Nec enim invenis merita, sed praevenis. Omnes peccavimus, et egemus praeveniri. Tu ergo, frater, agnosce te 0304A praeventum, et praeventum in benedictionibus dulcedinis, non a me qui nihil sum, sed ab illo qui me, ut de tua te salute monerem, aspirando praevenit. Nam ut multum mihi tribuas, plantator sum, rigator sum: absque illo tamen qui incrementum dat, quid sum? ipsi te in omni humilitate subjicias, ipsi tota devotione inhaereas. Me vero utere ejus servo, conservo tuo, comite in via, cohaerede futuro in patria: si tamen studiosissime implevero ministerium ad quod tibi missus sum; idque quantum in me est effecero, ut haereditatem capias salutis. Ad ea de quibus questus es, ita respondeo. Necessitates tuas ut meas portabo, cum venero.

152 EPISTOLA CXLVII AD PETRUM ABBATEM CLUNIACENSEM. Petrus Bernardum, peregre inter varios et difficiles pro Ecclesia labores agentem, misso Gebuino archidiacono Trecensi consolatus fuerat. Ejus itaque benevolum animum suavissime recolit, et feliciorem exstincto jam schismate Ecclesiae statum praedicat.0304B

Domino et Patri reverendissimo PETRO Cluniacensi abbati, suus BERNARDUS, quod suus.

1. Visitet te Oriens ex alto, o bone vir, quia visitasti me in terra aliena, et in loco peregrinationis meae consolatus es me. Bene fecisti, intelligens super egenum et pauperem. Absens eram, et absens etiam longo tempore; et recordatus es nominis mei, homo magnus, occupatus in magnis. Benedictus sanctus angelus tuus, qui pio pectori tuo id suggessit: benedictus Deus noster, qui persuasit. 0304C En teneo, unde glorier apud extraneos, litteras tuas, et illas litteras in quibus tuam mihi animam effudisti. Glorior quod habeas me non modo in memoria, sed et in gratia. Glorior privilegio amoris tui, refectus sum de abundantia suavitatis pectoris tui. Non solum autem, sed et glorior in tribulationibus, si quas dignus habitus sum pro Ecclesia pati. Haec 0305A plane gloria mea et exaltans caput meum, Ecclesiae triumphus. Nam si socii fuimus laboris, erimus et consolationis. Collaborandum fuit et compatiendum matri, ne et de nobis quereretur dicens: Qui juxta me erant, de longe steterunt, et vim faciebant qui quaerebant animam meam (Psal. XXXVII, 12, 13).

2. Deo autem gratias, qui dedit ei victoriam, honestavit eam in laboribus, et complevit labores illius. Tristitia nostra in gaudium, et luctus noster in citharam versus est. Hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit, amputatum est sarmentum inutile, putre membrum. Ille, ille iniquus qui peccare fecit Israel, morte absorptus est, et traductus in ventrem inferi. Fecerat quippe, secundum 0305B prophetam, pactum cum morte, et cum inferno foedus inierat (Isa. XXVIII, 15): ideoque, juxta Ezechielem, factus est perditio, et non subsistit in aeternum. Alius quoque omnium sicut maximus, ita et pessimus inimicus, abscissus nihilominus est . Et is erat unus ex amicis Ecclesiae, sed illis, de quibus solet queri, et dicere: Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt (Psal. XXXVII, 12). Si qui restant, cito speramus de similibus idem judicium. Prope est ut revertar ad fratres meos, si vita comes fuerit, per vos, sicut intendo, transiturus. Interim commendo me sanctis orationibus vestris. Salutamus fratrem Hugonem Camerarium, et omnes qui circa vos sunt, cum reliqua sancta multitudine.

EPISTOLA CXLVIII. AD EUMDEM. Paucis Petro respondet, plura in aliam occasionem reservans.0305C

Domino PETRO abbati Cluniacensi, BERNARDUS, humile dilectionis obsequium.

Lectis litteris vestris, laetatus sum in eis quod tantillum videlicet tantus in benedictionibus dulcedinis praevenire curastis. Caeterum videndi nos invicem, et colloquendi pariter, quoniam dignum judicatis, quando se offeret illa opportunitas, quando conveniens locus, quando justa occasio? Haec interim 153 paucis vestris pauca reddidimus, ampliora libenter donaturi, cum ea vobis 0305D onerosa non fore cognoverimus. Alioquin quando 0306A hoc ipsum auderet nostra pusillitas, nisi daret ad dignitatem accessum vestrae dignationis humilitas?

EPISTOLA CXLIX. AD EUMDEM. Monet ut a monasterio Sancti Bertini tam operose sibi vindicando desistat.

Quam nolim fieri quod vestrae putem obviare Reverentiae, credo sinceritatem vestram non latere. Ea fiducia suggerere vobis non dubito, quod suggerendum videtur. De monasterio Sancti-Bertini vellem vos moderatius agere, quam coepistis. Nam etsi hoc vobis in pace subjicere, et absque omni 0306B contradictione possetis, ne tunc quid vestra referre quidem video. Neque enim crediderim vos delectari honore, cum tanto onere. Nunc vero cum nec absque magno labore vindicare vobis, praefatum monasterium, nec in pace, ut aiunt, queatis possidere: honesta vobis, ut mihi videtur, praebetur quiescendi occasio, timor inquietandi.

EPISTOLA CL. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM. Laudat pontificem ex variis recte factis, ejusque zelum excitat adversus ambitionem Philippi, qui modis illegitimis sedem Turonensem invadere tentabat.

1. Sanitas capitis redundet in membra. Unguentum quod descendit in barbam de capite, extrema 0306C quoque fimbria vestimenti participet. Si percusso pastore diffugerant oves, valente et incolumi secure revertantur ad pastum. Quod dicimus hoc est. De gloriae vestrae crebris successibus creber nuntius laetificat civitatem Dei. Justum proinde est ut vestra prosperatio Ecclesiae roboratio sit: et cum exaltat Deus electum de plebe sua, ipsa quoque se sentiat exaltari, ac de roboris incremento fortiorem agnoscat. Nam si compassa est, et conregnare debet. Sic dignum vobis, sic nobis necessarium. Quid enim? si in timore et angustia aequitatis vigor non languit, non tepuit fervor, modo cedimus cum appropinquamus ad palmam? quae eminuit in infirmitate, in sublimitate virtus succumbet?

0306D 2. Quam nempe in manu valida ordinatum est 0307A nobile illud monasterium Virziliacense? Nec insanis profecto tumultibus armatae plebis, nec effreni furentium atque obstrepentium vesaniae monachorum, nec, quod his fortius fuit, copiis mammonae cedendum putavit vel ad modicum apostolica celsitudo. Quid apud Sanctum-Benedictum ? numquid regia indignatio prohibere potuit spiritum libertatis, accensum atque accinctum adversus carnem et sanguinem? Sic Sancti Memmii, sic Sancti Satyri, miro modo 0308A ecclesiae immutatae sunt, et de synagoga Satanae restitutae sunt in sanctuarium Dei, vellent, nollent omnes iniqua agentes supervacue. Sed nec Leodii cervicibus imminens mucro barbaricus compulit acquiescere importunis improbisque 154 postulationibus iracundi atque irascentis regis. Quis vero dignis efferat laudibus, quod novissime diebus istis de manu potentis, eminus licet, emissum est in turbatores Ecclesiae Aurelianensis? Revera nunc sagitta Jonathae non abiit retrorsum (II Reg. 0309A I, 22), et hasta ejus non est aversa. In quo tamen verbo rex quidem turbatus est: sed non omnis Jerosolyma cum illo. Magis autem mitigavit omnem iram suam et ipse tandem. Erubuit siquidem, et timuit armari frustra adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Hinc prorsus elevata est magnificentia tua super coelos: tantum ut laudabile principium condigno exitu perornetur. Quod quidem universi qui vos amant, vehementer exspectant: idque flagitant maturari.

3. Sane simili zelo, et in manu aeque potenti, Ecclesiae Turonensi jamjamque subvenire necesse est. Alioquin prope interitum est et ipsa, nisi cito feratis auxilium. Revixit, ut aiunt, Gisleberti spiritus in Philippo, ipsius plane et nepote 0309B carnis, et haerede ambitionis. Quanta nempe dominandi cupiditate et iste juvenis inardescat, indicat matris suae Ecclesiae diuturnus et miserabilis cruciatus, quo pene eam eviscerat miser, ut se parturiat in honorem. Est tamen auctore Deo ejus tergiversationibus finis tandem impositus: si tamen, quod dictante justitia, et compellente malitia, et pace provocante in eum actum est, apostolicae auctoritati ratum habere placuerit. Absit autem ut confundat fideles suos benigna majestas, quibus idem negotium dignum duxit committere terminandum! Absit, absit ut saeva ambitio refugium habeat apud innocentiae defensorem! Hoc ipsum quantae audaciae est quod tentat, quantae dementiae quod sperat! Semel et secundo jam apostolici 0309C contemptor mandati, justitiam subterfugit: et nunc impudentiori temeritate audet denuo nihilominus tantae aequitatis vultibus praesentari! Cui obscurum est quam impie cogitet in mammonae viribus turrim fortitudinis oppugnare, homo qui de justitia penitus non praesumit! Sed securi sumus: siquidem qui 0310A tentatur, Innocentius est, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.

4. De caetero memoriam abundantiae suavitatis tuae, dulcissime Pater, dum suspiramus praesentiam, dulciter invicem eructamus: quia caremus illa, in ista consolamur. Haec sedula cordibus, haec oribus frequens, sal est in omni sermone, aures mulcet, dulcorat ora, corda recreat et inflammat: celeberrima est in conventibus sanctorum, colloquia condit, impinguat preces, ad orandum sollicitat. Oramus et nunc solliciti pro vobis et vestris, ut aeterna memoria dignos vos ipsa aeternitas habeat, cui et pro qua temporaliter laboratis. Amen.

EPISTOLA CLI. AD PHILIPPUM TURONENSIS ECCLESIAE INVASOREM. Gravem animi sui dolorem exprimit super Philippo, Turonensis Ecclesiae praesulatum indebitis modis ambiente.0310B

Doleo super te, Philippe charissime: sed quaeso te ne rideas dolorem meum; nam si tibi minime videris forsitan esse dolendus, ideo magis dolendus. Tu videris quid de te sentias: ego te arbitror omni lacrymarum 155 fonte plangendum. Dolor meus non est dignus subsannatione, sed compassione: quia dolor meus non est de carne et sanguine; non de amissione rerum periturarum, sed de te, o Philippe! Non potui expressius demonstrare magnitudinem causae doloris: Philippus est in causa. Cum hoc dico, gravem Ecclesiae pronuntio luctum, quae te aliquando suo gremio confovebat, germinantem 0310C sicut lilium, florentem donis coelestibus [al. florentem donis innumeris]. Quis tunc temporis non clamabat, bonae spei juvenem, bonae indolis adolescentem? Sed heu! mutatus est color optimus (Thren. IV, 1). A quanta spe decidit Francia quae te genuit et nutrivit! O si cognovisses et tu! (Luc. 0311A XIX, 42.) Tu, inquam, si apponeres scientiam, apponeres et dolorem (Eccl. I, 18), et dolor tuus faceret ne noster omnium esset infructuosus. Procederem si sequerer spiritum meum: sed nolo proferre plurima in incertum, et esse quasi aerem verberans (I Cor. IX, 26). Sed haec scripsi, ut nostrum utcumque erga te affectum cognosceres, et ut nos scires esse in proximo, si forte Deus inspiraret tibi nostrum curare colloquium, et optatam nobis tui velles exhibere praesentiam. Sumus enim Viterbii, et te morari in Urbe audivimus. Dignare rescribere nobis quidquid illud sit quod de his litteris nostris corde conceperis, ut sciamus quid faciendum sit nobis, plus videlicet minusve dolendum. Quod si omnia contemnis, et in nullo 0311B nos audis, ego quidem fructum non perdam litterarum, quae ex charitate procedunt; sed tu de contemptu ante tribunal terrificum respondebis.

EPISTOLA CLII. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM, PRO TRECENSI EPISCOPO. Insolentiam clericorum nutriri ignavia episcoporum: Trecensem vero ob clericos correptos gravari.

Insolentia clericorum, cujus mater est negligentia episcoporum, ubique terrarum turbat et molestat Ecclesiam. Dant episcopi sanctum canibus, et margaritam porcis: et illi conversi conculcant eos. Merito quales fovent, tales et sustinent. Quos ditant Ecclesiae bonis, non corrigunt eorum mala, malosque 0311C gravati portant. Alienis nimirum laboribus locupletantur clerici, comedunt fructum terrae absque pecunia: et prodit quasi ex adipe iniquitas eorum. Quos proprie hodieque respicit vetus illa scriptura: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). Mens quippe assueta deliciis, nec exculta disciplinae sarculo, multas contrahit sordes. Porro inveteratam rubiginem si tentes abradere, nec summis saltem digitis contingi patientur; sed, sicut scriptum est, Incrassatus est dilectus, et recalcitravit (Deut. XXXII, 15). Insurrexerunt testes iniqui, homines quos delectat vitam semper alienam rodere, negligere suam. Supplicat puer vester pro eo cujus in hac discordia, si 0311D non fallor, tota culpa est quod culpas redarguerit clericorum. Haec pro episcopo. In reliquo pro 0312A me satisfacio. Scripta dignationis vestrae, quibus me venire ad vos, cum jubere possetis, rogare dignantissime maluistis, norit Paternitas vestra ad me ante Nativitatem beatae Mariae minime pervenisse. Itaque non dico, Juga boum emi quinque; aut, Villam emi; aut, Uxorem duxi (Luc. XIV, 18-20): sed plane (quod et vos non ignoratis) parvulos lactare me fateor; et ideo quomodo sine gravi scandalo ac periculo ipsorum venire possim, non video.

156 EPISTOLA CLIII. AD BERNARDUM DE PORTIS, DE ORDINE CARTHUSIENSI. Petenti expositionem in Cantica Salomonis, praetendit tenuitatem suam, tanto scilicet operi, et aliorum exspectationi imparem.

0312B 1. Petis instanter, et ego constanter abnuo, sed parcens mihi, non te spernens. O utinam tuo studio ingenioque dignum aliquid elaborare possem! Lumen oculorum meorum, et ipsam quoque animam, si fieri posset, pariter tibi, amice charissime, et in Christi visceribus mihi potissimum in omni plenitudine dilectionis spiritualiter [al. specialiter] amplectende frater. Caeterum ubi ingenium, aut quando otium mihi sufficiens ad id quod petis? Neque enim leve quid aut vile, et quod nos possumus, postulare videris. Minime quippe pro minimis sic instares. Nam voluntatem tuam et curam in hoc satis produnt crebrae epistolae tuae, et vehementior spiritus eas animans. Nimirum proinde quanto id curiosius velle te sentio, tanto, crede mihi, scrupulosius acquiesco. 0312C Cur hoc? Ne magna videlicet exspectanti, ridiculum producam murem. Hoc vereor, et haec causa cunctationis imeae. Et quid mirum si vereor dare, quod edere verecundor? Invitus, fateor, praebeo, quod me existimem non tam edere profuturum, quam prodere contemnendum. Quis sane dare velit, quod dedisse dedeceat, accepisse non prosit? Libens do, invitus perdo. Scimus quoniam speranti grandia, modica minus grata venire solent. Quod autem non venit gratum, perditum est, non datum.

2. Tibi studii est, utpote otioso et vacanti, undecumque perquirere incentiva igni quo ardes, ut ardeas magis, et impleas voluntatem Domini tui dicentis: Et quid volo nisi ut ardeat? (Luc. XII, 49.) 0312D Laudo; sed si illic ea quaeras, ubi te frustratum postmodum non queraris. Erras si apud nos quaeris. 0313A Ego potius illa abs te mendicare debuerim. Scio quidem dare quam accipere beatius esse (Act. XXII, 39); sed si detur quod danti honestum, accipienti utile sit: quale utique penes me quidquam esse penitus nescio. Quod autem habeo, vereor si in medium venerit, ne te quoque optasse illud pudeat, poeniteat postulasse. Sed quid? non melius nos apud te tu ipse excusabis? Tui tibi certe fidem oculi faciant. Cedo importunitati tuae ut vel exhibitio tollat suspicionem. Res est cum amico. Non parco jam verecundiae: prorsus dum fiat quod tu vis, insipientiae meae non memorabor. Sermones paucos in principio Canticorum Salomonis, recens dictatos, en facio transcribi: et tibi, cum necdum ediderim, quam citius mitto. In quo opere cum accepero tempus, 0313B Christo imperante curis, tentabo procedere: si tamen me inde confortes. Domnum et Patrem nostrum priorem vestrum, cum caeteris fratribus, per te devote saluto, et propitios habere apud Deum corde humili supplico.

EPISTOLA CLIV. AD EUMDEM. Non licuisse per negotia stare promissioni de invisendis Chartusiensibus. Mittit petitos sermones in Cantica.

Dissimulare non valeo tristitiam cordis mei, nec patior ultra latere te cruciatum quem patior, Bernarde charissime. Memor antiquae meae promissionis, 157 propositum habui et desiderium magnum 0313C transire per vos, revisere quos diligit anima mea itineri meo solatium, laboribus levamen, peccatis remedium postulare: et culpis meis exigentibus factum est, non ut nollem, sed ut non possem. Poenam siquidem hoc agnosco culparum, non culpam. Certus sis, homo Dei, minime prorsus amici fuisse incuriam, non pigritiam, non negligentiam: sed causam obstitisse plane non negligendam, et causam Dei. Nihilominus tamen vermis iste continue rodit me, et dolor meus in conspectu meo semper. Et quidem alias satis tribulor: sed, ut verum fatear, in nullo aeque. Vincit labores itineris, caloris incommodum, curarum anxietates. Ecce aperui vulnus amico: tua, frater, interest compati mihi, hoc est, portare mecum quod patior, ut relever ego. Tuas 0313D et per te sanctorum, cum quibus es, orationes supplex flagito. Sermones super principia Canticorum, quos tu petiisti, et ego promiseram, transmitto tibi: quibus lectis peto, ut quam citius opportune poteris, tuo rescripto moneamur vel ad procedendum, vel ad supersedendum.

EPISTOLA CLV. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM, PRO EODEM QUANDO ELECTUS EST. Bernardum de Portis, in Lombardia destinatum episcopum, dignum quidem eo honore, sed tali loco minus idoneum; ideoque alteri convenientius reservandum.0314A

Dilectum Deo et hominibus Bernardum de Portis, Pater venerande, vocatione vestra cogi ad opus et onus episcopale audivimus. Probabilis res, ac digna plane vestro apostolatu, ponere in lumine lumen absconditum; ne sibi soli vivat, qui et alios ad vitam trahere possit. Usquequo namque latet et ardet tantummodo, qui et lucere valet? Levetur, si placet, super candelabrum, ut sit lucerna ardens et lucens: sed sane ubi non praevaleat vis ventorum, 0314B ne forte (quod absit!) exstinguatur. Siquidem insolentia Lombardorum et inquietudo eorum cui non est nota? aut cui magis quam vobis? Nobis melius nostis, quam sit ille episcopatus dissipatus, quamque domus exasperans. Quid putamus esse facturum juvenem, viribus corporis fractum, et quieti eremi assuetum, in populo barbaro, tumultuoso, procelloso? Quando poterit convenire tantae sanctitati, et tantae perversitati; tantae simplicitati, et tantae dolositati? Reservetur, si placet, congruentiori loco, atque alteri populo: cui sic praesit, ut prosit; et festinatione non pereat fructus, quem poterit dare in tempore suo.

EPISTOLA CLVI. AD EUMDEM, PRO CLERICIS AURELIANENSIBUS.0314C

Usquequo misera illa Aurelianensis Ecclesia incassum viscera pulsat patris orphanorum, et judicis viduarum? Quippe jacet jam olim in pulvere virgo nobilis Israel, non solum viduata viro, sed et charis orbata pignoribus. Proh dolor! non est qui sublevet eam. Quousque et filios non dimittitis cum matre misera clamantes post vos? illos dico, qui, amissis rebus et domibus, capitibus suis refugium solum invenere diffugium. Quid tardat intrepida manus, nullis hactenus vel negata oppressis, vel remissa praesumptoribus? Quid tardat, inquam, afflictos eripere de manu fortium, et reddere retributionem superbis? Et si tardat 158, non derelinquat usquequaque. Oportet magis dilatum auxilium 0314D tandem venire validius, et subvenire perfectius. Illa sit, si placet, molestae tarditatis recompensatio, ut et qui apostolica patientia superbe abusi sunt, nihil inde in fine lucrentur: et qui in verbo vestro patienter passi sunt, minime eos suae quandoque pigeat patientiae.

EPISTOLA CLVII. AD HAIMERICUM, PRO EISDEM.0315A

Speciali amico suo HAIMERICO, Dei gratia diacono cardinali, et apostolicae Sedis cancellario, frater BERNARDUS de Clara-Valle, luce sapientiae et virtutis clarescere.

Nisi quia vestram novi et circa afflictos compassionem, et contra protervos indignationem, opportune, importune instarem vobis pro magistro Willelmo Mandunensi et sociis ejus; compellarem vos adversus oppressores et calumniatores eorum. Nunc autem sufficiat memorasse: vestrum est opere probare cito quod revera sufficiat.

EPISTOLA CLVIII. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM, SUPER INTERFECTIONE MAGISTRI THOMAE PRIORIS S. VICTORIS PARISIENSIS .0315B

Amantissimo patri et domino INNOCENTIO summo Pontifici, BERNADUS Clarae-Vallis abbas indignus, minimum id quod est, et quod potest in Domino.

1. Fera pessima quae devoravit Joseph, canum nostrorum importunitatem non ferens, ad vestrae dicitur defensionis auxilium confugisse. In quantam misera devenit amentiam, ut vaga et profuga et tremens super terram, illuc potissimum fugam inierit, ubi plus timere oportuit? Sceleratissime, tu 0316A summae aequitatis sedem putas esse speluncam latronum, aut cubile leonum? tu filii recentem adhuc cruorem ore rabido ac ferali spumans et masticans, fugis ad sinum matris, patris audes apparere conspectibus? Tamen si poenitentiam petit, neganda ei non est; quod si audientiam, accipiat illam si placet, quam vel Moyses indulsit populo ante conflatile curvanti genu (Exod. XXXII, 25); vel Phinees fornicanti Israelitae (Num. XXV, 8.); vel Mathathias daemonibus immolanti (I Machab. II, 24); vel certe, ut vobis de vestris aliquem proponamus, quam a beato Petro Ananias et Sapphira meruerunt (Act. V, 1-10): quam denique audientiam dedit negotiantibus in templo Salvator (Matth. XXI, 12). An ignoramus quorumdam peccata praecedere ad judicium? (I Tim. V, 0316B 24.) nonne vox sanguinis fratris tui clamat adversum te de terra? Credimus et nostri Martyris spiritum, quem novissime diebus istis tua crudelitas morti dedit, cum caeteris animabus interfectorum, voce valida sub altari clamare, et flagitare vindictam, eoque instantius, quo recentius ipsius sanguis effusus est super terram.

2. Sed nunquid ego, inquit, occidi eum? Non utique tu, sed tui, et propter te. An et per te, videat Deus et judicet. Si excusabilis tu es, cujus dentes, arma et sagittae, cujus lingua gladius acutus, 0317A proinde nec Judaei Christi de morte culpandi sunt: quippe et ipsi manus continuere cauti. Ob illicitas exactiones, quas sibi occasione archidiaconatus in presbyteros minime jam, ut consueverat, usurpare liceret, beati utique 159 Thomae obviante zelo atque industria, utpote justitiae amatoris et defensoris, oderat illum, et mortem ei jam ipso odio homicida minitari solebat. Multi se audivisse nunc perhibent, quibus discredendum non est. Postremo nepotes ejus, ut impias manus in sanctum Domini mitterent, quid aliud unquam adversus eum habuerint, ipse certe dicat, si potest. Si ergo iste qui causa, qui incentor, qui etiam, ut omnium pene suspicio est, exstitit et dictator facinoris: si is, inquam, impune ferat (quod utique mira impudentia 0317B de vestra apostolica auctoritate praesumit), quanta 0318A putamus impunitas ista in Ecclesia parturiet punienda? Unum e duobus fore necesse est: aut nullos ex nobilibus sive potentibus secundum hoc saeculum admitti deinceps ad honores ecclesiasticos: aut passim ad omne illicitum permitti libere clericos sacris abuti officiis; ne forte, si quispiam zelo Dei accensus prohibere tentaverit, ferro illico militari reus justitiae trucidetur. Atque ita quid spirituali gladio, quid censurae ecclesiasticae, quid christianae legi et disciplinae, quid reverentiae sacerdotali, quid denique divino timori relinquitur, si metu potentiae saecularis, nullus mutire jam audeat contra insolentiam clericorum? Quid enim insolentius, quidve indignius in Ecclesia esse potest, quam ut sibi quisque ecclesiasticas vindicet dignitates feritate armorum, 0318B non morum probitate? Quamobrem, domine 0319A Pater, aliquid, ut videtis, prorsus decernendum est in hominem, quod Ecclesiae prosit, ut salus facta hoc tempore per vos transfundatur in posteros; et cognoscat generatio altera, non solum quod fuit praesumptum, sed et qualiter ultum. Alioquin si serpat venenum, nec sequatur pariter et antidotum; multos (quod absit!) habet perimere.

EPISTOLA CLIX.. AD EUMDEM, IN PERSONA STEPHANI PARISIENSIS EPISCOPI. Unde supra.

Piissimo patri INNOCENTIO summo pontifici, STEPHANUS miserandus episcopus Ecclesiae Parisiensis, misericordiam et judicium.

1. Vir religiosus, prior Sancti-Victoris, magister 0319B Thomas in obsequio charitatis, in itinere quod indixerat pietas, in opere sancto, in sanctorum comitatu, in dominico die, certe in sinu meo et inter manus meas crudeliter ab impiis pro justitia excerebratus est, factus obediens usque ad mortem. Non opus est prece, ubi pietatem melius in silentio lacrymae provocant, et singultus qui interrumpit precem, exprimit affectionem. Haec plane compassionem veram, etsi non postulant, merentur tamen: utpote quae verum indicant produntque dolorem, et simulationis fugant ambiguum. Puto proinde sufficere mihi ad incutiendam paternis visceribus calamitatem quam patior, rem, ut est, simpliciter intimasse. Tristis flebilisque historia satis pro se agit, praesertim apud vos, et suasoriis fucari non 0319C indiget. Exitus aquarum deducite, oculi mei, quoniam dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. Nec enim illum lugeo, sed me. Nam ille quo pacto lugeatur, qui mortis pretiosae compendio transivit ad vitam?

2. Quis illum non magis laudibus, quam fletibus prosequatur, cui vivere Christus fuit, et mori est lucrum? Episcopi nomen ego gerebam, ille exercebat opus. Honore spreto, onus totis viribus supportabat. Idcirco ille revera mortuus ad vitam, ego vivus in morte. Ille mortis vincula non incidit, sed evasit: et ecce 160 circumdant me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbant me. Ego igitur, ego miser, ego miserandus in morte tua, mi frater 0319D dulcissime Thoma, blando heu! ablactatus solatio, cauto privatus consilio, et certe tuto patrocinio destitutus. Expediebat me magis mori pro te, quam post te vivere. Propter hoc defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Condolet mihi Ecclesia 0320A sed dolet et pro se. Commune damnum, communis desolatio est: mecum omnis religio plorat, paternam pariter implorat consolationem. Si Theobaldus Noterius adierit vos, sentiat in se, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Nepotes ipsius auctores [al. actores] exstitere sceleris, ipse causa: utrum et dictator, in quaestione est. Non attendatis ad verba ejus, donec veniat qui mittendus est; qui vobis plenius insinuans veritatem, cautum faciat a labiis iniquis et a lingua dolosa.

EPISTOLA CLX. AD HAIMERICUM CANCELLARIUM, IN PERSONA EJUSDEM EPISCOPI. Unde supra.

Domino HAIMERICO charissimo, venerabili sanctae 0320B Romanae Ecclesiae diacono cardinali et cancellario, suus STEPHANUS Parisiensis, quod domino et amico.

Amicus in necessitate probatur. Quod dico, non quia de sanctitate dilectionis vestrae dubitem, sed ne contingat ut dubitem. Continget autem procul dubio, si zelum illum vestrum modo (quod absit!) dissimulare comperero. Porro dissimulationis id mihi argumentum inexcusabile fore noveritis, si Theobaldum Noterium non recipere pro meritis quacumque occasione contigerit, qui dimidium animae meae nepotum suorum manibus crudeli ambitione praecidit, soli cruciatui parte reliqua reservata.

EPISTOLA CLXI. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM. Adversus auctores caedis Archembaldi subdecani Aurelianensis.0320C

Vox sanguinis Archembaldi subdecani Aurelianensis invaluit. Nam ecce, proh dolor! juxta prophetam, sanguis sanguinem tangit (Osee IV, 2), et simul juncti fortius clamant ad vos de Francia. Clamat, inquam, et vociferatur uterque sanguis clamore tam valido, ut valeat ipsum quoque palatium coeleste concutere, tam pio, ut et saxea pectora debeat emollire. Quid facis, amice sponsi, custos sponsae Christi, pastor ovium Christi? Putasne sufficies excogitare remedium, quod huic obviet pesti tam nefandae, tam inauditae? Id sane necesse est inveniri, quod et recenti Ecclesiae vulneri in praesentiarum medelam afferat, et posteris valeat ad cautelam. Ergo 0320D accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Si non steterit et nunc Phinees et placaverit, non cessabit quassatio. Si, inquam, vigor ecclesiasticus pepercerit istis, Joanni dico, et Theobaldo Noterio, quorum etsi non manu, assensu certe, forte et instinctu 0321A sanguis innoxius effusus est super terram; quis non videat quid sequatur? Quantos in clero horum impunitas contra jus et fas faciet promoveri, metu utique suorum, non suae merito sanctitatis? Novis morbis novis obviandum est medicamentis. Utilissime, ut multis videtur, justissimeque eos apostolica falce ab omni succideres ecclesiastica dignitate, ita ut et habitis careant, et de caetero ad alias non assurgant.

161 EPISTOLA CLXII. AD HAIMERICUM CANCELLARIUM DE EODEM.

Frequentem et amicabilem recordationem, qua dominum episcopum Parisiensem commendare soletis, ego postmodum ipsi frequenter testatus sum. En a vobis exigitur non verbo aut lingua, sed opere et 0321B veritate probare, nec me fuisse fallacem, nec vos mendacem. Sic vestra interest, non solum propter episcopum, sed et propter alios amicos vestros, qui pro vobis certe graviter, si quo modo praeter spem procedere causam contingeret, turbarentur.

EPISTOLA CLXIII. AD JOANNEM CREMENSEM CARDINALEM PRESBYTERUM DE EODEM.

Dilectionem et dignationem, qua me amplecti a vobis nullius dignitatis homuncio sensi, in aeternum non obliviscar. Poenitentiam et conversionem vestram, de qua jam angelis collaetatus sum, et condelectatus, dignos facere fructus opto jugiter, et oro frequenter. Et nunc maxime ipsos nostra ista Gallicana Ecclesia mecum exspectat, credo non intempestivos. 0322A Interest vestrae pariter et meae famae, ut non confundar in vobis. Sic ergo clareat omnibus, zelum apud vos veritatis justitiaeque fervere contra interfectores clericorum, et instigatores eorum, ut non me pigeat gloriatum fuisse de vobis.

EPISTOLA CLXIV ACTIO CAUSAE LINGONENSIS ECCLESIAE AD DOMINUM INNOCENTIUM PAPAM. Conqueritur Bernardus, quod subdole et contra datam fidem tentata sit electio episcopi Ecclesiae Lingonensis.

1. Dum adhuc Romae essemus, contigit illo venire dominum archiepiscopum Lugdunensem. Venerunt et cum eo Robertus decanus Ecclesiae Lingonensis et Olricus canonicus, quaerentes licere sibi et capitulo 0322B Lingonensi eligere sibi episcopum. Mandatum siquidem a domino papa acceperant, nequaquam praesumere hoc, nisi ad consilium religiosorum virorum. Quod dum per me cuperent et peterent obtinere: Absit, inquam, nisi sciam et certus sim quod bonam idoneamque personam intendatis eligere! Responderunt propositum suum atque intentionem de nostro pendere arbitrio, nec aliud se facturos, nisi quod ego consulerem. Et spoponderunt. Verum me non satis fidem accommodante, accessit ad persuadendum archiepiscopus, pollicens firmiter idipsum. Et addidit, quod si secus clerici agere molirentur, quidquid aliud facerent, minime se confirmaturum, nec ratum habiturum. Adductus est et dominus cancellarius in testimonium. Nec contenti, adivimus 0323A etiam praesentiam domini papae, ut ejus favore et auctoritate quod inter nos convenerat confirmaretur: prius tamen habita inter nos collatione mutua ac diuturna super facienda electione, et de multis personis, quarum ibi mentio facta est, duabus tandem nominatis, a quibus nullus nostrum penitus dissentiret, quamlibet illarum eligi placuisset. Itaque quod nobis complacuit, dominus papa immutabiliter observari praecepit: et tam archiepiscopus, quam clerici firmiter promiserunt. 162 Illis abeuntibus, ego post discessum eorum dies paucos in Urbe faciens, ubi a domino meo impetrare potui facultatem redeundi, ad fratres iter arripuimus.

2. Et transalpinantes comperimus instare diem, qua foret sacrandus homo in episcopum Lingonensem: 0323B de quo utinam meliora atque honestiora audivissemus! Nolo autem dicere quae invitus audivi. Quid plura? A religiosis viris non paucis, qui nobis salutandi gratia occurrerant, persuasi sumus divertere per Lugdunum, quatenus, si fieri posset, rem nefariam, ne fieret, prohiberemus. Nam ego aliunde ob viae compendium ire statueram, consulens valetudini et lassitudini corporis, praesertim quod non liquido, fateor, credebam rumoribus. Quis enim crederet tantum virum tanta uti levitate, ut postposita tam recente promissione sua, insuper domini sui mandato, personae notabili manum imponere non timeret? Itaque consilio religiosorum acquiescentes, Lugdunum iter direximus, et pervenientes, omnino sicut audivimus, sic vidimus. Parabantur 0323C illa, non festa, sed infausta solemnia. Decanus tamen, et maxima, ni fallor, pars Lugdunensium canonicorum constanter aperteque contradicebant. Sed et rumor pudendus dolendusque passim crebrescens et invalescens civitatem repleverat.

3. Quid facerem? Conveni archiepiscopum, reverenter quidem, super pacto quod fecerat, et super mandato quod acceperat: et nihil horum negavit. Causam vero praevaricationis referens in filium ducis, qui a constituto resilierat; ne ille turbaretur, in id se mutabilitatis incidisse dicebat, pacis videlicet intuitu. Et intulit, quia quidquid hactenus egerit, jam pro nostro deinceps arbitrio se facturum. Tum ego gratias agens: Absit! inquam; tamen non nostra, 0323D sed Dei potius voluntas fiat: quae ita forsitan cognoscetur, si res ponatur in consilio episcoporum aliarumque religiosarum personarum, quae hic ad vestram ipsius vocationem convenerunt, vel adhuc venturae sunt. Quod si invocato sancto Spiritu consensus omnium vos ad procedendum in coepto opere animaverit procedite ut coepisti: sin autem, acquiescendum Apostolo dicenti, Nemini cito manum 0324A imponas (I Tim. V, 22). Visum est consilium placuisse. Interim homo ille venisse nuntiatur, sed in hospitium, non in palatium. Vespere sextae feriae venit; sabbato mane recessit. Non est mecum dicere, cur nec in curia apparere voluerit, ad quam ei curae fuit longo itinere pervenire: nisi quod verecundia monachalis, honorisque contemptus forsan putari posset, si non aliud alia, quae secuta sunt, indicarent. Et revera quid aliud tunc suspicari debuimus, quando archiepiscopus rediens ab illo testatus est coram omnibus, nullo modo eum voluisse acquiescere, sed quidquid de eo factum fuerat, penitus refutare?

4. Denique et mandavit mox electionem fieri. Hoc per quosdam Lingonenses canonicos tunc praesentes, 0324B hoc et per litteras, quae adhuc exstant. Quibus in capitulo Lingonensi oblatis et lectis, proh pudor! incontinenti leguntur aliae per omnia contrariae illis, asserentes utique consecrationem dilatam, non dimissam; assignantes diem et locum ad causam decidendam, quam litterae priores nuntiabant decisam. Putares in litteris non modo diversas, sed et adversas sibi loquentes personas, adversum se invicem contendentes: nisi quod una eademque imago impressa ceris, unum idemque nomen praesignatum in schedulis, manifeste de uno fonte dulce et amarum illud manare cunctis qui aderant 163 mirantibus declarabant. Tenentur in manibus contradictoriae litterae: utris libet obedire decreveris, inobediens necesse est tenearis. Aut enim priorem 0324C te recipientem epistolam posterior condemnabit: aut si posteriorem sequi eligas prior murmurabit. Et utinam secunda epistola, sicut potuit evertere primam, ita posset sese vel ipsa tueri adversus tertiam. Sed ecce litterae contra litteras, mandatum adversus mandatum: ita ut non jam, quemadmodum in propheta, Manda, remanda (Isa. XXVIII, 10, 13), sed Manda, demanda, potius inculcetur.

5. Interim nempe homo qui et consecrationem fugerat, et electionem refutarat, festinavit ad Regem. Regalium investituram obtinuit; quibus meritis, ipse viderit. Mox directis epistolis, et locus qui assignatus fuerat, est mutatus, et dies anticipatus: ut loci temporisque opportunitate 0324D subtracta, et copia agendi pariter subtrahatur contradicturis, et consecrationis dies subripiatur appellaturis. Caeterum non est consilium contra consilium Domini, cujus providentia factum est ut nec contradictores defuerint, nec appellatores. Appellatum est a Falcone decano Lugdunensis Ecclesiae; appellatum et a Pontio archidiacono Lingonensi; appellatum a Bono-Amico sacerdote et canonico aeque Lingonensi; appellatum et a fratribus 0325A nostris Brunone atque Gaufrido, ignorantibus quidem omnibus his praeparationem cordis eorum, sed casu supervenientibus, haud dubium quin Dei provida voluntate. Tanta si quidem fuit brevitas termini, ut vix, ex quo rescivimus diem, spatio quatuor dierum nuntius noster cum litteris accurrere potuerit, quatenus praeveniret quod parabatur, non sacramentum, sed sacrilegium. Et is quoque nihilominus contradixit, et tam consecrandum quam consecraturos ad Sedem apostolicam appellavit. Et ipse erat Lingonensis canonicus. Veritatem dico, non mentior: nihil a me hic dictum personae odio, sed solo veritatis amore veraciter omnia posita, teste ipsa veritate.

EPISTOLA CLXV. AD FALCONEM DECANUM, ET GUIDONEM THESAURARIUM LUGDUNENSIS ECCLESIAE. Unde supra.0325B

Plaga, ut videtis, charissimi, Ecclesiae nostrae magna est, et multa eget cura; nec modo multa, sed cita, ita ut assidue cum lacrymis medico coelesti instemus dicentes: Domine, descende priusquam moriatur (Joan. IV, 49). Unum est quod magis exacerbat dolorem et pene desperat curationem: quia nimirum inde est orta tribulatio, unde consolatio sperari debuerat. Quisnam enim, o misera, malum hoc quod plangis, induxit super te? Profecto non inimicus, non is qui oderat te: sed homo unanimis, dux tuus et metropolitanus tuus. Quomodo ab austro, 0325C et non jam ab aquilone panditur omne malum? Merito proinde non est dolor sicut dolor meus, quoniam de quibus potissimum praesumebamus, ab ipsis passi sumus, et non ab aliis. O Lugdunensis pia mater Ecclesia! cujusmodi non sponsum, sed monstrum tuae filiae procurasti nunc! non plane matrem te in hoc, sed novercam sensimus. Gener hic tuus quam longe a nobili illa tua antiqua honestate, gravitate, probitate, degenerat! Quid enim? egone id dixerim honorabile connubium, et thorum immaculatum, quod de tali et taliter factum est? Sine lege, sine ordine, sine ratione sic confusa sunt omnia; imo ita cuncta in fraude et temeritate praecepta et praesumpta fuisse constat, ut non dico episcopum, sed ne villicum quidem, aut teloniarium 0325D quempiam in hunc modum decuerit ordinari. Quibus vos laudibus efferam, dilectissimi, qui soli condoluistis afflictae, ei tam in prima, quam in secunda sua defensione oppressae 164 astitistis, ascendentes ex adverso, et opponentes vos murum pro domo Israel? Non est inventus similis vobis in illo conventu, qui conservaret legem Excelsi, qui sacris obtemperaret canonibus: qui denique se induceret zelum Phinees, et linguae mucrone confoderet fornicantes (Num. XXV, 8). Quae cum ita de vobis ad 0326A Dei et vestram ipsorum gloriam ubique clarescant, restat ut principio tam laudabili condignum exitum dare, et hostiae capiti caudam jungere satagatis.

EPISTOLA CLXVI. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM. Unde supra.

1. Iterum clamo, iterum pulso, etsi non clamosis vocibus, certe lacrymosis gemitibus. Cogit iterare clamores iterata in nos injuria perditorum, et prolongantium iniquitatem suam. Confortati sunt, addentes praevaricationem. Apponunt iniquitatem super iniquitatem, et superbia eorum ascendit semper. Invaluit furor, pudor evanuit, et timor Dei. Quem contra tuam, Pater, cautam [al. castam male] justamque dispositionem non timuerunt eligere, etiam post appellationem 0326B tui nominis ausi sunt exsecrare. Et hoc praesumpserunt Lugdunensis, Aeduensis, Matisconensis, amici Cluniacenses. In fraude et temeritate istorum, heu! quam ingens multitudo sanctorum turbabitur, si angariati fuerint tale portare jugum, taliterque impositum? Proh nefas! hoc ita accepturi sunt, ac si cogantur genua curvare ante Baal, aut certe juxta prophetam pactum facere cum morte, et cum inferno foedus inire (Isa. XXVIII, 15). Rogo, ubi jus, ubi lex, ubi sacrorum auctoritas canonum ubi denique reverentia majestatis? Illa, illa quae nulli negatur oppresso, soli mihi non profuit appellatio. Ubi nimirum imperabat aurum, judicabat argentum, leges canonesque silebant, locum ratio et aequitas non habebant. Eisdem telis, quod intolerabilius 0326C est, arcem quoque apostolici culminis oppugnare minantur. Id vero ridicule; fundata est enim supra firmam petram.

2. Sed quid ago? excessi, fateor: non est meum accusare quemquam aut reprehendere; sufficit mihi ut plangam dolorem meum. Post longam moram multosque labores, quos pro servitio Romanae Ecclesiae pertuli, cum tandem placuit Serenitati vestrae reditum annuere ad fratres meos, etsi fractus viribus corporis, tanquam male operans, laetus tamen ob manipulos pacis quos reportabam, ad monasterium cum prosperitate perveni. Credidi me de labore evasisse ad requiem; licere mihi utcumque resarcire spiritualium damna studiorum, ac sanctae quietis 0326D detrimenta, quae foris incurreram; et ecce tribulatio et angustia invenerunt me. En lectulo recubantem plus cordis, quam corporis dolor excruciat. Nec enim ego deploro temporale incommodum ullum. Anima mea in manibus meis: salus ejus in causa est. Placet vobis, ut illi homini credam animam meam qui perdidit suam? Scio quia non placet. Quamobrem dixi animae meae expedire magis inire fugam, quam et moerore consumere residuum dierum meorum, et nihilominus in periculum salutis incidere. 0327A At Deus vobis potius inspiret quod potius est; reducere videlicet ad memoriam (si dignum judicatis) qualiter vobiscum egerim, et ponere oculos pietatis super puerum vestrum, et liberare afflictum de angustia. Quin potius non oblivisci quanta Deus ipse fecerit vobis, et in quantulaecumque vicem recompensationis, ad ipsius gloriam, quod tam perperam factum est, revocare.

165 EPISTOLA CLXVII. AD EUMDEM. Pro eodem negotio.

Clementissime Pater, nonne praecipiendo praecepisti in Lingonensi Ecclesia personam eligi religiosam atque idoneam, et ad consilium pueri tui? Nonne dominus Lugdunensis hoc ipsum mandatum ex 0327B apostolico ore tuo praesens excepit tam fideliter exsecuturum, quam firmiter injunctum, ac frequenter inculcatum nonne denique et spopondit! Quid ergo visum est ei, mutare voluisse quod utilissime et consultissime statutum fuerat, aliudque sua praesumptione moliri quod non conveniebat, in vestrae ipsius Majestatis contemptum, et in nostrae pusillanimitatis scandalum? Quomodo non erubuit bonus ille vir apud se Est et Non inveniri, tentans imponere tam indignum jugum cervicibus tam numerosae multitudinis religiosorum virorum servorum tuorum adversus statutum tuum et promissum suum? Inquire, Pater, inquire diligenter, quale homo ille, cui festinat manum imponere, testimonium habeat, et 0327C ab his qui prope sunt et ab his qui longe. Mihi enim interdicit dicere pudor quod publica fama de eo dicit, imo infamatio celeberrima divulgavit. Et quid dicam? Tristis est anima mea usque ad fugam. Et jam forsitan fugissem, nisi me retinuisset consolationis spes, quam de visceribus vestris exspecto. Volebam scribere per ordinem perlacrymabilem miseriae nostrae historiam: sed prae tristitia languet manus, sensus hebescit, horret lingua eloqui malignam fraudem, sed subreptionem, sed circumventionem, sed temeritatem, sed perfidiam. Quid ergo? Filius tuus Pontius archidiaconus, qui et in hac causa constanter fideliterque se habuit, cuncta tibi, Pater, narrabit, et quid factum doleamus, et quid faciendum flagitemus. Ipsi crede tanquam 0327D mihi. Ego autem hoc unum ut parturiens loquor: nisi isti a tam scelerato tamque temerario ausu deficiant, ut me ipsum nunc sentio, deficiet in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus.

EPISTOLA CLXVIII. AD EPISCOPOS ET CARDINALES ROMANAE CURIAE. Unde supra.

1. Vos scitis, si dignum ducitis recordari, qualiter vobiscum in tempore malo conversatus sim, egrediens et regrediens, et pergens ad imperium regis, persistens ac permanens vobiscum in tentationibus vestris, ita ut, consumptis pene viribus corporis, vix post redditam coelitus pacem Ecclesiae 0328A repatriare potuerim. Et recolo hoc, non glorians aut improperans, sed provocans et efflagitans, monens et reposcens debitum vestrae miserationis affectum. Urget necessitas modo omnes repetere debitores. Ego vero si feci quod facere debui, haud aliud me ex eo quam servum inutilem reputo, juxta sermonem Domini (Luc. XVII, 10). Verumtamen si feci quod oportuit, aut quod faciendum fuit, nunquid merui vapulare? Et ecce rediens a vobis, tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi, sed non profuit; invocavi et vestrum et non valuit: siquidem dii fortes terrae vehementer elevati sunt, Lugdunensis scilicet archiepiscopus, et Cluniacensis abbas. Hi confidentes in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantes, adversum 0328B me appropinquaverunt et steterunt. Et non adversum me tantum, sed adversum magnam multitudinem servorum Dei, adversum vos quoque, adversum se ipsos, contra Deum, contra omnem aequitatem et honestatem.

2. Denique imposuerunt hominem super capita nostra, 166 quem, proh pudor! et boni horrent et mali rident. Quo ordine, imo quam extraordinarie, videat Deus et judicet; videat et Romana curia: videat et doleat, misereatur et accingatur ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Quid enim? placet tibi, domina mundi, universitati constituta vindex in iram, judex in misericordiam; placet, inquam, tibi quod, dum superbit impius, incenditur pauper et ille pauper, qui pro tuo servitio, cum non 0328C haberet censum quem effunderet, sanguini non pepercit? Dignumne tibi videtur tua perfrui pace et nostram non curare, nec recipere in sortem consolationis, quos habuisti consortes laboris? Si inveni gratiam in oculis vestris, eripite inopem de manu fortiorum ejus, egenum et pauperem a diripientibus eum. Alioquin ego quidem, ut potero, laborabo in gemitu meo, et erunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte: vobis autem legam illum versiculum, Qui tollit ab amico misericordiam, timorem Domini derelinquit; et illud, Omnes necessarii mei recesserunt a me (Job VI, 14, 13.); illud quoque, Qui juxta me erant, de longe steterunt, et vim faciebant qui quaerebant animam meam (Psal. XXXVII, 12, 13).

EPISTOLA CLXIX. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM. Unde supra. Cur clericos Ecclesiae Lingonensis vocatos detinuerit; et quibus munus eligendi committendum.0328D

Dignatio vestra fecit me familiarem, familiaritas praesumptorem. Adsit solita cordi vestro benignitas, ne forte praesumptio pariat indignationem. Audite tamen patienter, non solum quid egerim sed et cur egerim: si forte causa factum possit vel aliquatenus excusare. Ausus sum retinere clericos Lingonenses qui vocati erant, composita tamen pace inter eos: ipsisque persuasis stare deinceps de facienda electione in beneplacito vestro et consilio bonorum, sicut 0329A in litteris eorum continetur. Erat autem pernecessarium eos hac vice remanere, propter terras et possessiones Ecclesiae, quae datae sunt praedae et direptioni, dum non est qui custodiat aut defendat. Itaque personis quae non sint suspectae, quae non quaerant quae sua sunt, sed quae Jesu Christi, injungatur, si placet, cura eligendi qui Deo placeat et finem tandem accipiat Ecclesiae tam diuturna et miseranda vexatio. Reliqua vero dicenda commisimus domino Herberto abbati Sancti-Stephani Divionensis , et archidiacono Lingonensi, sociisque eorum. Adjicimus etiam, ut archidiaconum Lingonensem, et Bonum Amicum ejusdem ecclesiae presbyterum, quoniam fideles in causa Dei exstiterunt, eos et res eorum in defensione vestra recipiatis. 0329B Dignus est enim operarius mercede sua (Luc. X, 7).

EPISTOLA CLXX. AD LUDOVICUM JUNIOREM REGEM FRANCORUM. Electionem Godefridi Prioris sui in episcopum Lingonensem, cui Rex adversari visus est, vindicare nititur.

1. Si totus orbis adversum me conjuraret, ut quidpiam molirer adversus regiam majestatem; ego tamen Deum timerem, et ordinatum ab eo regem offendere temere non auderem. Nec enim ignoro ubi legerim: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit (Rom. XIII 2). Sed nec me latet, quam omni christiano, quam meae praecipue professioni 0329C mentiri contrarium sit. Veritatem dico, non mentior: quod Lingonis de Priore nostro factum est, praeter spem, praeter intentionem episcoporum et meam factum est. Sed est qui nolentium quodam 167 modo extorquet assensum, et suo arbitrio etiam adversas hominum voluntates, prout vult, subservire compellit. Quando enim ego periculum, quod mihi timui, illi aeque non metuerem, quem diligo tanquam me ipsum! Quando ego illorum consortium non horrerem, qui alligant onera gravia et importabilia, et imponunt humeris 0330A hominum, digito autem suo nolunt ea movere! Factum est tamen quod factum est: contra vos nihil, contra me plurimum. Mihi baculus imbecillitatis meae sublatus est, mihi lumen oculorum meorum ereptum est, mihi abscissum dextrum brachium meum. Omnia excelsa ista et fluctus isti super me transierunt. In me transierunt irae: mihi evadendi nulla ex parte patet via. Unde onera fugio, inde et subeo invitus et ingratus. Durum mihi sentio contra stimulum calcitrare. Tolerabilius fortasse spontaneo, quam nolenti et renuenti fuisset. Nam si quid virium in me est, nonne id facilius meis, quam alienis humeris exercerem?

2. Sed acquiesco aliter disponenti, cum quo utique aut judicio, aut viribus contendere, nec cautum 0330B mihi omnino, nec possibile est, sed nec Regi. Siquidem terribilis est etiam apud reges terrae (Psal. LXXV, 13). Horrendum est incidere in manus Dei viventis (Hebr. X, 31), etiam tibi, o Rex. O quam molestis auribus audimus contraria tam bonis principiis vestris! o quam amarior Ecclesiae moeror post tanta praelibata gaudia, si frustrari (quod absit!) contigerit tam jucunda spe singularis clypei sui vestrae indolis, sicut hactenus est experta! Heu corruit virgo Remensis Ecclesia; non est qui sublevet eam: corruit et Lingonensis; non est qui porrigat manum. Avertat divina clementia a corde et consilio vestro super dolorem nostrum adjicere, cumulare tristitiam super tristitiam. Quis mihi tribuat mori, ne videam Regem bonae opinionis, 0330C sed spei melioris, conari Dei consilio obviare, irritare adversus semetipsum summi Judicis iram, pedes Patris orphanorum madefacere lacrymis afflictorum, pulsare coelos clamoribus pauperum, sanctorum precibus, justisque querimoniis charissimae sponsae Christi, quae est Ecclesia Dei viventis! Absit, absit: meliora speramus, exspectamus jucundiora. Non obliviscetur misereri Deus, nec continebit in ira sua misericordias suas. Non contristabit per illum et de illo Ecclesiam suam, per 0331A quem et de quo in tantis jam laetificavit. Quem suo munere contulit, sua longanimitate servabit: et si quid aliter sapitis, et hoc ipsum vobis revelabit, et erudiet corde in sapientia. Hoc optamus, hoc oramus die ac nocte. Hoc sentite de nobis, hoc sentite de nostris. Non infringetur veritas haec in nobis, non imminuetur honor Regis, regni utilitas per nos.

3. Gratias autem agimus vestrae Clementiae pro benigno responso, quod a vestra dignatione meruimus. Verumtamen dilatio terret nos, qui videmus terram datam praedae et direptioni. Terra vestra est: et in hoc plane cognoscimus et dolemus dedecus regni vestri, quod vos jure abhorrere mandastis, si non fuerit qui defendat. Nam in quo alio regia 0331B majestas recte in eo quod factum est, imminuta dicatur? Electio rite celebrata est, electus fidelis est. Non autem esset fidelis, si vestra, et non per vos habere vellet. Necdum ad vestra manum extendit, necdum civitatem vestram ingressus est: necdum prorsus se intromisit de aliquo, quanquam invitatio cleri et populi, et oppressorum afflictio, et vota bonorum id ab eo vehementissime flagitarint. Quae cum ita sint, opus est, ut videtis, maturatione consilii, non minus vestro honori, quam nostrae necessitati. Et nisi per praesentes nuntios exspectanti populo, qui vester est, Serenitas vestra pro 168 voto responderit: multorum religiosorum adversum vos (quod non expedit) devota 0331C vobis nunc corda turbabitis, et regalibus vestris ipsis, quae ad Ecclesiam pertinent, non parvum, ut veremur, incommodum acquiretis.

EPISTOLA CLXXI. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM. Pro Falcone Lugdunensi archiepiscopo electo.

Qui in aliorum negotiis toties exauditus sum, puto in proprio non confundar. Ego, domine mi, causam archiepiscopi mei meam duco, utpote membrum, quod nil a se ducat alienum quod capitis sit: quod tamen non dicerem, si homo ipse sibi assumpsisset honorem, et non magis a Deo vocatus tanquam Aaron. Nec enim ab alio aestimaverim factum, quod vota tot hominum tam facile convenerunt in eum; ut non dico contradictio, sed nec 0331D cunctatio ulla fuerit. Et merito. Est quippe illustris, non minus mentis generositate, quam sanguinis; est scientia, est vitae honestate. Denique famae ejus integritas nec inimici quidem dentem veretur. Quod ergo de tali et tali modo factum est, dignum profecto est ut favor apostolicae gratiae prosequatur; et honoris plenitudine, quae sola deest, gaudia plebis suae consueta benignitate, imo debita liberalitate accumulet. Hoc universa Ecclesia instantissima 0332A supplicatione deposcit: hoc puer vester solita praesumptione efflagitat.

EPISTOLA CLXXII. AD EUMDEM IN PERSONA GODEFRIDI LINGONENSIS EPISCOPI. Ejusdem cum superiore argumenti.

Inter crebra mala quae his diebus in Ecclesiis videntur accidere occasione electionum, Dominus de coelo prospexit super matrem nostram Lugdunensem Ecclesiam, qui decedenti piae memoriae Petro archiepiscopo, virum optimum, Falconem decanum, in omni pace substituit. Peto, domine, ut qui a suis concorditer est electus, utiliter promotus, rite consecratus, a vobis honoris sui officiique plenitudinem consequatur. Quod utique audere me 0332B facit non meriti conscientia, sed debiti. Debiti dico non solum quo id a me illa Ecclesia jure metropolitico exigit, sed quia in hoc positus sum, ut testimonium perhibeam veritati.

EPISTOLA CLXXIII. AD IPSUM FALCONEM. Religiosorum quorumdam causam commendat.

Scripsimus ad dominum Papam dominus episcopus et ego pro vobis, prout oportere putavimus: et habetis exemplar litterarum. Habemus autem in voluntate in aeternum non deficere vobis pro viribus, propter bonum quod de vobis confidimus. Vestra autem interest facere, ut non confundamur sic confidentes. De caetero si inveni 0332C gratiam in oculis vestris, intelligite super egenos et pauperes illos, qui sunt apud Benedictionem Dei. Quod enim uni ex illis feceritis, mihi, imo Christo, facietis. Nam et pauperes sunt, et habitant inter pauperes. Hoc praecipue obsecramus, ut Saviniacenses monachos prohibeatis ab infestatione eorum: quoniam calumniantur eos injuste, ut 169 putamus. Aut si se confidunt habere justitiam, judicate inter illos. Filius noster abbas Albericus, etsi suis meritis commendabilior, nostris tamen precibus vobis ut commendatior sit, obsecramus. Tenere quippe diligo eum, tanquam mater unicum filium: et diligit eum qui diligit me. Denique in eo experiar si me curatis. Quo enim longe a me positus est, eo magis necessariam habet paternam 0332D vestram consolationem.

EPISTOLA CLXXIV. AD CANONICOS LUGDUNENSES, DE CONCEPTIONE S. MARIAE. Conceptionis festum novum esse, nullo niti legitimo fundamento: caeterum non fuisse instituendum inconsulta Sede apostolica cui sententiam suam subjicit.

1. Inter Ecclesias Galliae constat profecto Lugdunensem 0333A hactenus praeeminuisse, sicut dignitate sedis, sic honestis studiis, et laudabilibus institutis. Ubi etenim aeque viguit disciplinae censura, morum gravitas, maturitas consiliorum, auctoritatis pondus, antiquitatis insigne? Praesertim in officiis ecclesiasticis haud facile unquam repentinis visa est novitatibus acquiescere, nec se aliquando juvenili passa est decolorari levitate Ecclesia plena judicii. Unde miramur satis, quid visum fuerit hoc tempore quibusdam vestrum voluisse mutare colorem optimum, novam inducendo celebritatem, quam ritus Ecclesiae nescit, non probat ratio, non commendat antiqua traditio. Nunquid Patribus doctiores, aut devotiores sumus? Periculose praesumimus, quidquid ipsorum in talibus prudentia praeterivit. Nec vero id tale est, 0333B quod nisi praetereundum fuerit, Patrum quiverit omnino diligentiam praeteriisse.

2. At valde honoranda est, inquis, Mater Domini. Bene admones: sed honor Reginae judicium diligit. Virgo regia falso non eget honore, veris cumulata honorum titulis, infulis dignitatum. Honora sane integritatem carnis, vitae sanctitatem: mirare fecunditatem in Virgine, Prolem venerare divinam. Extolle nescientem, vel in concipiendo concupiscentiam, vel in pariendo dolorem. Praedica reverendam Angelis, desideratam gentibus, Patriarchis, Prophetisque praecognitam, electam ex omnibus, praelatam omnibus. Magnifica gratiae inventricem, mediatricem salutis, restauratricem saeculorum: exalta denique exaltatam super choros Angelorum ad coelestia 0333C regna. Haec mihi de illa cantat Ecclesia, et me eadem docuit decantare. Ego vero quod ab illa accepi, securus et teneo, et trado: quod non, scrupulosius, fateor, admiserim.

3. Accepi sane ab Ecclesia illum diem cum summa veneratione recolendum, quo assumpta de saeculo nequam, coelis quoque intulit celeberrimorum festa gaudiorum. Sed et ortum Virginis didici nihilominus in Ecclesia, et ab Ecclesia indubitanter habere festivum atque sanctum; firmissime cum Ecclesia sentiens, in utero eam accepisse ut sancta prodiret. Et de Jeremia siquidem lego, quod, priusquam de ventre [al. de vulva] exiret, sanctificatus sit: et de Joanne Baptista non secus sentio, qui ex utero Dominum 0333D in utero sensit (Luc. I, 41). Videris etiam tu, an de sancto David idipsum liceat opinari, pro eo quod dicebat Deo: In te, ait, confirmatus sum ex utero; de ventre matris meae tu es protector meus (Psal. LXX, 6): item, De ventre matris meae Deus meus es tu, ne discesseris a me (Psal. XXI, 11). Et Jeremiae quidem sic dictum est: Priusquam te formarem in utero, novi te; et antequam exires de vulva sanctificavi te (Jerem. I, 5). Quam pulchre inter figurationem in utero, et parturitionem ex utero divinum distinxit oraculum! ut illam tantum praecognitam, istam et sanctitatis munere praeornatam ostenderet: ne quis Prophetae praerogativam de sola praescientia seu praedestinatione 170 putaverit aestimandam.

4. Esto tamen ut hoc de Jeremia concedamus. 0334A Quid respondebitur de Joanne Baptista, quem angelus praenuntiavit Spiritu sancto repletum iri adhuc in utero matris suae? Prorsus hoc ad praedestinationem praescientiamve referri posse non arbitror. Verba nempe angeli, sicut ipse praedixit, completa absque dubio sunt in tempore suo: et quem praelocutus est Spiritu sancto replendum, non est fas credere non repletum; idque loco et tempore quo praedixit. Certissime autem sanctus Spiritus quem replevit, sanctificavit. Caeterum quatenus adversus originale peccatum haec ipsa sanctificatio valuerit, sive pro isto, sive pro illo propheta, vel si quis alius simili praeventus gratia fuerit; non temere dixerim. Sanctificatos tamen non dubitaverim dicere, quos Deus sanctificavit, et cum eadem sanctificatione 0334B prodisse ex utero, quam acceperunt in utero: nec reatum, quem in conceptione traxerunt, valuisse ullatenus horum natali jam donatam praepedire seu praeripere benedictionem. Attamen quis dicat Spiritu sancto repletum, manere adhuc filium nihilominus irae; et, si mori in utero contigisset cum hac plenitudine spiritus, poenas luiturum damnationis? Durum est. Minime tamen ausim hinc quidpiam mea sententia definire. Sed quidquid de hoc sit, merito Ecclesia, quae caeterorum non nativitatem, sed mortem sanctorum judicat et praedicat pretiosam, singulari quadam exceptione festis praefert gaudiis, veneraturque illius natalem, de quo nuntiante angelo singulariter legit: Et multi in nativitate ejus gaudebunt (Luc. I, 14, 15). Cur enim non sit illius exitus 0334C sanctus, ac proinde festivus et laetus, qui potuit exsultare et in utero?

5. Quod itaque vel paucis mortalium constat fuisse collatum, fas certe non est suspicari tantae Virgini esse negatum, per quam omnis mortalitas emersit ad vitam. Fuit procul dubio et Mater Domini ante sancta, quam nata: nec fallitur omnino sancta Ecclesia, sanctum reputans ipsum Nativitatis ejus diem, et omnia anno cum exsultatione universae terrae votiva celebritate suscipiens. Ego puto, quod et copiosior sanctificationis benedictio in eam descenderit, quae ipsius non solum sanctificaret ortum, sed et vitam ab omni deinceps peccato custodiret immunem: quod nemini alteri in natis quidem 0334D mulierum creditur esse donatum. Decuit nimirum Reginam virginum singularis privilegio sanctitatis, absque omni peccato ducere vitam: quae dum peccati mortisque pareret peremptorem, munus vitae et justitiae omnibus obtineret. Sanctus igitur ortus, quoniam immensa prodiens ex utero sanctitas sanctum fecit illum.

6. Quid adhuc addendum his putamus honoribus? Ut honoretur, inquiunt, et conceptus, qui honorandum praeivit partum: quoniam si ille non praecessisset, nec iste esset qui honoratur. Quid si alius, propter eamdem causam, etiam utrique parenti ejus festos honores asserat deferendos? Sed de avis et proavis idipsum posset pro simili causa quilibet flagitare: et sic tenderetur in infinitum, et festorum 0335A non esset numerus. Patriae est, non exsilii frequentia haec gaudiorum: et numerositas festivitatum cives decet, non exsules. Sed profertur scriptum supernae, ut aiunt, revelationis: quasi et quivis non queat scriptum aeque producere, in quo Virgo videatur idipsum mandare et de parentibus suis, juxta Domini mandatum, dicentis, Honora patrem tuum et matrem tuam (Exod. XX, 12). Ipse mihi facile persuadeo scriptis talibus non moveri, quibus nec ratio suppeditare, nec certa invenitur favere auctoritas. Nam quid consequentiae habet, ut quoniam sanctum praecessit natalem conceptus, propterea reputetur et ipse sanctus? Nunquid quoniam praecessit eum, fecit et sanctum? Etsi praecessit ut esset, non tamen ut sanctus esset. Unde etenim 0335B illa ipsi sanctitas, quam secuturo transmitteret? An non potius quia praecessit 171 absque sanctitate conceptus, oportuit nimirum sanctificari conceptam, ut sanctus sequeretur jam partus? an forte mutuatus est sanctitatem a posteriori prior? Potuit sane illa, quae in jam concepta facta est sanctificatio, ad ipsum qui sequebatur transire natalem: redire vero retrorsum ad conceptum qui praecesserat, jam omnino non potuit.

7. Unde ergo conceptionis sanctitas? An dicitur sanctificatione praeventa, quatenus jam sancta conciperetur, ac per hoc sanctus fuerit et conceptus; quemadmodum sanctificata jam in utero dicitur, ut sanctus consequeretur et ortus? Sed non valuit ante sancta esse, quam esse: siquidem non erat 0335C antequam conciperetur. An forte inter amplexus maritales sanctitas se ipsi conceptioni immiscuit, ut simul et sanctificata fuerit, et concepta? Nec hoc quidem admittit ratio. Quomodo namque aut sanctitas absque Spiritu sanctificante, aut sancto Spiritui societas cum peccato fuit? aut certe peccatum quomodo non fuit, ubi libido non defuit? Nisi forte quis dicat de Spiritu sancto eam, et non de viro conceptam fuisse: sed id hactenus inauditum. Lego denique Spiritum sanctum in eam, non cum ea venisse, dicente angelo: Spiritus sanctus superveniet in te (Luc. I, 35). Et si licet loqui quod Ecclesia sentit, et verum ipsa sentit: dico gloriosam de Spiritu sancto concepisse, non autem et 0335D conceptam fuisse; dico peperisse virginem, non tamen et partam a virgine. Alioquin ubi erit praerogativa Matris Domini, qua singulariter creditur exsultare et munere prolis, et integritate carnis, si tantumdem dederis et matri ipsius? Non est hoc Virginem honorare, sed honori detrahere. Si igitur ante conceptum sui sanctificari minime potuit, quoniam 0336A non erat; sed nec in ipso quidem conceptu, propter peccatum quod inerat: restat ut post conceptum in utero jam existens, sanctificationem accepisse credatur, quae excluso peccato sanctam fecerit nativitatem, non tamen et conceptionem.

8. Quamobrem etsi quibus vel paucis filiorum hominum datum est cum sanctitate nasci; non tamen et concipi: ut uni sane servaretur sancti praerogativa conceptus, qui omnes sanctificaret, solusque absque peccato veniens, purgationem faceret peccatorum. Solus itaque Dominus Jesus de Spiritu sancto conceptus, quia solus et ante conceptum sanctus. Quo excepto, de caetero universos respicit ex Adam natos, quod unus humiliter de semetipso ac veraciter confitetur: In iniquitatibus, 0336B inquiens, conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea (Psal. L, 7).

9. Cum haec ita se habeant, quaenam jam erit festivae ratio Conceptionis? Quo pacto, inquam, aut sanctus asseretur conceptus, qui de Spiritu sancto non est, ne dicam de peccato est: aut festus habebitur, qui minime sanctus est? Libenter gloriosa hoc honore carebit, quo vel peccatum honorari, vel falsa induci videtur sanctitas. Alioquin nulla ei ratione placebit contra Ecclesiae ritum praesumpta novitas, mater temeritatis, soror superstitionis, filia levitatis. Nam si sic videbatur, consulenda erat prius apostolicae Sedis auctoritas, et non ita praecipitanter atque inconsulte paucorum sequenda simplicitas 0336C imperitorum. Et ante quidem apud aliquos errorem compereram: sed dissimulabam, parcens devotioni, quae de simplici corde et 172 amore Virginis veniebat. Verum apud sapientes, atque in famosa nobilique Ecclesia, et cujus specialiter filius sum, superstitione deprehensa; nescio an sine gravi offensa etiam vestri omnium dissimulare potuerim. Quae autem dixi, absque praejudicio sane dicta sint sanius sapientis. Romanae praesertim Ecclesiae auctoritati atque examini totum hoc, sicut et caetera quae ejusmodi sunt, universa reservo: ipsius, si quid aliter sapio, paratus judicio emendare.

EPISTOLA CLXXV. AD PATRIARCHAM JEROSOLYMORUM. Praeventus ejus litteris familiariter respondet, et milites Templi commendat.0336D

Patriarchalibus scriptis saepius visitatus, ingratus jam videbor, si non rescripsero. At si saluto eum qui me salutavit, quid amplius feci? Tu enim me praevenisti in benedictionibus dulcedinis; tu me prior dignatus es tuis transmarinis epistolis visitare, 0337A tu mihi primas humilitatis charitatisque praeripuisti partes. Quid condignum jam referam? Nihil mihi denique reliquisti, quod pari queam rependere vice: qui etiam de thesauro saeculorum mihi impertire curasti, id est, de ligno Domini. Quid tamen? debeone omittere quod possum, quoniam quod debeo minime possum? Affectum saltem voluntatemque aperio, rescribendo duntaxat atque resalutando, quod solum interim per tot utique spatia terrae et maris licet. Ostendam autem, si unquam accepero tempus, me nequaquam diligere verbo sive lingua, sed opere et veritate. Super milites Templi ponite, quaeso, oculos vestros, et tantae pietatis viscera tam strenuis Ecclesiae propugnatoribus aperite. Hoc siquidem acceptum erit Deo et gratum 0337B hominibus, si fovetis eos, qui suas animas pro fratribus posuerunt. De loco autem ad quem nos invitatis, frater Andreas dicet vobis voluntatem nostram.

EPISTOLA CLXXVI. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM, EX PERSONA ALBERONIS TREVERENSIS ARCHIEPISCOPI. Suum erga Innocentium, citramontanaeque Ecclesiae studium et obedientiam declarat.

1. Voluntas cordis mei et desiderium satis inquietum adeundi et videndi desideratam Beatitudinis vestrae praesentiam; sed et cognoscendi certius quae circa vos sunt, rursumque qualiter se habeant nostra vobis vicissim diligentius intimandi; jamdudum itineris me admonet, atque indesinenter sollicitat. 0337C Caeterum terrae ac diei malitia, et praeter instantiam meam quotidianam etiam nonnulla vestrae necessitatis causa impeditus, voto facere satis non potui usque adhuc, sed necdum possum. Sed quid? sanum justumque propositum nunquid omittendum ex toto fuit, quia ex toto adimpleri non potuit? Fuit ergo consilii, per hunc venerabilem Hugonem, Tullensis Ecclesiae archidiaconum, interim saltem aliquatenus consolari conceptum jam olim desiderium, curamque relevare quam patior. Nec enim fidelior, studiosior, cautiorve illo 173 ad manum esse potuit, sive in perferendo ad vos quae nos illi injungimus; sive in referendo ad nos, si qua vestrae dignationi placuerit remandare. Itaque de beneplacito 0337D vestro, de statu curiae, ac vestrae sospitate personae, et si quid blandius aura secundior a divina clementia recens forte spiraverit Ecclesiae, adversus 0338A schismaticorum procacem, sed inefficacem rabiem desudanti; de his omnibus plenius instrui cupimus, et supplicamus.

2. Porro nostram citramontanam Ecclesiam tam in nostro, quam in Francorum regno noveritis fortem in fide, pacificam in unitate, devotam in vestra obedientia, promptam ad servitium. Nequaquam nos Beneventi, non Capuae, non ipsius Romae terret, Deo sic judicante, amissio; scientes Ecclesiae statum non armis aestimari, sed meritis. Ipsius quippe, non alterius agnoscimus voces illas in Psalmo: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum: si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo (Psal. XXVI, 3). Propterea et nos quia de Ecclesia sumus, non timebimus dum turbabitur terra, et 0338B transferentur montes in cor maris. Glorietur tyrannus Siculus quantum vult, glorietur in malitia quod potens est in iniquitate: nostra autem virtus in infirmitate perficitur. Ecclesia quando infirmatur, Pauli magisterio didicit esse potentior (II Cor. XII, 10). Didicit e regione et a Salomone, quod prosperitas stultorum occidit eos (Prov. I, 32): didicit et stultum firma radice cum viderit, statim maledicere pulchritudini ejus (Job V, 3). Ideo cum sancto David sese in utroque consolatur, et hostium videlicet casu, et liberatione sui: ait siquidem, Hi in curribus et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos autem surreximus, et erecti sumus (Psal. XIX, 8, 9). Haec pauca vobis consolandi gratia, 0338C de quibus certus fui, fideli attestatione intimanda esse putavi, ad relevandam vel ex aliqua parte eam, quae vestra viscera incessanter affligit, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Hoc quoque addo, dominum Regem, Deo eum confortante, fervere et accingi ad liberationem Ecclesiae, et parare sibi exercitum multum nimis: nos quoque fideliter ad hoc ipsum pro viribus laborare, exhortari, et sollicitare quos possumus: et cum tempus advenerit, non expensis, non personae propriae parciturum.

EPISTOLA CLXXVII. AD EUMDEM IN PERSONA EJUSDEM. Queritur impositum sibi pastorale munus; sed in exsequendis quae sui sunt muneris, impediri aemulatione aliorum, non sine ipsius culpa Pontificis.0338D

1. Nunquid petivi episcopatum a Domino meo? Et si forte cathedram affectavi, sed non Treverensem. 0339A Sciebam quippe domum exasperantem, populumque durae cervicis. Oderam illos, quod semper in faece discordiae jacuissent, Ecclesiae resistentes. Pro qua si quos labores quandoque sustinui, non me piget: sed hunc inde fructum nec speravi, nec volui. Laboravi sustinens, libens quidem, sed non hac spe praemii. Duram provinciam nactus sum, peccatis meis exigentibus. Inter caetera quibus angor, suffraganeos accepi juvenes et nobiles. Adjutores esse deberent, et utinam non adversarentur. Sed supersedeo: per alium malo, ut innotescant vobis mores eorum et studia, si nescitis. Dico tamen: Jus, fas, honestas, religio in nostris episcopatibus perierunt. Malum quod pro debito officii dissimulare non audeo, breviter simpliciterque 0339B intimavi: ut quod non placet providentiae vestrae per me corrigi, per me saltem vobis, qui corrigere potestis, innotescat, ne omnino vacuum videar portare nomen archiepiscopi. Et mihi melius quidem 174 esset non ascendisse, quam sic descendere cum rubore.

2. Sed de me quae cura? Bene quod dignus sum, patiar, tanquam male operans. Sim certe opprobrio etiam meis, sua spe nimirum frustratis, quam de me, ut sibi me praeesse vellent, conceperant: dum comperiant Ecclesiae suae per me magis imminui dignitatem, cujus per me etiam antiqua damna restitui posse putaverant. Haec omnia sustineo, etsi non libenter, certe patienter, ne unquam videar 0339C recalcitrare obedientiae, pro qua etiam dare animam, si necesse sit, debere me fateor. Verum hoc sollicitudinem vestram attendere velim, creationis injuriam respicere ad creantem; et vires quas mihi subtrahitis, vobis minuitis; et contemptus meus, et dejectio mea redundat in vos. Multa habeo conqueri vobis de vobis: sed reservo ea pandenda nuntio, quem novi ad hoc satis industrium et fidelem. Significo etiam vobis sustinere nos periculum in falsis fratribus. Legati quippe schismaticorum intrant et exeunt ad quosdam de nostris liberius quam solebant, et verba tyranni Siculi familiariter admittuntur.

EPISTOLA CLXXVIII. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM PRO ALBERONE TREVERENSI ARCHIEPISCOPO. Queritur perversos quosdam et Ecclesiae perniciosos homines in exsequendis pravis consiliis pontificia auctoritate muniri: alios interim praesules, zelum Dei habentes, destitui, et contemni.0340A

Amantissimo Patri et domino INNOCENTIO summo Pontifici, suus BERNARDUS, quod suus.

1. Fidenter loquor, quia fideliter amo. Nec enim sincerus est amor, ubi dubietatis scrupulus suspicionis faecem retinet. Querimonia domini Treverensis non est ejus solius, sed communis multorum, eorumque praecipue, qui sinceriori affectu vos diligunt. Vox una omnium, qui fideli apud nos cura populis praesunt, justitiam in Ecclesia deperire, annullari Ecclesiae claves, episcopalem omnino vilescere auctoritatem, dum nemo episcoporum in promptu habeat ulcisci injurias Dei, nulli liceat 0340B illicita quaevis, ne in propria quidem parochia, castigare. Causam referunt in vos, curiamque Romanam . Recte gesta ab ipsis, ut aiunt destruitis, juste destructa statuitis. Quique flagitiosi et contentiosi de populo, sive de clero, aut etiam ex monasteriis pulsati, currunt ad vos: redeuntes jactant et gestiunt se obtinuisse tutores, quos magis ultores sensisse debuerant. An non gladius Phinees promptissime atque justissime eductus fuerat ad condemnandum incestuosum concubitum Drogonis et Milis? Sed confusus atque retusus abiit retrorsum, scuto nimirum apostolicae defensionis opposito. Proh pudor! quos cachinnos res ista movit et movet Ecclesiae inimicis, eisque etiam ipsis, quorum fortasse metu aut favore a recto tramite abducti sumus! 0340C Amici confunduntur, fidelibus insultatur, episcopi ubique in opprobrium veniunt et contemptum: quorum dum recta judicia contemnuntur, vestrae quoque plurimum derogatur auctoritati.

2. Ipsi sunt enim qui honorem vestrum zelant, qui vestra pro pace et exaltatione laborant fideliter quidem, sed vereor ne inefficaciter. Quid vobis vires minuitis? quid robur vestrum deprimitis? quousque retunditis arma fidelia militantia vobis, humilitatis cornua erecta vestrae virtutis et salutis? Plorans plorat desolationem suam apud Tullum Ecclesia sancti Gengulfi; nec est qui consoletur eam. Quis enim se opponat brachio excelso, torrentis impetui, summae arbitrio 175 potestatis? 0340D Eamdem se sustinere Beatus Paulus violentiam apud Virdunum conqueritur, archiepiscopo jam non 0341A valente eum defendere ab insania monachorum, quippe apostolicis sustentationibus amplius confortata, quasi non satis per se insanirent. Quid, quaeso, novae rationis tandem inventum est, ut quod semel bonae famae et vitae canonicis vestra fuerat provida et necessaria dispensatione concessum, secundo confirmatum, tertio, ut aiunt, roboratum, rursum veniat in jus, revocetur in discussionem? siquidem et duo illa supra memorata, per vos nihilominus sancita, per vos et convulsa dicuntur. Talibus hostiis non promeretur Deus; heu! non placatur ira, non conciliatur gratia, non provocatur misericordia. Pro his atque similibus necdum avertitur furor Domini; sed adhuc brachium ejus extentum, et virga illa apud Jeremiam vigilans super peccata nostra.

0341B 3. Et quidem iratus est Deus schismaticis: sed catholicis nequaquam propitius. Ecclesia quoque Metensis gravi (quod vobis [al. nobis] bene compertum est) episcopi et clericorum contentione periclitatur. Super quo quid decernere vobis placuerit, vos scitis: sed pax nondum est, nec proxime futura speratur. Ego (ut quod super his meae visum est parvitati, non taceam) et hoc, et duo illa alia, Tullense dico ac Virdunense, terminanda negotia securius metropolitano, atque convenientius posse committi putaverim, qui et omnia novit, et in multis probatus, Ecclesiae testimonio fidelis inventus est. Alioquin videte quid illis episcopatibus faciatis, Metensi scilicet atque Tullensi; quia, ut verum 0341C fatear, videntur esse absque episcopis: et utinam absque tyrannis. Tales cum defensantur, sustentantur, honorantur, foventur; mirantur nimirum et scandalizantur multi, qui illa in moribus et vita eorum certissime sciunt, quae magis essent, non dico in episcopis, sed etiam in quibuslibet saecularibus damnanda penitus et exsecranda: quae quidem et me scribere puduit, nec vos decuisset audire. Esto quod nemine accusante non possint deponi: nunquid tamen quos passim accusat fama, apostolicae 0342A Sedis essent familiaritate speciali donandi, vel amplius exaltandi?

4. Quonam enim merito suae vel sacerdotalis sanctitatis, vel episcopalis honestatis, obtinuit Metensis ut et electio facta a canonicis, ad nutum ejus una cum Ecclesiae libertate cassetur, et primicerius ad consilium ejus contra illius Ecclesiae privilegia eligatur *? Quam justius honestiusque, si vestrae placuisset discretioni, homo majori dignus honore debito proprioque non privaretur? Treverensen dico, quem et ab hoc, et a caeteris dioecesis suae terminandis negotiis, quasi suspectum aut minus expertum, non sine murmure multorum Deum timentium exclusistis. Credite fideli vestro, quia provinciae illi, quantum comperi, omnino non expedit.

0342B 5. Haec scribens, praesumptionis metuerem notam, si nescirem cui, et nescirer qui scribam. Sed novi ingenitam mansuetudinem vestram: novi et me notum vobis, et affectum quo haec audeam apud vos, dulcissime atque amantissime Pater. Iterum de Treverensi, ut sciatis, qualiter nuntium ejus suscipi oporteat, et verba quae portat: dico vobis quod magnum locum tenet in regno illo, vobis et Ecclesiae Dei homo fidelis, et constans, et nullatenus malevolis et subversoribus assensum praebens, a quibus non deest ei frequens et satis importuna tentatio; nec deerit insultatio, si quo minus a vobis eum exaudiri contigerit. Nuntium in fine commendare volui: sed satis eum suae honestatis commendant 0342C merita, praecipueque amor specialis et fidelis devotio, qua ipsum vobis firmiter inhaerere, si non crederem, nequaquam per eum tam familiaria scriberem.

176 EPISTOLA CLXXIX. AD EUMDEM PRO EODEM. Causam Alberonis archiepiscopi Treverensis agit adversus abbatem Sancti-Maximini et monachos rebelles et contumaces.

Quomodo malitia vincit sapientiam? Nosti, pie 0343A domine, nosti Treverensem archiepiscopum? scio quia nosti. Nosti et illum Sancti-Maximini non sanctum abbatem? Puto quia non nosti. Quis dignior honore illo priori? sic nemo confusione dignior isto sequenti: et tamen iste honoratus est, ille opprobrio latus. Quid peccavit archiepiscopus? Praedam Ecclesiae suae recuperavit, captivam Ecclesiam de manu laica liberavit. Nunquid pro bono redditur malum, et odium pro dilectione? Hic, quaeso, hic evigilet oculus pietatis, et semotis paulisper occupationibus consideret, quantum subreptum sit ei, ut talis, qualem pudet dicere, talem qualem tu ipse nosti, faciat opprobrium vicinis suis, inimicis tuis. Piissime Pater, affectus filialis loquitur. Hucusque condoluimus misero et miserabili archiepiscopo. 0343B Verum ex hoc jam si non fuerit emendatum, dolor cordis nostri et compassio ex intimis medullis, tota transibit ad illum, per quem potuit emendari. Sunt et aliae laesiones praefati viri, quas cum ei allevia-veritis, vobis procul dubio laborabitis. Quidquid dulcissimi domini mei nomen decolorat, cor meum excoriat.

EPISTOLA CLXXX. AD EUMDEM PRO EODEM. Iterum commendat pontifici negotium archiepiscopi Treverensis, ut sententiam subreptitie obtentam, praevia meliore causae cognitione, revocet.

Iterum supplicatio, iterum preces, et decies repetitae non desinent. Non desistimus, quia non diffidimus. Bonam causam habemus, et aequum judicem, 0343C qui non cunctabitur evacuare quod subreptum est, cum apparebit quod verum est; nec poterit inde ridere, qui voluit irridere: sed, ut scriptum est, mentita est iniquitas sibi (Psal. XXVI, 12). Hoc solet habere praecipuum apostolica Sedes, ut non pigeat revocare quod a se forte deprehenderit fraude elicitum, non veritate promeritum. Res plena aequitate, et laude digna, ut de mendacio nemo lucretur, praesertim apud sanctam et summam Sedem. Haec sciens puer vester secure supplicat pro Treverensi, et sic instat non quasi in incertum. Ego quippe, ego hominis illius novi merita, causam, intentionem. Propter quod horum eum volunt monachi lapidare? Quia male meruit? sed fideliter adstitit, et multum servivit. Ob causae injustitiam? sed injustum nemo, 0343D nisi injustus, causabitur. Quod de manu laica vindicavit? imo recuperavit sedi episcopali monasterium, tanquam clavam de manu Herculis extorquens in manu fortiori. Ob pravitatem intentionis? sed pium 0344A est reformare religionem in monasterio: quod ille intendit. Adsit Dominus cordi domini mei, ne iterum possit ei subripi a monachis, non tam (ut simulant) appetentibus libertatem, quam fugitantibus disciplinam.

177 EPISTOLA CLXXXI. AD HAIMERICUM CANCELLARIUM. Profitetur se beneficiis imparem, nonnisi voluntatis affectu gratum esse posse.

Si verbis contendere velim ad beneficia quibus me obruitis, idem erit ac si impetitus sagittis, festucis dimicem: nisi quod hoc jocus videbitur, illud dolus. Facta factis compensari oportet. Verum id quidem multum est ad me. Nam unde sufficerem pauper et modicus? sed rebus pauper et viribus, non 0344B voluntate. Aequabo ergo beneficia votis, quae factis non possum. Desideriis dives sum, affectibus abundo. Et certe verus beneficus amplius non requirit. Nam quomodo beneficus, qui non et benevolus sit? Porro benevolus nil sibi charius ipsa aestimat benevolentia, qua et benevolus nominatur, et beneficus est. Denique benevolentia fructus est beneficii: nisi quis forte beneficium putet quod in spe severit, aut timore dimiserit. Sed quis non videat hoc relictum, illud venditum, neutrum datum? Oportet autem beneficium, ut vere sit, esse gratuitum. Danti itaque rependi quidquam gratius ab accipiente non potest, quam si gratum habuerit, quod gratis accepit. Et haec benevolentia creatur de benevolentia dantis in animo accipientis, beneficio 0344C quidem interveniente. Hac me fateor locupletem: hanc de corde pleno dignam profecto offero remunerationem meo benefactori; hanc devotus immolo sacrificium laudis factori omnium pro salute mei benefactoris.

EPISTOLA CLXXXII. AD HENRICUM SENONENSEM ARCHIEPISCOPUM. Hunc acriter perstringit, utpote durum, ut qui archidiaconum non recte deposuisset; et ad aequa postulata ac pacis consilia difficilem.

Pro multis visus sum multoties scribere, fateor, propter vos, et statueram non facere ob vestram odibilem duritiam: sed charitas praevalebit. Volo vobis amicos vestros retinere, et non dignamini: volo reconciliare inimicos, et non patimini. Non vultis 0344D habere pacem: manibus ac pedibus accersitis vestram conturbationem, sed confusionem, sed depositionem . Multiplicatis vobis accusatores: defensores subtrahitis. Excitatis iterum in vos olim 0345A sopita discrimina, provocatis adversarios, patronos offenditis. Ubique apud vos pro ratione voluntas; totum pro imperio, nihil ex timore Dei. Qui de vobis non rident inimici, non conqueruntur amici? Quomodo devestistis hominem, non dico judicio non convictum, sed nec verbo conventum? Quantos hoc verbum scandalizabit? quot ora ad subsannandum, quot corda ad succensendum movebit? Itane putatis periisse justitiam de toto orbe, sicut de vestro corde, ut homo sic ablatum perdat archidiaconatum? Sed vos forsitan plus amatis reddere, et perdere, quam gratiam de beneficio retinere. Nolite, quaeso, nolite facere hanc rem: quam qui audierint, omnes mirabuntur, nemo laudabit. Haec vobis mordacius audaciusque quam velletis audire, scripsi: sed non ad 0345B insipientiam vobis, si velletis corrigere.

178 EPISTOLA CLXXXIII. AD CONRADUM REGEM ROMANORUM. Reverentiam Sedis apostolicae eidem commendat.

Scripta vestra et salutationes tam devotus suscipio, quam modicus sum ad illa. Modicus dixerim dignitate, sed non devotione. Querimoniae Regis nostrae sunt, et maxime illa, quam dignanter exprimitis de invasione Imperii. Regis dedecus, regni diminutionem nunquam volui: volentes odit anima mea. Legi quippe: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: et, Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit (Rom. XIII, 1, 2). Quam tamen sententiam cupio vos, et omnimodis moneo custodire, in exhibenda reverentia summae et apostolicae 0345C Sedi, et beati Petri Vicario, sicut ipsam vobis vultis ab universo servari imperio. Sunt quae non putavi scribenda: praesens ea fortassis opportunius intimarem.

EPISTOLA CLXXXIV. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM. Non posse mitti quos Pontifex petierat monachos.

Fratrem Andream laetum incolumemque suscepimus [al. recepimus], et laeta nuntiantem de vestra incolumitate et gloria, de pace et prosperitate Ecclesiae, de curiae statu florente et valente, postremo de gratia et benevolentia, quae nobis apud vos perseverat. Bene sua misericordia Deus dignatus est facere nobiscum; facti sumus laetantes. Verum quod vobis de mittendis ad vos fratribus 0345D placet, difficile adimplebitur, praesertim cum non 0346A sit copia personarum quae esse solebat. Siquidem praeter illos qui bini, aut terni [al. trini ad diversa destinati sunt loca; tria ex eis nova monasteria, ex quo a vobis discessimus, integre ordinata sunt; et adhuc restant alia proxime ordinanda. Curamus tamen undecunque evocare, quos vobis mittamus; cupientes per omnia vestris obedire mandatis.

EPISTOLA CLXXXV. AD EUSTACHIUM OCCUPATOREM VALENTINAE SEDIS. Hortatur, ut memor aetatis suae, et mortis imminentis, divinique judicii, resipiscat, nec pravis adulatorum consiliis pareat.

Viro illustri EUSTACHIO, frater BERNARDUS.

1. Salutem tibi, vir illustrissime, etsi non scribo, 0346B opto tamen. Optare quis prohibet? Affectui nec leges imperant, nec principes dominantur. Liber est, et maxime si spiritu ducitur: quia ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Inde est sane ausus iste meus de praesenti, quo ad tuam Magnitudinem praesumo scribere, tanquam aliquis magnus fateor, nec jussus a te, nec rogatus, nec invitatus. Sed quid si charitas jubet? Alius aliter fortassis accipiat: ego virum nobilem, quod in me est, in vera charitate decrevi his litteris suae ipsius commonere salutis, excitare a somno, revocare ad cor, provocare ad gratiam. Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem? Imo quis 179 nescit, quas et quantas jam divitias suae bonitatis et longanimitatis thesaurizavit super eum 0346C misericors et miserator Dominus? Denique miseretur, parcit, exspectat, dissimulatque usque adhuc, factus sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones, tardans ferire, paratus ignoscere. Sed tu, domine, usquequo? Tu, inquam, o bone vir, quousque dissimulas? quousque contemnis? Durum tibi est contra stimulum calcitrare (Act. IX, 5). An ignoras quia benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Quandiu autem tu secundum duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae? (Rom. II, 4, 5.)

2. An non secundum duritiam quidem, sed secundum verecundiam? Quid refert secundum quid pereas? O verecundia expers rationis, inimica salutis, totius ignara honoris et honestatis! Haec plane 0346D illa, quam Sapiens loquitur, confusio adducens peccatum 0347A (Eccli. IV, 25). Itane verecundum est homini vinci a Deo, et probro ducitur humiliari sub potenti manu Altissimi? Non ita rex ille gloriosus David: Tibi soli, inquit, peccavi, et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris (Psal. L, 6). Summum victoriae genus, divinae cedere majestati: et auctoritati matris Ecclesiae non reluctari, summus honor et gloria. O perversitas! Non pudet inquinari, et ablui pudet! Est pudor, juxta Sapientem, adducens gloriam (Eccli. IV, 25); si videlicet peccare pudeat, si non pudeat vel peccasse: et ita vel sera gloria non carebis, reducente nimirum pudore quam culpa fugaverat. Secundum tenent beatitudinis locum, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). 0347B Honorabile tegumentum, de quo legitur: Confessio et pulchritudo in conspectu ejus (Psal. XCV, 6). Quis mihi tribuat videre te in vestitu deaurato, ut dicamus et tibi: Confessionem et decorem induisti, amictus lumine sicut vestimento? (Psal. CIII, 1, 2.) Revertere, Sunamitis, revertere, ut intueamur te? (Cantic. VI, 12.) Consurge, consurge, induere fortitudine, induere vestimento salutis (Isa. LII, 1). Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). A mortuo tanquam qui non est, perit confessio (Eccli. XVII, 26).

3. Usquequo oblivisceris te in finem? usquequo dormis in morte, decus nobilium, fidelium fletus! Quandiu contra morem tuum pertinax, contra honorem tuum sequestris, contra salutem tuam rebellis! 0347C quid illos egregios mores, actusque tuos tam dissimili pergis exitu consummare? Quomodo aetas ista, quam in misericordia uberi requiescere oportebat, omnium praeteritorum dierum tuorum poenas luit, nec diluit culpas? Cur, proh dolor! sola veneranda canities solita veneratione fraudatur, sola sine honore marcescit, quam vel maxime decuit honorari? Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Etenim qui hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos (Psal. LII, 6). Breves dies hominis sunt (Job XIV, 5): seni mors in januis est. Modicum habes, prorsus modicum tempus cum his qui dicunt tibi, Euge, euge. Sit etiam pro modico tibi judicari ab ipsis, aut ab humano die, qui angelico examini jamjamque es praesentandus, qui ad 0347D tribunal terrificum Christi ipso jam defectu naturae miserandus urgeris. Illi te oportet praeparare judicio, illi saeculo conformare, illius curiae affectare favorem, formidare repulsam. Quid illorum sententia conturbaris, quorum nec laude probatus, nec vituperatione reprobus inveniris; Denique vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum (Psal. LXI, 10).

4. Propterea qui te beatificant, in errorem te inducunt, dantes verba, munera reportantes. Vana 0348A haec, atque illa: sed verba amplius. Et decipitis de vanitate in idipsum: sed tu magis deciperis, illi minus. Das quippe quod utcumque pluris est: et das ingratis, das immeritis; siquidem tua, non te diligunt. Imo nec 180 te, nec tua: sed quae sua sunt, quaerunt. Tua, quoad poterunt, venabuntur adulationibus vanis et falsis. Molliti sunt sermones eorum super oleum, et ipsi sunt jacula (Psal. LIV, 22). Et ideo dicebat David: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Ab his laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur (Psal. IX, 24). Ab his ergo cavere non ego, sed Sapiens doceat. Fili, ait, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis (Prov. I, 10). Attende potius illi qui judicat in aequitate pro mansuetis 0348B terrae, quos tua non pastoralis diligentia pascit, sed saecularis premit potentia: quam non haberes super eos ullam, nisi data esset tibi desuper. Sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum. Attende autem: Judicium grave his qui praesunt, et potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI, 6, 7). Hoc si paves, caves; si negligis, incidis. Et, Horrendum est incidere in manus Dei viventis (Hebr. X, 31). Avertat hoc unus et verus Deus, qui non vult mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23, 32). Plura adhuc loqui fert animus, sed non fert forte auditus. Nec placent aspera, quamvis recta; et salubria, quia sunt amara, non sapiunt. Ponam itaque digitum super os meum, donec sciam ista qualiter acceptentur. 0348C Placebo autem si potero, non stilo, neque lingua, sed opere et veritate.

EPISTOLA CLXXXVI. AD SIMONEM FILIUM CASTELLANI CAMERACENSIS. Ejus tutelae Valcellenses monachos commendat, patris donationem ab eo ratam haberi rogans.

Cognoscens, dilectissime, nuntiante abbate Radulfo , de Valcellis, desiderare te nostri praesentiam atque colloquium, delectatus sum admodum tanta tui erga me devotione; nec certe ingratus benevolentiae. Noveris et meae esse voluntatis, tuo satisfacere desiderio: sed corporali molestia impediri tam ab hujus voluntatis effectu, quam et ab aliis plurimis, plurimumque necessariis negotiis. Sed licet absens corpore, sum tamen praesens spiritu, 0348D donec quandoque fiam, Deo volente, et corpore, et spiritu: si tamen non ore tantum et lingua, sed opere diligamus et veritate. Igitur in exhibitione operis liquebit veritas dilectionis. Hoc est itaque quod rogo, ut quod de meo apud te est, fratres dico Valcellenses, et eorum ecclesiam mei gratia diligas, foveas, et manu teneas ubi necesse fuerit: ut in hoc et tuae liberalitatis insigne praebeas documentum, et ejus quam mihi promittis, charitatis clarescat indicium. Quam nunc charitatem in eo vel primum 0349A cupio experiri, si Ligecurtem, quam mihi pater tuus praesenti contulit ad opus illius monasterii, tu quoque concesseris, et donum patris tui non feceris irritum. Nos quoque quod nostrum est, de praeteritis gratias agentes, et in reliquum similia sperantes, pro te tuisque illi preces fundimus, qui voluntatem timentium se facit, et deprecationem eorum exaudit (Psal. CXLIV, 19). Oramus te et uxorem tuam, et omnes qui ad vos pertinent, bene valere.

EPISTOLA CLXXXVII. AD EPISCOPOS SENONAS CONVOCANDOS, CONTRA PETRUM ABAELARDUM. Excitat episcopos ad causam religionis contra Abaelardum strenue agendam.

0349B Exiit sermo inter multos, et credimus ad vos pervenisse: quomodo videlicet apud Senonas in octavis 0350A Pentecostes vocamur, et provocamur ad litem pro defensione fidei: cum servum Dei non oporteat litigare, sed magis patientem esse ad omnes (II Tim. II, 24). Si mea propria 181 causa esset, posset non immerito fortassis puer sanctitatis vestrae in vestro patrocinio gloriari. Nunc autem quia et vestra est, imo plus vestra; fidentius moneo, et obnixius rogo, ut amicos vos in necessitate probetis. Amicos dixerim, non nostros, sed Christi, cujus sponsa clamat ad vos in silva haeresum, et in segete errorum, quibus sub tutela et custodia vestra pullulantibus, pene jam suffocatur. Amicus sponsi non deseret eam in opportunitatibus in tribulatione. Nec miremini, quod ita de subito, et in arcto temporis vos invitamus: quoniam hoc quoque adversa pars in sua versutia 0350B et calliditate providit, ut improvidos invaderet, et congredi cogeret immunitos.

EPISTOLA CLXXXVIII. AD EPISCOPOS ET CARDINALES CURIAE, DE EODEM. Monet ad vigilandum adversus Petri Abaelardi errores.0351A

Dominis et patribus reverendis episcopis et cardinalibus qui sunt de curia, puer sanctitatis eorum.

0352A 1. Nulli dubium, quin ad vos specialiter spectet tollere scandala de regno Dei, surgentes succidere spinas, sedare querelas. Sic enim praecepit Moyses cum montem subiit: Habetis, inquiens, Aaron et Hur vobiscum: si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad ipsos (Exod. XXIV, 14). Illum loquor Moysen, qui 0353A venit per aquam, et non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et ideo plus quam Moyses, quia et in sanguine venit. Et quoniam pro Hur et Aaron stat zelus et auctoritas Romanae Ecclesiae super populum Dei, ad ipsam merito referimus, non quaestiones, sed laesiones fidei, et injurias Christi; patrum probra atque contemptus; praesentium scandala, pericula posterorum. Irridetur simplicium fides, eviscerantur arcana Dei, quaestiones de altissimis rebus temerarie ventilantur, insultatur patribus, quod eas magis sopiendas, quam solvendas censuerint. Inde fit, quod Agnus paschalis, contra Dei statutum (Exod. XII, 9), aut aqua coquitur, aut crudus discerpitur, more et ore bestiali. Quod residuum est, non igne comburitur, sed conculcatur. Ita omnia usurpat sibi humanum 0353B ingenium, fidei nil reservans. Tentat altiora se, fortiora scrutatur, irruit in divina, sancta temerat magis quam reserat; clausa et signata non aperit, sed diripit: et quidquid sibi non invenit pervium id putat nihilum, credere dedignatur.

2. Legite, si placet, librum Petri Abaelardi, quem dicit Theologiae: ad manum est enim; cum, sicut gloriatur, a pluribus lectitetur in curia: et videte qualia ibi de sancta Trinitate dicantur, de genitura Filii, et de processione Spiritus sancti, et alia innumera, catholicis prorsus auribus et mentibus dissueta. Legite et alium, quem dicunt Sententiarum ejus; necnon et illum qui inscribitur, Scito te ipsum; et animadvertite quanta et ipsi silvescant segete sacrilegiorum atque errorum: quid 0353C sentiat de anima Christi, de persona Christi, de descensu Christi ad inferos, de Sacramento altaris; de potestate ligandi atque solvendi, de originali peccato, de concupiscentia, de peccato delectationis, de peccato infirmitatis, de peccato ignorantiae, de opere peccati, de voluntate peccandi. Et siquidem judicatis me juste moveri, movemini et vos: ac ne frustra moveamini, agite pro loco quem tenetis, pro dignitate qua polletis, pro potestate quam accepistis; quomodo qui ascendit ad coelos, descendat usque ad inferos: et opera tenebrarum, ausa prodire in lucem, arguantur a luce in lucem: ut dum qui publice peccat, publice arguetur; comprimant sese etiam alii, ponentes tenebras lucem, disputantes in triviis 0353D 182 de divinis; qui loquuntur mala in cordibus suis, et in codicibus suis scribunt: et sic obstruatur os loquentium iniqua.

EPISTOLA CLXXXIX. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM, DE EODEM. Animi dolorem indicat ob errores Abaelardi post schisma statim exsurgentes, quibus Pontificem occurrere monet.0354A

Amantissimo Patri et domino INNOCENTIO, Dei gratia summo Pontifici, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, modicum id quod est.

1. Necesse est ut veniant scandala: necesse est, sed non suave. Et ideo dicit propheta: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? (Psal. LIV, 7) et Apostolus cupit dissolvi, et cum Christo quiescere. Et alius quidam sanctorum, Sufficit mihi, Domine, ait, tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei (III Reg. XIX, 4). Est 0354B et mihi nunc aliquid commune cum sanctis, in voluntate duntaxat, non in merito. Nam vellem et ipse modo de medio fieri, victus, fateor, a pusillanimitate spiritus et tempestate: vereor autem, ne non sicut pariter affectus, ita pariter et paratus inveniar. Taedet vivere, et an mori expediat, nescio; et ideo forte etiam in votis distem a sanctis, quod ipsi provocentur desiderio meliorum, cum ego scandalis et aerumnis compellar exire. Denique ait, Dissolvi et cum Christo esse, multo melius (Philip. I, 23). Ergo et in sancto appetitus, et in me praevalet sensus: sed in hac miserrima vita nec ille habere quod appetit bonum; nec ego quod molestum patior, non habere valemus. Et ob hoc exire quidem ambo pari cupimus voluntate, sed non pari intentione.

0354C 2. Stulte mihi dudum requiem promittebam si quidem Leonina rabies quievisset, et pax Ecclesiae redderetur. Nam ecce illa quievit, sed non ego. Nesciebam me esse in valle lacrymarum, aut oblitus fueram habitare me in terra oblivionis. Non attendebam terram, in qua habito, spinas et tribulos germinare mihi; succisis succedere novas, et rursum illis alias sine fine, sine intermissione succrescere. Audieram hoc: sed melius, ut nunc experior, ipsa vexatio dat intellectum auditui. Innovatus est dolor, non exterminatus; lacrymae inundaverunt, quia invaluerunt mala; et expertis pruinam, irruit super eos nix. Ante faciem frigoris hujus quis sustinebit! Hoc frigore refrigescit charitas, ut abundet 0354D iniquitas. Leonem evasimus, sed incidimus in draconem , qui non minus forsan noceat sedens in insidiis, quam ille rugiens de excelso. Quanquam 0355A non jam in insidiis; cujus virulenta folia utinam adhuc laterent in scriniis, et non in triviis legerentur. Volant libri: et qui oderant lucem, quoniam mali sunt, impegerunt in lucem, putantes lucem tenebras. Urbibus et castellis ingeruntur pro luce tenebrae; pro melle, vel potius in melle venenum passim omnibus propinatur. Transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. Novum cuditur populis et gentibus Evangelium, nova proponitur fides, fundamentum aliud ponitur praeter id quod positum est. De virtutibus et vitiis non moraliter, de Sacramentis Ecclesiae non fideliter, de arcano sanctae Trinitatis non simpliciter nec sobrie disputatur: sed cuncta nobis in perversum, cuncta praeter solitum, et praeterquam accepimus, ministrantur.

0355B 3. Procedit Golias procero corpore, nobili illo suo bellico apparatu circummunitus antecedente quoque ipsum ejus armigero Arnaldo de Brixia. Squama squamae conjungitur, et nec spiraculum incedit per eas. Siquidem sibilavit apis quae erat in Francia, api de Italia: et venerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Intenderunt arcum, paraverunt 183 sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. In victu autem et habitu habentes formam pietatis, sed virtutem ejus abnegantes, eo decipiunt plures, quo transfigurant se in angelos lucis, cum sint Satanae. Stans ergo Golias una cum armigero suo inter utrasque 0355C acies, clamat adversus phalangas Israel, exprobratque agminibus sanctorum, eo nimirum audacius, quo sentit David non adesse. Denique in suggillationem doctorum Ecclesiae, magnis effert laudibus philosophos; adinventiones illorum et suas novitates catholicorum Patrum doctrinae et fidei praefert: et cum omnes fugiant a facie ejus, me omnium minimum expetit ad singulare certamen.

4. Denique scripsit mihi, sollicitante quidem ipso, archiepiscopus Senonensis, diem statuens congressionis, quo ille in praesentia ejus et coepiscoporum suorum deberet, si posset, statuere prava dogmata sua, contra quae ego ausus mutire fuissem. Abnui, tum quia puer sum, et ille vir bellator ab adolescentia: tum quia judicarem indignum, rationem fidei 0355D humanis committi ratiunculis agitandam, quam tam certa ac stabili veritate constat esse subnixam. Dicebam sufficere scripta ejus ad accusandum eum; nec mea referre, sed episcoporum, quorum esset ministerii de dogmatibus judicare. Ille nihilo minus, imo eo amplius levavit vocem, vocavit multos, congregavit complices. Quae de me ad discipulos suos scripserit, dicere non curo. Disseminavit ubique, se mihi die statuto apud Senonas responsurum. Exiit sermo ad omnes, et non potuit me latere. Dissimulavi primum: nec enim, satis rumore populari movebar. Cedens tamen (licet vix, ita ut flerem) 0356A consilio amicorum, qui videntes quomodo se quasi ad spectaculum omnes pararent, timebant ne de nostra absentia et scandalum populo, et cornua crescerent adversario; et quia error magis confirmaretur, cum non esset qui responderet aut contradiceret, occurri ad locum et diem, imparatus quidem et immunitus, nisi quod illud mente volvebam, Nolite praemeditari, qualiter respondeatis: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini (Matth. X, 19): et illud; Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo (Psal. CXVII, 6). Convenerunt autem praeter episcopos et abbates plurimi viri religiosi, et de civitatibus magistri scholarum, et clerici litterati multi, et Rex praesens erat. Itaque in praesentia omnium, adversario stante ex adverso, 0356B producta sunt quaedam capitula de libris ejus excerpta. Quae cum coepissent legi, nolens audire exivit, appellans ab electis judicibus, quod non putamus licere. Porro capitula judicio omnium examinata, inventa sunt fidei adversantia, contraria veritati. Haec pro me, ne levitate, aut certe temeritate usus in tanto negotio putarer.

5. Verum tu, o successor Petri, judicabis, an debeat habere refugium sedem Petri, qui Petri fidem impugnat. Tu, inquam, amice sponsi, providebis, quomodo liberes sponsam a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Sed ut paulo audacius loquar cum domino meo, attende etiam tibi ipsi, amantissime Pater, et gratiae Dei quae in te est. Nonne cum esses parvulus in oculis tuis, ipse te constituit super gentes et regna? 0356C Ad quid, nisi ut evellas, et destruas, et aedifices et plantes? Qui ergo tulit te de domo patris tui, et unxit te unctione misericordiae suae, attende, quaeso, ex tunc et deinceps, quanta fecit animae tuae; quanta per te Ecclesiae suae, quanta in agro dominico, coelo et terra testibus, tam potenter quam salubriter evulsa sunt et destructa; quanta rursum bene aedificata, plantata, propagata. Suscitavit Deus furorem schismaticorum in tuo tempore, ut tuo opere contererentur. Vidi stultum firma radice, et statim maledictum est pulchritudini ejus. Vidi, inquam, vidi impium superexaltatum, et elevatum 184 sicut cedros Libani; et transivi, et ecce non erat. Oportet autem, ait, haereses et schismata esse, 0356D ut qui probati sunt, manifesti fiant (I Cor. XI, 19). Et in schismate quidem jam, ut dictum est, Dominus probavit te, et cognovit te. Sed ne quid desit coronae tuae, en haereses surrexerunt. Itaque ad consummationem virtutum, et ne quid minus fecisse inveniamini a magnis episcopis antecessoribus vestris, capite nobis, Pater amantissime, vulpes quae demoliuntur vineam Domini, donec parvulae sunt: ne, si crescant et multiplicentur, quidquid talium per vos non fuerit exterminatum, a posteris desperetur. Quanquam non jam parvulae nec pauculae, sed certe grandiusculae et multae sint, nec nisi in manu forti 0357A vel a vobis exterminabuntur. Jacinctus multa mala ostendit nobis: nec enim quae voluit, fecit, vel potuit. Sed visus est mihi patienter ferendus de me, qui nec personae vestrae, nec curiae in curia illa pepercit: quod melius Nicolaus iste meus, imo et vester, viva referet voce.

EPISTOLA CXC. AD INNOCENTIUM PONTIFICEM, DE ERRORIBUS QUIBUSDAM PETRI ABAELARDI.

Hanc epistolam ob prolixitatem inter Tractatus relatam habes tomo secundo.

EPISTOLA CXCI. AD INNOCENTIUM EX PERSONA DOMINI ARCHIEPISCOPI REMENSIS, etc. Abaelardum, vana scientiae opinione tumidum, et de favore curiae Romanae gloriantem, auctoritate Pontificia mature reprimendum.0357B

Reverendissimo domino et charissimo Patri, Dei gratia summo Pontifici INNOCENTIO, SAMSON Remorum archiepiscopus, JOSLENUS Suessionensis, GAUFRIDUS Catalaunensis, ALVISUS Atrebatensis, voluntarium debitae subjectionis obsequium.

1. Auribus occupatis ad plurima, sermonem facimus abbreviatum de prolixo negotio, pro eo maxime, quia idipsum diffusius ac plenius continetur in litteris domini Senonensis. Petrus Abaelardus christianae fidei meritum evacuare nititur, dum totum quod Deus est, humana ratione arbitratur se posse comprehendere. Ascendit usque ad coelos, et descendit usque ad abyssos. Nihil est quod lateat eum, 0357C sive in profundum inferni, sive in excelsum supra. Homo est magnus in oculis suis, de fide contra fidem disputans, ambulans in magnis et in mirabilibus super se, scrutator majestatis, haeresum fabricator. Jamdudum fecerat librum de sua Trinitate, sed sub Legato Romanae Ecclesiae igne examinatus est, quia inventa est in eo iniquitas. Maledictus qui reaedificavit ruinas Jericho. Surrexit a mortuis liber ille, et cum eo multorum haereses quae dormierant; surrexerunt, et apparuerunt multis. Jamjam extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad Romam propagines ejus. Haec gloriatio hominis illius, quod liber suus in curia Romana habet, ubi caput suum reclinet. Hinc confirmatus et confortatus est furor ejus.

0357D 2. Propterea cum in conspectu episcoporum super his argueret eum abbas Clarae-Vallis, zelo fidei et justitiae armatus; nec confessus est, nec negavit: sed a loco et judice quem sibi ipse elegerat, sine laesione, sine gravamine, ut suam prolongaret iniquitatem, 0358A Sedem apostolicam appellavit. Episcopi autem, qui propter hoc in unum convenerant, vestrae Reverentiae deferentes, nihil in personam ejus egerunt: sed tantummodo capitula 185 librorum ejus, a sanctis Patribus condemnata, ne morbus serperet, medicinali necessitate abjudicaverunt. Quia ergo homo ille multitudinem trahit post se, et populum qui sibi credat, habet; necesse est ut huic contagio celeri remedio occurratis.

Sero (enim) medicina paratur

Cum mala per longas invaluere moras.

(OVID. De rem. am., V. 91, 92.)

Processimus in hoc negotio quousque ausi sumus: tuum est de caetero, beatissime Pater, providere, ne in diebus tuis aliqua haereticae pravitatis macula 0358B decor Ecclesiae maculetur. Tibi commissa est sponsa Christi, amice sponsi: tuum est tandem uni viro virginem castam exhibere Christo.

EPISTOLA CXCII. AD MAGISTRUM GUIDONEM DE CASTELLO. Monet eum ita diligere et fovere Abaelardum, ut tamen errores ejus non foveat.

Venerabili domino, et charissimo Patri, magistro GUIGONI, sanctae Romanae Ecclesiae Dei gratia presbytero cardinali, BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, non declinare ad dexteram, nec ad sinistram.

Injuriam facio vobis, si aliquem a vobis ita diligi credam, ut cum eo pariter ejus errores diligatis 0358C Quisquis enim sic aliquem diligit, nondum novit quemadmodum oportet eum diligere. Talis namque dilectio terrena est, animalis, diabolica, nocens aeque diligenti atque dilecto. Existiment alii de aliis prout volunt: ego adhuc de vobis aestimare non possum, nisi quod vicinum est rationi, quod ad lineam pertinet aequitatis. Quidam prius judicant, et postea probant: ego de potione, utrum dulcis sit an amara, ante gustum non judicabo. Magister Petrus in libris suis profanas vocum novitates inducit et sensuum: disputans de fide contra fidem, verbis legis legem impugnat. Nihil videt per speculum et in aenigmate; sed facie ad faciem omnia intuetur, ambulans in magnis et in miribilibus super se. Melius illi erat, si juxta titulum libri sui, se ipsum 0358D cognosceret, nec egrederetur mensuram suam, sed saperet ad sobrietatem. Ego non eum accuso apud Patrem: est qui eum accuset liber suus, in quo sibi male complacuit. Cum de Trinitate loquitur, sapit Arium: cum de gratia, sapit Pelagium: cum de 0359A persona Christi, sapit Nestorium. Minus de vestra aequitate praesumo, si diu vos rogavero, ut in causa Christi nullum Christo praeponatis. Illud autem scitote, quia expedit vobis, quibus potestas data est a Domino; expedit Ecclesiae Christi, expedit illi etiam homini, ut ei silentium imponatur, cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo.

EPISTOLA CXCIII. AD MAGISTRUM IVONEM CARDINALEM, DE EODEM. Indignum esse ut Abaelardus in Romana curia fautores inveniat.

Dilectissimo suo IVONI, sanctae Romanae Ecclesiae Dei gratia presbytero cardinali, BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, diligere justitiam, et odire iniquitatem.

0359B Magister Petrus Abaelardus, sine regula monachus, sine sollicitudine praelatus, nec ordinem tenet, nec tenetur ab ordine. Homo sibi dissimilis est, intus Herodes, foris Joannes; totus ambiguus, nihil habens de monacho, praeter nomen et habitum. Sed quid ad me? Unusquisque onus suum portabit. Aliud est quod dissimulare non possum, quod pertinet ad omnes qui diligunt nomen Christi. Iniquitatem in excelso loquitur: integritatem fidei, castitatem Ecclesiae corrumpit. Transgreditur terminos quos posuerunt patres nostri: 186 de fide, de Sacramentis, de sancta Trinitate disputans et scribens, singula pro sua voluntate mutat, auget, et minuit. In libris et in operibus suis ostendit se fabricatorem mendacii et cultorem perversorum dogmatum; haereticum 0359C se probans, non tam in errore, quam in pertinacia et defensione erroris. Homo est egrediens mensuram suam, in sapientia verbi evacuans virtutem crucis Christi. Nihil nescit omnium quae in coelo et quae in terra sunt, praeter se ipsum. Damnatus est Suessione cum opere suo coram legato Romanae Ecclesiae . Sed quasi non sufficeret ei illa damnatio; iterum facit, unde iterum damnetur: et jam novissimus error pejor est priore. Securus est tamen, quoniam cardinales et clericos curiae se discipulos habuisse gloriatur, et eos in defensione praeteriti et praesentis erroris assumit, a quibus judicari timere debuit et damnari. Si quis spiritum Dei habet, illius versiculi recordetur: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? 0359D (Psal. CXXXVIII, 21.) Liberet Deus per vos, et per caeteros filios suos, Ecclesiam suam a labiis iniquis et a lingua dolosa.

EPISTOLA CXCIV. RESCRIPTUM DOMINI INNOCENTII PAPAE CONTRA HAERESES PETRI ABAELARDI.

INNOCENTIUS Episcopus Servus servorum Dei, venerabibus fratribus, HENRICO Senonensi, SAMSONI Remensi, archiepiscopis, eorumque suffraganeis, et 0360A charissimo in Christo filio BERNARDO Clarae-Vallis abbati, salutem et apostolicam benedictionem.

1. Testante Apostolo, sicut unus Dominus, ita una fides esse dignoscitur (Ephes. IV, 5); in qua tanquam in immobili fundamento, praeter quod nemo potest aliud ponere, firmitas catholicae Ecclesiae inviolata constitit. Inde est quod beatus Petrus Apostolorum princeps, pro eximia hujus fidei confessione, a Domino ac Salvatore nostro audire meruit: Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18): petram utique firmitatem fidei, et catholicae unitatis soliditatem manifeste designans. Haec siquidem est inconsutilis tunica Redemptoris nostri, super qua milites sortiti sunt, sed eam dividere minime potuerunt (Joan. 0360B XIX, 23, 34): contra quam in initio fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania; adstiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum (Psal. II, 1, 2). Verum apostoli, duces dominici gregis, et eorum successores apostolici viri, ardore charitatis et zelo rectitudinis succensi, fidem defendere, et eam in cordibus aliorum proprii sanguinis effusione plantare non dubitarunt. Demum cessante persecutorum rabie, imperavit Dominus ventis, et facta est in Ecclesia tranquillitas magna.

2. Sed quia hostis humani generis semper circuit quaerens quem devoret, ad impugnandam sinceritatem fidei, fraudulentam haereticorum fallaciam subinduxit. Contra quos viri Ecclesiarum pastores viriliter insurgentes, eorum prava dogmata cum 0360C ipsorum auctoribus condemnarunt. In magna namque Nicaena synodo Arius haereticus est damnatus. Constantinopolitana synodus Manichaeum haereticum debita sententia condemnavit. In Ephesina synodo Nestorius condignam sui erroris damnationem excepit. Chalcedonensis quoque synodus Nestorianam haeresim, et Eutychianam cum Dioscoro et ejus complicibus justissima sententia confutavit. Marcianus praeterea, licet laicus, christianissimus tamen Imperator, catholicae fidei amore succensus, praedecessori nostro sanctissimo papae Joanni scribens adversus eos qui sacra mysteria profanare contendunt, inter caetera sic loquitur, dicens: «Nemo clericus, vel militaris, vel alterius cujuslibet 187 0360D conditionis, de fide christiana publice tractare conetur in posterum. Nam injuriam facit judicio reverendissimae synodi, si quis semel judicata et recte disposita revolvere, et iterum disputare contendit: et in contemptores hujus legis, tanquam in sacrilegos, poena non deerit. Igitur si clericus erit, qui publice tractare de religione ausus fuerit, consortio clericorum removebitur.»

3. Dolemus autem, quoniam, sicut litterarum vestrarum inspectione, et missis a vestra Fraternitate 0361A nobis errorum capitulis cognovimus, in novissimis diebus, quando instant periculosa tempora, in Petri Abaelardi perniciosa doctrina et praedictorum haereses, et alia perversa dogmata catholicae fidei obviantia pullulare coeperunt. Verum in hoc maxime consolamur, et omnipotenti Deo gratias agimus, qui in partibus vestris pro patribus tales filios suscitavit, et tempore apostolatus nostri in Ecclesia sua tam praeclaros voluit esse pastores, qui novi haeretici calumniis studeant obviare, et immaculatam sponsam uni viro virginem castam exhibere Christo. Nos itaque qui in beati Petri cathedra, cui a Domino est dictum: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 32), licet indigni residere conspicimur, communicato fratrum nostrorum 0361B episcoporum et cardinalium consilio, destinata nobis a vestra discretione capitula, et universa ipsius Petri perversa dogmata sanctorum canonum auctoritate cum suo auctore damnavimus, eique tanquam haeretico perpetuum silentium imposuimus. Universosque erroris sui sectatores et defensores, a fidelium consortio sequestrandos, excommunicationisque vinculo innodandos esse censemus. Datum Laterani decimo septimo calendas augusti.

EPISTOLA CXCV. AD EPISCOPUM CONSTANTIENSEM. Monet ut Arnaldum de Brixia, Italia et Gallia pulsum, et jam apud ipsum delitescentem expellat, aut potius ad cavenda majora damna vinctum teneat.

0361C 1. Si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam 0362A (Matth. XXIV, 43). Scitis quia fur de nocte irruperit domum, non vestram, sed Domini; vobis tamen commissam? Sed dubium esse non potest, scire vos, quod apud vos fit, quando id usque ad nos utique tam remotos potuit pervenire. Nec mirum, si non horam praevidere, aut nocturnum furis ingressum observare quivistis. Mirum autem, si deprehensum jam non agnoscitis, non tenetis, non prohibetis exportare spolia vestra, imo pretiosissimas Christi exuvias, animas videlicet, quas sua imagine praesignivit, suo cruore redemit. Adhuc forsan haeretis, et miramini, quemnam dicere velim. Arnaldum loquor de Brixia, qui utinam tam sanae esset doctrinae, quam districtae est vitae. Et si vultis scire, homo est neque manducans, neque bibens, solo cum 0362B diabolo esuriens et sitiens sanguinem animarum. Unus de numero illorum quos apostolica vigilantia notat, habentes formam pietatis, virtutem illius penitus abnegantes (II Tim. III, 5): et ipse Dominus, Venient, inquiens, ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15). Is ergo usque ad hanc aetatem, ubicumque conversatus est, tam foeda post se, et tam saeva reliquit vestigia, ut ubi semel fixerit pedem, illuc ultra redire omnino non audeat. Denique ipsam, in qua natus est, valde atrociter commovit terram, et conturbavit eam. Unde et accusatus apud dominum Papam schismate pessimo, natali solo pulsus est; etiam et abjurare compulsus reversionem, nisi ad ipsius Apostolici permissionem. Pro simili deinde causa et 0362C a regno Francorum exturbatus est schismaticus insignis. Exsecratus quippe a Petro apostolo, 188 0363A adhaeserat Petro Abaelardo: cujus omnes errores, ab Ecclesia jam deprehensos atque damnatos, cum illo etiam et prae illo defendere acriter et pertinaciter conabatur.

2. Et in his omnibus non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Nam etiam ita vagus et profugus super terram, quod jam non licet inter suos, non cessat apud alienos, tanquam leo rugiens, circuiens et quaerens quem devoret. Et nunc apud vos, sicut accepimus, operatur iniquitatem, et devorat plebem vestram, sicut escam panis. Cujus maledictione et amaritudine os plenum est, veloces pedes ejus ad effundendum sanguinem: contritio et infelicitas in viis ejus, et viam pacis non cognovit. Inimicus crucis Christi, seminator discordiae, fabricator 0363B schismatum, turbator pacis, unitatis divisor: cujus dentes arma et sagittae, et lingua ejus gladius acutus. Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula. Unde et solet sibi allicere blandis sermonibus et simulatione virtutum divites et potentes, juxta illud: Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem (Psal. IX, 29). Demum cum fuerit de illorum captata benevolentia et familiaritate securus, videbitis hominem aperte insurgere in clerum, fretum tyrannide militari, insurgere in ipsos episcopos, et in omnem passim ecclesiasticum ordinem desaevire. Hoc scientes, nescio an melius salubriusve in tanto discrimine rerum agere valeatis, quam juxta Apostoli monitum, auferre malum ex vobis (I Cor. V, 13). Quanquam 0363C amicus sponsi ligare potius, quam fugare curabit, ne jam discurrere et eo nocere plus possit. Hoc enim et dominus Papa, dum adhuc esset apud nos, ob mala quae de illo audiebat, fieri scribendo mandavit; sed non fuit qui faceret bonum. Denique si capi vulpes pusillas demolientes vineam Scriptura salubriter monet (Cantic. II, 15), num multo magis lupus magnus et ferus religandus est, ne Christi irrumpat ovilia, oves mactet et perdat?

EPISTOLA CXCVI. AD GUIDONEM LEGATUM DE EODEM. Cavendam ei familiaritatem Arnaldi de Brixia, ne sub ejus auctoritate securius errores suos disseminet.

1. Arnaldus de Brixia, cujus conversatio mel, et 0363D doctrina venenum: cui caput columbae, cauda scorpionis est; quem Brixia evomuit, Roma exhorruit, Francia repulit, Germania abominatur, Italia non vult recipere, fertur esse vobiscum. Videte, quaeso, ne vestra auctoritate plus noceat. Nam cum et artem habeat, et voluntatem nocendi, si accesserit 0364A favor vester, erit funiculus triplex, qui difficile rumpitur, supra modum, ut vereor, nociturus. Et unum existimo de duobus, si tamen verum est quod vobiscum hominem habeatis: aut minus scilicet notum vobis esse illum; aut vos, quod est credibilius, de ejus correctione confidere. Et utinam id non frustra. Quis det de lapide hoc suscitare filium Abrahae? Quam gratum munus susciperet mater Ecclesia de manibus vestris vas in honorem, quod tamdiu passa est in contumeliam? Licet tentare; sed vir prudens cautus erit non transgredi praefinitum numerum ab Apostolo, qui ait: Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita; sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit proprio judicio condemnatus (Tit. III, 10, 11). Alioquin 0364B familiarem habere, et frequenter admittere ad colloquendum, ne dicam ad convivandum, suspicio favoris est, et inimici hominis fortis armatura. Secure annuntiabit et facile persuadebit quae volet domesticus et contubernalis legati apostolicae Sedis. Quis enim a latere domini Papae mali quidpiam suspicetur? Sed et si in manifesto 189 perversa loquitur, quis se facile opponere audeat vestro collaterali?

2. Deinde videtis qualia post se, ubicunque habitavit, reliquit vestigia. Non sine causa vigor apostolicus hominem Italia ortum transalpinare coegit, repatriare non patitur. Quis vero extraneorum, ad quos ejectus est, non eum omnimodis cuperet suis reddidisse? Et certe sic se habere ad omnes, ut 0364C omnibus odio habeatur, approbatio judicii est quod portat, ne quis dicat subreptum fuisse domino Papae. Quale est ergo summi Pontificis suggillare sententiam, et illam sententiam, cujus rectitudinem ejus ipsius, in quem data est, etsi lingua dissimulat, vita clamat? Itaque favere huic, domino Papae contradicere est, etiam et Domino Deo. Per quemcumque enim justa sententia juste detur, ab illo certum est processisse, qui loquitur in propheta: Ego qui loquor justitiam (Isa. LXIII, 1). Confido autem de vestra prudentia et honestate, quia visis his litteris de veritate certus, non abducemini amodo quidpiam assentire in hac re, nisi quod vos deceat, et Ecclesiae Dei expediat, pro qua legatione fungimini. Diligimus 0364D vos, et ad vestrum obsequium parati sumus.

EPISTOLA CXCVII. AD PETRUM BISUNTINUM DECANUM. Increpat eum ob injurias abbati Chari-Loci illatas.

Peregrinationem abbatis Chari-Loci sic 0365A accipimus, quasi jam mortuum eum videamus. Vobis maxime (quod vehementer doleo) imputatur quidquid illi periculi imminet, quidquid laboris incumbit. Non hoc a vobis exspectavimus, quia nec meruimus. Alium vos putavimus, et alium experimur. Testimonium perhibent vobis qui interfuerunt actioni, quod nec sincere, nec secundum justitiam in ea vos habuistis. Et credo ex parte. Nam et venerabilis abbas Bellae-Vallis non multum sibi complacet in vobis. Nolite, quaeso, nolite persequi servos Dei, quibus ab ipso dictum legitis: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zachar. II, 8). Nolite radicitus evellere de cordibus nostris, si quid aliquando bene sensimus de vobis. Et haec ita dicimus vobis, non quia vos non diligimus, sed ut de medio fiat, quo 0365B potest contingere ut non diligamus. Dico autem tanquam amicus: non expedit vobis, neque Ecclesiae vestrae, ut domino Papae quod actum est, sicut actum est, innotescat.

EPISTOLA CXCVIII. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM. Guidonem a vi et injuriis oppressoris vindicari rogat. Nihil aeque decere summum Ecclesiae Praesulem ac zelum justitiae.

1. In causae actione, quae per charissimum fratrem nostrum Guidonem Chari-Loci abbatem vestro conspectui praesentatur, puto, satis apparet et lacessentis injuria, et innocentia patientis, et incuria judicis. Denique violentia calumniantis et inopia justitiae compulsus est pauper confugere ad vestram 0365C praesentiam, non reputans laborem viae, non expensas, non periculum temporis. Dedit manus morti, ne vivat in perturbatione, quietis amator. Clementer, quaeso, respicite super egenum et pauperem: ne frustra vestris paternis auribus intimatus sit tantillarum virium tantus 190 labor et dolor. Olim per epistolas semel et secundo testificatus sum vobis de homine illo, qui huic modo calumniatur, quod sui esset et praevaricator propositi, et monasterii dissipator . Nunc autem et flens dico inimicum crucis Christi, sanctorum qui in circuitu ejus sunt, violentissimum oppressorem, et calumniatorem pauperum: qui propria jam pene non habens quae devoret, in proxima passim more tyrannico debacchatur. 0366A Monachum habitu mentiens, re exhibet unum de praedonibus, omnino immemor regularium observationum, legum canonumque contemptor. Frontosus ad verecundiam, insensatus ad metum, inflexibilis ad pietatem, ad iram praeceps, audax ad facinus, pronus ad injurias. Et miror quomodo vir religiosus abbas Casae Dei in monacho suo tot et tanta vitia aut ignorare possit, aut dissimulare.

2. Sed de hoc quid ad nos? ipse viderit: ipse suo domino stat aut cadit. Nobis sufficit liberari de manibus ejus. A vobis id omnimodis flagitamus, quod aliunde frustra tentatum est. Circumspeximus, et non erat auxiliator. Ventum est ad commune refugium: illo confugimus, ibi confidimus liberari. Tantum adsit pietas; nam facultas non deest. Et quidem ex 0366B privilegio Sedis apostolicae constat, summam rerum ad vestram potissimum respicere summam auctoritatem et plenariam potestatem. Verum hoc inter caetera vestri singularis primatus insignia, specialius nobiliusque nobilitat vestrum et inclytum reddit apostolatum, si eripitis pauperem de manu fortiorum ejus. Nulla meo judicio in corona vestra pretiosior gemma zelo illo vestro, quo aemulari consuevistis oppressos, nec relinquitis virgam peccatorum super sortem justorum: nimirum propter illud quod sequitur, Ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas (Psal. CXXIV, 3); vel propter illud quod alibi dicitur, Quia, dum superbit impius, incenditur pauper (Psal. IX, 23): et unde alter torquetur in corpore, 0366C inde alter gravius in anima perit.

3. Est item monasterium de nostro Ordine vicinum huic, quod malorum similiter hominum gravi infestatione vexatur, et non est qui redimat, neque qui salvum faciat. Et pro hoc quoque puer vester paterna vestra viscera lacrymosis precibus concutere non veretur. Qui illi sunt homines, quaeve occasio calumniandi, praesentium lator abbas veraci et viva voce referet vobis. Deus omnipotens vos nobis conservet longis temporibus, ad nostram omnium protectionem, qui in habitu et proposito poenitentiae pauperem vitam ducimus, ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi (Luc. I, 74).

EPISTOLA CXCIX. AD EUMDEM. Unde supra. — Rogat sententiam pro Religiosis inique oppressis latam confirmari, nec ulterius aures praeberi calumniis.0367A

Usquequo et superbit impius, et incenditur pauper? usquequo a tanta impudentia innocentia tanta vexatur, et hoc vivo Innocentio? Peccata sine dubio nostra hoc faciunt, quod dominus meus tam sero advertit mentientes sibi, tam lente exaudit clamantes ad se; in hac causa duntaxat: nam alias quidem scimus familiare esse domino meo, et cito intelligere, et facile misereri. Propter eum qui elegit vos, et posuit vos refugium oppressorum, ponite jam tandem finem et malitiae oppressoris, et laboribus afflictorum: quia satis utraque res venit in lucem et manifestationem. 0367B 191 Denique ad mandatum beneplaciti domini mei causa discussa, et terminata est: superest ut ipsius auctoritate data sententia confirmetur. Ergone si venerit homo mendax adversus tantorum virorum testimonium (Valentinum loquor, et Gratianopolitanum), audietur? Iterum supplico, et ad pedes domini mei ea qua possum mente anxia descendo, ne ab homine iniquo et doloso religiosum monasterium destrui patiatur. Etenim non parcet nostro, qui suum pene destruxit. Unde addo solita praesumptione: Si puero vestro crederetis, hominem hunc, qui beneficio pietatis vestrae abutitur, in claustrum suum remitteretis, et domino abbati Casae-Dei mandaretis ut in monasterio, quod 0367C ille inutiliter occupat, virum religiosum promoveret, et regularem ordinaret conventum. Hoc plane dignum apostolatu vestro, hoc beneplacitum Deo, hoc honor domino abbati Casae-Dei, suoque monasterio. Sic etiam liberaretis animam praedicti hominis, et ipsum, cui incubat, monasterium.

EPISTOLA CC. AD MAGISTRUM ULGERIUM ANDEGAVENSEM EPISCOPUM, PRO GRAVI QUERELA QUAE ERAT INTER IPSUM ET ABBATISSAM FONTIS-EBRALDI.

1. Lacrymas magis quam litteras dare libet. Sed quoniam ad neutrum inops est charitas, et has oportet dare, et illas non omittere: has vobis, illas mihi, et pusillis multis mei similibus, qui scandalizantur. Dicitis forsitan scandalum non esse per vos. 0367D Numquid propter vos esse negabitis? Facile caetera portarem, tantum vos non essetis in causa. Nam in culpa dicere non audeo. Non est meum discutere hoc: est qui quaerat et judicet. Vae homini illi per quem scandalum venit! judicium profecto portabit 0368A quisquis est ille, vel illa. Caeterum ad vos mihi nunc sermo: sustinete modicum quid insipientiae meae. Quia semel coepi, loquar ad dominum meum: faciam satis vel ex parte zelo et affectui qui loquitur. Non verebor aetatem, dignitate non terrebor, non cunctabor ad nomen grande magistri Ulgerii. Nam quo grandius nomen, eo grandius scandalum. Propterea me ipsum transgrediar, et ero insipiens. Seniorem increpabo, episcopum arguam, magistrum conabor docere, consilium dare sapienti. Nullum praesumptionis genus praetereat charitas et aemulatio, quam olim pro sanctitate et gloria nominis vestri conceperam. Cujus gloriae diffusum circumquaque spiritualem odorem, invidia diaboli interpolatum esse vel modice, mihi pro modico non est, sed neque Ecclesiae 0368B Dei, quae ubique tam celebri gaudio in hoc meridiano lumine exsultare solebat.

2. Verum vos quantum propriam gloriam contemnatis, satis apparet. Laudo, sed si non usque ad injuriam Dei. Laudo et constantiam, qua nec summis potestatibus ceditis de jure vestro, quod putatis: sed si non pertinacius quam constantius id agi a vobis videretur. Quam gloriosius, et certe sanctius vobis illatam injuriam fortiter sustineretis, et famam vestram ad gloriam Dei custodiretis! quanquam nescio quomodo vel conscientiam vestram esse in tuto confiditis sub hoc scandalo. Nec enim excusat vos, etiamsi in quempiam alterum jure culpam refunditis. Esto quod alius moverit scandalum: 0368C profecto compescere vos potestis. Nolle compescere, sine culpa erit? aut vero compescere, sine gloria erit? Malum si comprimas tuum, reputabitur tibi ad justitiam; si alienum, ad 192 gloriam. Quicumque auctor sit scandali, a vobis omnimodis exigitur tolli: et in eo loco excusatum dicimus, si non potestis. An non denique ministerium est Angelorum, tollere scandala de regno Dei? (Matth. XIII, 41.) Si dixeritis: Quid ad nos? arguet vos illa sententia: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt de ore ejus; angelus enim Domini est (Malach. II, 7). Si ergo hoc scandalum, cum possitis, non tollitis, plane non impletis ministerium vestrum: quod quidem an nulla sit culpa, vos judicabitis. Ego vero nec hoc sufficere 0368D dixerim, si non et honorificatis.

3. Est quoque quod adhuc addam, nisi quia timidior sum, fateor, quam promisi. Sed tutius adduco magistrum, qui non vereatur episcopo nudam dicere veritatem. Hoc ipsum, inquit, dilectum est 0369A in vobis, quod causas habetis inter vos. Quare non magis fraudem patimini? (I. Cor. VI, 7.) Opposuit speculum, refulsit justitiae sol, emicuit veritas, naevus apparuit. Quanti est igitur nescio quae illa possessiuncula maledicta, ut ulterius jam possit aut obumbrare tam manifestam veritatem, aut impedire tam optatam correptionem? Inspiret Deus vobis acquiescere consilio, ut non dicam nostro, sed omnium qui aemulantur vos Dei aemulatione, reverende et omni gloria prosequende pater.

potius, igitur quibus non potes sine detrimento prodesse operiens charitate benigna illi summae sapientiae derelinque, quae bona novit eligere de malis quibuscunque, sic in omnibus bonis pariter, atque malis spiritualem Deo concedente poteris reperire profectum. Decimumseptimum, ut cor tuum serves omni custodia, solisque spiritualibus exercitiis deditum nullae tibi exercitium visibilium rerum imagines imprimantur, ut a creaturis omnibus alienus liber possis omnium Creatori vacare. Decimumoctavum, ut imaginem ac similitudinem majestatis divinae considerans in omnibus hominibus, ita omnes diligas intimo charitatis affectu omniumque, 0659B et maxime infirmorum, et quorumcunque indigentium curam geras, dummodo circa spiritualia non fiat tibi nociva destructio, sicut bona mater diligit, atque curat unicum filium praedilectum. Decimumnonum, ut continue mentem tuam ita habeas cum Deo ordinatam, quae omne tempus tuum exercitium semper tam mentis quam corporis sit oratio, omniaque exercitia, servitia, et maxime viliora, vel humiliora cum tanto facias charitatis fervore, ac si ea Christo corporaliter exhiberes, quod certe potes, et debes, et veraciter cogitare, quia Christus dicit in Evangelio: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Vigesimum, ut honorem et reverentiam omnibus exhibeas tam debitam quam devotam, et sanctissimam obedientiae normam non 0659C solum in magnis et arduis, sed etiam in minimis, qui pupillam oculi studeas custodire illaesam, obediensque quidem non solum majoribus et praelatis, sed etiam omnibus te subjiciens quibuscunque abnegando te ipsum pro Christo in omnibus et differentibus, altius, studeas facere voluntatem, in nullo te praebens alicui onerosum, sed potius in charitate Christi, et diligens universos te ipsum communiter omnibus gratum reddens, affabilitates, amicitias, familiaritates fugias singulares, prae omnibus autem cavens, ne unquam verbo, facto, vel gestu alicujus rancoris, odii, clamoris, injuriae, turbationis, murmurationis, detractionis scandali, vel adulationis, et quorumcunque similium aliqua ratione, vel modo 0659D per te, vel per alium causa vel occasio fias. Vicesimum primum, ut virtutes vel gratias spirituales, quas per te, vel in te divina largitio operari dignatur, tribulationesque, et praelia virtutum, quae proposita, et similia ab omnibus studeas quantum potes, iis tamen exceptis, quae proprio sacerdoti in propria debent accusatione detegi, nisi forte alicui tuo spirituali, et probato amico ei spiritualis utilitatis causam revelares, cujus consilium vel doctrinam in hujus tibi credas posse conferre, sollicitus semper furare tempus ubique, ut possis solitariae orationi vacare, et tacendo sedeas solitarius elevatus desiderio ad superna. Vicesimum secundum, ut solutus ab omnibus nihil tenere desiderans, jam contemptis omnibus charis, tanto mentis conatu 0660A desiderii, quae fervore circa universorum Creatorem intendas, ut qui omnium inferiorum oblitus quidquid agas ubicunque steteris, et quibuscunque negotiis impliceris die ac nocte, omni momento, et omni hora Deum semper habeas in memoriam, credens, et cogitans te semper esse coram eo verissime, et cogitans ipsum undique te conspicere, haec cogita cum maxima reverentia, timore pariter et tremore, cum summa discretione, et ardentissimo amore nunc ante pedes immensae majestatis ejus prostratus corde amarissimo peccatorum veniam postulando; nunc sacratissimae passioni Filii Dei gladio compassionis confossus, coram ejus cruce vulneratus cum eo, lacrymosus, et flebilis apparendo; nunc totius vitae decursum tuae obliquitati, 0660B velut rectitudinis lineam proponendo; nunc innumerabilia, et immensa ejus beneficia mente pertractans gratiarum actionibus insistendo; nunc stimulis alicujus amoris ardentissimi punctus ipsum in creaturis omnibus intuendo; nunc potentiam, nunc sapientiam, nunc bonitatem ejus et clementiam attendens, eum magnifice in cunctis operibus suis collaudando; nunc desiderio patriae coelestis attractus gemebundis suspiriis anhelando; nunc circa nos viscera inexistimabilis charitatis considerans laetabunda et excellentissima admiratione, corde et animo in Christo deficiendo; nunc te praecipitem tenentem fugientem, nunc enim te tenentem, sublevantem et attrahentem; nunc ingratum te per omnia existentem, considerans ineffabilibus divinae misericordiae 0660C tibi visceribus patefactis, nimio in eum charitatis ardore te conferens totum in fletibus resolvendo; nunc vero occultissima, profundissima, admirabilissima, et summa arcana, nimiumque stupenda judicia justitiae ejus diligenter attendens eum in omnibus sceleribus, et constans cum summo amore, ingentique timore descendens suppliciter, et humiliter venerando prae omnibus, aut continuam et vivam memoriam ipsius sacratissimae passionis. Vicesimum tertium, ut super custodiam tuam vigiles omni tempore ab antiqui hostis fraudibus, quae saepe se in angelum lucis transfigurans in omni via hominum laqueos tendit et retia, ut animas nostras valeat captivare, sollicitudine 0660D cautissima venantium laqueos fugiens, sicut passer, tantaeque parvitatis humilitate sancta in oculis tuis fias, ut nec subtilissima ejus retia te valeant continere, a quibus sane tunc poteris liberari illaesus, cum effectus fueris Israel, continue mentalibus oculis videns Deum, quia neque dormitabit, neque dormiet ejus custos. Vicesimum quartum, ut tenens indefessum instituti sancti rigorem sacris ardoribus coelestium desideriorum succensus, mentis ac corporis munditiae pulchritudinem, innocentiae puritatem, conscientiae rectitudinem illibate conservans, curam diligentissimam tenens, ne tenendo unquam in aliquo resipiscas. Ad quod diligentius, et purius conservandum quotidiana discussione septies in die examines vitam tuam, semper vide post 0661A quamlibet canonicam horam, an ambulationis dignae Deo sine macula justitiae et sanctitatis. Et quod nemo est, qui sic justitiam et disciplinam servet, ut nihil penitus negligat vel omittat, et ideo necessarium est, ut ad poenitentiae lavacrum recurrens cum dolore et gemitu saepissime tuae accusationi insistas, in qua quidem accusatione sicut confessione integre veraciter et pure, sine omni velamine excusationis vel occultationis, per ordinem omnes tuos recensendo defectus tanquam Deo sacerdoti dicens ore proprio intimare, narrando proprias omissiones, quas in his, quae sunt ad Deum, fecisti, et maxime in oratione quantum supplicem ejus actum mentalem scilicet, et vocalem defectus in observatione justitiae 0662A quantum ad primum, post haec commissiones, quas egisti ex mala custodia sensuum, et sensibus adjacentium affectionum et cogitationum. Quam quidem confessionem semper debet contritio et satisfactio comitari; doleas de offensis non solum magnis, sed etiam et modicis, et dolendo caveas reiterare culpam, semper studens causas et occasiones peccati praecidere, quantumcunque per amorem etiam videantur tibi esse conjunctae, quod juxta Salvatoris justitiam, sententiam, eruendus est oculus scandalizans, imo occasiones peccati, quae quidem apparent nobis nimium delectabiles, etiamsi nobis multum displiceant eorum affectus, unde fortissimum est in hac pugna certamen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *