«De gradibus humilitatis et superbiae» — Bernardus Claraevallensis

0939 S. BERNARDI ABBATIS DE GRADIBUS HUMILITATIS ET SUPERBIAE TRACTATUS. 558 ADMONITIO IN OPUSCULUM VII.

1. Primus Bernardi fetus est libellus sequens, inscriptus «de Gradibus Humilitatis,» primusque nominatur tum a Bernardo ipso, tum a Gaufrido monacho, ejus Vitae scriptore. Bernardi haec verba sunt in epistola decima octava, ad Petrum cardinalem: «Et ut sciatis quid petatis, scio me scripsisse libellum, qui inscribitur de Humilitate, et quatuor Homilias,» etc. Haec epistola sub annum 1127 exarata est. Gaufridus vero in libro tertio de ejus Vita, cap. 8, «Si quis,» inquit, «nosse desiderat, quam sollicitus ab initio sui ipsius dijudicator et scrutator exstiterit, primum opus illius de Gradibus Humilitatis inspiciat.» Rationem hujusce tituli reddit Vir sanctus in Censura seu Retractatione libri, quam in fronte operis praefigi voluit. Cum enim quoddam verbum, quasi e Scriptura sacra prolatum, ipsi excidisset, et quamdam de Seraphim expositionem, quam in Patribus non legerat, adduxisset; hoc comperto, incunctanter sententiam ipse suam emendare non dubitavit. Tantus erat in sancto Doctore veritatis amor! tanta in Patres reverentia! Hic Manricus graviter monet exemplo Bernardi auctores mysticos ac theologicos nonnullos, «qui vel in litteralibus, vel in altissimis theologiae sacrae sensibus novitates non solum inducunt, sed etiam profitentur: dum Bernardus, theologia divinitus infusa praeditus, in sensu mystico quod a Patribus non acceperat, suspectum habet, nec satis credit suae conscientiae factum, donec rem a se excogitatam retractaret.» Quanquam alio in loco quiddam amplius sibi licere permisit, nempe in fine homiliarum super Missus est, ubi ita ait, «Si quid dictum est praeter Patres, quod non sit contra Patres; nec Patribus arbitror, nec cuiquam displicere debere:» et in epistola septuagesima septima, «Sane ibi unusquisque in suo sensu securus abundet, ubi aut certae rationi, aut non contemnendae auctoritati quod sentitur non obviat.» Haec sanctus doctor, priorem sententiam temperans, nec tam novos sensus, si ratione ducantur, quam affectatum eorum studium reprehendens.

2. Tempus scripti libri de Gradibus Humilitatis colligimus ex praelaudata epistola decima octava sub annum 1127 scripta. Tunc enim Bernardus quatuor tantum opuscula dictaverat cum aliquot epistolis, quorum opusculorum cum primum fuerit de Humilitate, ante annum 1125 scriptum dici debet. Certe ad Godefridum Clarae-Vallis Priorem ac consanguineum suum, postea Lingonensem episcopum, ad quem epistola trecentesima vigesima. Hunc «filium, fratrem, socium, et profectus sui participem» vocat hic n. 24. In codice Colbertino, notato 3964, haec inscriptio libri legitur post libros de Consideratione: «Incipit liber ejusdem de Gradibus Humilitatis, ad Godefridum tunc in Clara-Valle Priorem, postea Lingonicae civitatis episcopum.» Deest in hoc codice Retractatio, quae in quatuor aliis manuscriptis libro praemittitur. Unde eam in hunc locum restituere visum est, quam Horstius ad calcem rejecerat.

RETRACTATIO S. BERNARDI IN TRACTATUM DE GRADIBUS HUMILITATIS.

In hoc Opusculo, cum illud de Evangelio, quod Dominus ait, diem ultimi judicii se nescire, ad aliquam sententiam confirmandam atque corroborandam proferrem in medium (cap. 1, n. 1), improvide quidem apposui, quod in Evangelio scriptum non esse postea deprehendi. Nam cum textus habeat tantummodo, neque filius scit; ego deceptus magis, quam fallere volens, litterae quippe immemor, sed non sensus, «Nec ipse,» inquam, «Filius hominis scit.» Unde etiam totam ordiens sequentem disputationem, ex eo quod non veraciter posui, veram conatus sum approbare assertionem. Sed quia talem errorem meum multo post, quam a me idem libellus editus, et a pluribus jam transcriptus fuit, deprehendi; cum non potui per tot jam libellos sparsum persequi mendacium, necessarium credidi confugere ad confessionis remedium. Alio quoque in loco (Cap. 10, n. 35) quamdam de Seraphim opinionem posui, quam nunquam audivi, nusquam legi. Ubi sane lector meus attendat, quod proinde temperanter, «puto,» dixerim: volens videlicet non aliud, quam putari, quod certum reddere de Scripturis non valui. Titulus quoque ipse qui de Gradibus Humilitatis inscribitur, pro eo forsitan quod non humilitatis, sed superbiae potius hic distingui describique gradus videntur, calumniam patietur, sed hoc a minus vel intelligentibus, vel attendentibus ejus tituli rationem, quam tamen in fine opusculi ipse breviter intimare curavi.

PRIMA PARS.0941 559 PRAEFATIO.0941A

Rogasti me, frater Godefride, ut ea quae de gradibus humilitatis coram fratribus locutus fueram, pleniori tibi tractatu dissererem. Cui tuae petitioni digne, ut dignum erat, et volens satisfacere, et timens non posse, evangelici consilii memor, non prius, fateor, incipere ausus sum, quam sedens computavi, si sufficerent sumptus ad perficiendum (Luc. XIV, 28). Cum autem charitas hunc foras misisset timorem, quo mihi timebam illudi de opere non consummando, subintravit alius timor de contrario, quo coepi timere gravius periculum de gloria si perfecissem, quam de ignominia si defecissem. Unde inter hunc timorem et charitatem, velut in quodam bivio positus, diu haesitavi, cui viarum 0941B tuto me crederem; metuens aut loquendo utiliter de humilitate, ipse humilis non inveniri; aut tacendo humiliter, inutilis fieri. Cumque neutram viam tutam, alterutram tamen mihi tenendam esse conspicerem; elegi potius tibi, si quem possem, communicare fructum sermonis, quam tutari me solum portu silentii: simul fiduciam habens, si quid forte, quod approbes, dixerim, tuis precibus posse me non superbire; sin autem (quod magis puto) nihil tuo studio dignum effecerim, de nihilo superbire non posse.

CAPUT PRIMUM. Christum esse viam humilitatis, qua pervenitur ad veritatem.

1. Locuturus ergo de gradibus humilitatis, quos 0941C beatus Benedictus non numerandos, sed ascendendos proponit (Reg. cap. 7), prius ostendo, si possum, quo per illos perveniendum sit, ut audito fructu perventionis, minus gravet labor ascensionis. Proponit itaque Dominus nobis viae laborem, laboris mercedem Ego sum, inquit, via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Viam dicit humilitatem, quae ducit ad veritatem. Altera labor, altera fructus laboris est. Unde sciam, inquis, quod ibi de humilitate locutus sit, cum indeterminate dixerit: Ego sum via? Audi apertius: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI. 29). Se ergo proponit humilitatis exemplum, mansuetudinis formam. Si imitaris eum, non ambulas in tenebris, sed habebis lumen vitae (Joan. VIII, 12). Quid est lumen vitae, nisi veritas; 0942A quae illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum, ostendit ubi sit vera vita? Ideo cum dixisset, Ego um via et veritas, subdidit, et vita: ac si diceret: Ego sum via, quae ad veritatem duco; ego sum veritas quae vitam promitto: ego sum vita, quam do. Haec est enim, ait, vita aeterna, ut cognoscent te verum Deum: et quem misisti Jesum Christum (Matth. XVII, 3). Vel sic, quasi tu dicas: Viam considero, id est humilitatem: fructum desidero, veritatem. Sed quid si tantus est labor viae, ut ad optatum lucrum non possim pervenire? Respondet: Ego sum via, id est viaticum, quo sustenteris in via. Clamat igitur errantibus, et viam ignorantibus, Ego sum via: dubitantibus, et non credentibus, Ego sum veritas: jam ascendentibus, sed lassescentibus, 0942B Ego sum vita. Satis, ut reor, ostensum est ex proposito capitulo Evangelii, 560 cognitionem veritatis fructum esse humilitatis. Accipe et aliud. Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec, haud dubium quin veritatis secreta, a sapientibus et prudentibus, id est a superbis, et revelasti ea parvulis (Luc. X, 21), hoc est humilibus. Et in hoc apparet quod veritas, quae superbis absconditur, humilibus revelatur.

2. Humilitatis vero talis potest esse definitio: Humilitas est virtus, qua homo verissima sui agnitione sibi ipsi vilescit. Haec autem convenit his qui ascensionibus in corde suo dispositis, de virtute in virtutem, id est de gradu in gradum proficiunt, donec ad culmen humilitatis perveniant, in quo velut 0942C in Sion, id est in speculatione, positi, veritatem prospiciant. Etenim, inquit, benedictionem dabit legislator (Psal. LXXXIII, 8): quia qui dedit legem, dabit et benedictionem; hoc est, qui jussit humilitatem, perducet ad veritatem. Quis vero est hic legislator, nisi dulcis et rectus Dominus qui legem dedit delinquentibus in via? (Psal. XXIV, 8.) In via quippe delinquunt, qui veritatem derelinquunt. Sed nunquid vel sic a dulci Domino derelinquuntur? Ipsis ergo dulcis et rectus Dominus legem dat viam humilitatis, per quam redeant ad cognitionem veritatis. Dat occasionem recuperandae salutis, quia dulcis est; non tamen absque disciplina legis, quia rectus est. Dulcis, quia perire non patitur; rectus, quia punire non obliviscitur.

CAPUT II. Quo fructu ascendantur gradus humilitatis.0943A

3. Hanc itaque legem, qua reditur ad veritatem, beatus Benedictus per duodecim gradus disponit: ut sicut per decem praecepta legis ac geminam circumcisionem (in quo duodenarius numerus adimpletur) ad Christum venitur; ita his duodecim gradibus ascensis, veritas apprehendatur. Illud quoque quod in scala illa, quae in typo humilitatis Jacob monstrata est, Dominus desuper innixus apparuit (Gen. XXVIII, 12, 13), quid nobis aliud innuit, nisi quod in culmine humilitatis constituitur cognitio veritatis? Dominus quippe de summitate scalae prospiciebat super filios hominum tanquam Veritas, 0943B cujus oculi sicut fallere nolunt, ita falli non norunt, ut videret si est intelligens aut requirens Deum. An non tibi de alto videtur clamare ac dicere requirentibus se (novit enim qui sunt ejus): Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini? (Eccli. XXIV, 26) et illud: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28). Venite, inquit. Quo? Ad me veritatem. Qua? Per humilitatem. Quo fructu? Ego vos reficiam. Sed quae est refectio, quam Veritas ascendentibus promittit, pervenientibus reddit? An forte ipsa est charitas? Ad hanc quippe, ut ait beatus Benedictus, ascensis omnibus humilitatis gradibus monachus mox perveniet (Reg. cap. 7, grad. 12). Vere dulcis et suavis cibus charitas, quae fessos allevat, debiles roborat, moestos laetificat. Jugum denique 0943C Veritatis facit suave, et onus leve.

4. Bonus cibus charitas, quae media in ferculo Salomonis consistens (Cantic. III, 9, 10), diversarum odore virtutum, velut diversi generis fragrantia pigmentorum, esurientes reficit, 561 jucundat reficientes. Ibi siquidem apponitur pax, patientia, benignitas, longanimitas, gaudium in Spiritu sancto: et si quae sunt aliae veritatis seu sapientiae generationes, apparantur [al. apponuntur] in illa. Habet et humilitas in eodem ferculo suas epulas, panem scilicet doloris et vinum compunctionis, quas primo Veritas incipientibus offert, quibus utique dicitur: Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris (Psal. CXXVI, 2). Habet ibidem contemplatio 0943D ex adipe frumenti solidum cibum sapientiae, cum vino quod laetificat cor hominis, ad quae Veritas perfectos invitat, dicens: Comedite, amici mei, et bibite; et inebriamini, charissimi (Cantic. V, 1). Media, inquit, charitate constravit propter filias Jerusalem (id. II, 10); propter imperfectas videlicet animas, quae, dum adhuc illum solidum cibum minus capere possunt, lacte interim charitatis pro pane, oleo pro vino nutriendae sunt. Quae recte media describitur, quia ejus suavitas nec incipientibus praesto est, prohibente timore; nec perfectis satis est, pro abundantiori contemplationis dulcedine. Hi adhuc a noxiis carnalium delectationum humoribus, timoris amarissima potione purgandi, nondum lactis dulcedinem experiuntur: illi jam avulsi a lacte, epulari 0944A ab introitu gloriae gloriosius delectantur: solis mediis, id est proficientibus, ita jam melleas quasdam sorbitiunculas charitatis expertis, ut illis interim pro sui teneritudine contenti sint.

5. Primus ergo cibus est humilitatis, purgatorius cum amaritudine: secundus charitatis, consolatorius cum dulcedine: tertius contemplationis, solidus cum fortitudine. Heu mihi, Domine Deus virtutum! quousque irasceris super orationem servi tui, cibabis me pane lacrymarum, et potum dabis mihi in lacrymis? Quis me invitabit ad illud vel medium ac dulce charitatis convivium: ubi justi epulantur in conspectu Dei, et delectantur in laetitia, ut jam non loquens in amaritudine animae meae, dicam Deo, Noli me condemnare: sed epulando in azymis sinceritatis 0944B et veritatis, laetus cantem in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini? Bona tamen via humilitatis, qua veritas inquiritur, charitas acquiritur, generationes sapientiae participantur. Denique sicut finis legis Christus, sic perfectio humilitatis, cognitio veritatis. Christus cum venit attulit gratiam: Veritas quibus innotuerit, dat charitatem. Innotescit autem humilibus: humilibus ergo dat gratiam.

CAPUT III. Quo ordine gradus humilitatis ad propositum bravium veritatis perducant: et quomodo Christus per passionem didicit misericordiam.

6. Dixi, ut potui, quo fructu humilitatis gradus ascendi debeant: dicam, ut potero, quo ordine ad propositum bravium veritatis perducant. Sed, quia 0944C ipsa quoque veritatis agnitio in tribus gradibus consistit, ipsos breviter, si possum, distinguo: quatenus ex hoc clarius innotescat, ad quem trium veritatis, duodecimus humilitatis pertingat. Inquirimus namque veritatem in nobis, in proximis, in sui natura. In nobis, nosmetipsos dijudicando: in proximis, eorum malis compatiendo: in sui natura mundo corde contemplando. Observa sicut numerum, ita et ordinem. Primo te doceat Veritas ipsa, quod prius in proximis quam in sui debeat inquiri natura. Post hoc accipies, cur prius in te, quam in proximis inquirere debeas. In numero siquidem beatitudinum, quas suo sermone distinxit Dominus, prius misericordes, quam mundicordes posuit (Matth. V, 7, 8). Misericordes quippe cito in proximis veritatem 0944D deprehendunt, dum suos affectus in illos extendunt: dum sic per charitatem se illis conformant, ut illorum vel bona, vel mala, tanquam propria sentiant. Cum infirmis infirmantur, cum scandalizatis uruntur (II Cor. XI, 29). Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus consueverunt (Rom. XII, 15). Hac charitate fraterna cordis acie mundata, veritatem delectantur in sui contemplari 362 natura, pro cujus amore mala tolerant aliena. Qui vero ita se fratribus non consociant, sed e contrario aut flentibus insultant, aut gaudentibus derogant, dum quod in illis est, in se esse non sentiunt, quia similiter affecti non sunt, veritatem in proximis qualiter deprehendere possunt? Bene namque convenit 0945A illis illud vulgare proverbium: Nescit sanus quid sentiat aeger, aut plenus quid patiatur jejunus. Et aeger aegro, et jejunus jejuno quanto propinquius, tanto familiarius compatiuntur. Sicut enim pura veritas non nisi puro corde videtur; sic miseria fratris verius misero corde sentitur. Sed ut ob alienam miseriam miserum cor habeas, oportet ut tuam prius agnoscas: ut proximi mentem in tua invenias, et ex te noveris, qualiter illi subvenias, exemplo scilicet Salvatoris nostri, qui pati voluit, ut compati sciret; miser fieri, ut misereri disceret, ut quomodo de ipso scriptum est, Didicit ex his quae passus est obedientiam (Hebr. V, 8), ita et misericordiam disceret. Non quod ante misereri nesciret, cujus misericordia ab aeterno, et usque in aeternum: sed, quod 0945B natura sciebat ab aeterno, temporali didicit experimento.

7. Sed forte durum tibi videtur, quod dixi Dei sapientiam Christum didicisse misericordiam; quasi is per quem omnia facta sunt, aliquid aliquando ignorasset ex iis quae sunt: maxime cum illud quod ex Epistola ad Hebraeos ad id comprobandum commemoravi, alio sensu, qui non ita videatur absurdus, possit intelligi; ut hoc quod dictum est, didicit, non ad ipsum caput referatur in sui persona, sed ad corpus ejus, quod est Ecclesia; et ita sit sensus: Et didicit ex iis quae passus est obedientiam, hoc est, obedientiam didicit in suo corpore ex iis quae passus est in capite. Nam illa mors, illa crux, opprobria, sputa, flagella, quae omnia caput nostrum 0945C Christus pertransiit, quid aliud corpori ejus, id est nobis, quam praeclara obedientiae documenta fuerunt? Christus enim, ait Paulus, factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8). Qua necessitate? Respondeat apostolus Petrus: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini, inquit, vestigia ejus (I Petr. II, 21), id est, ut imitemini obedientiam ejus. Ex his ergo quae passus est, discimus quanta nos, qui puri homines sumus, oporteat pro obedientia perpeti, pro qua is, qui et Deus erat, non dubitaverit mori. Et hoc modo, inquis, non inconveniens erit, si dicatur Christus vel obedientiam, vel misericordiam, seu aliquid aliud in suo corpore didicisse: dum tamen sibi in sua persona nil, quod se ante latuerit, 0945D credatur ex tempore potuisse accedere. Sicque ipse sit qui misereri doceat aut obedire, ipse qui discat: quia caput et corpus unus est Christus.

8. Non nego hunc intellectum, quin rectus sit: sed ex alio loco ipsius Epistolae, superior interpretatio videtur approbari, ubi dicitur: Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit: unde debuit per omnia fratribus assimilari, ut misericors fieret (Hebr. II, 16, 17). Puto quod haec verba sic ad caput referenda sunt, ut corpori penitus aptari non possint. De Verbo utique Dei dictum est quod non Angelos apprehendit, hoc est, non in unam sibi personam assumpsit, sed semen Abrahae. Neque enim legitur, Verbum angelus factum est, sed 0946A Verbum caro factum est (Joan. I, 14), et caro de carne Abrahae, juxta promissionem, quae illi primum facta est. Unde, id est ex qua seminis assumptione, debuit per omnia fratribus assimilari; id est, oportuit ac necesse fuit, ut similis nobis passibilis, nostrarum omnia, excepto peccato, genera miseriarum percurreret. Si quaeris, qua necessitate? Ut misericors, inquit, fieret. Et hoc, ais, cur non recte ad corpus referri potest? Sed audi quod paulo post sequitur: In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari (Hebr. II, 18). In quibus verbis quid melius intelligi possit non video; nisi quod ideo pati ac tentari, omnibusque, absque peccato, humanis voluit communicare miseriis (quod est per omnia fratribus simulari), ut similiter 0946B passis ac tentatis misereri ac compati ipse disceret experimento.

563 9. Quo quidem experimento non dico ut sapientior efficeretur, sed propinquior videretur: quatenus infirmi filii Adam, quos suos fieri et appellari fratres non dedignatus est (Ibid. 11), suas illi infirmitates committere non dubitarent, qui sanare illas et posset ut Deus, et vellet ut proximus, et cognosceret ut eadem passus. Unde Isaias virum eum appellat dolorum, et scientem infirmitatem (Isa. LIII, 3); et Apostolus: Non enim habemus, inquit, Pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris. Unde autem possit, indicans adjungit: Tentatum autem per omnia pro similitudine, absque peccato 0946C (Hebr. IV, 15). Beatus quippe Deus, beatus Dei Filius, in ea forma, qua non rapinam arbitratus est esse se aequalem Patri, procul dubio impassibilis, priusquam se exinanisset formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7), sicut miseriam vel subjectionem expertus non erat, sic misericordiam vel obedientiam non noverat experimento. Sciebat quidem per naturam, non autem sciebat per experientiam. At ubi minoratus est non solum a seipso, sed etiam paulo minus ab Angelis, qui et ipsi impassibiles sunt per gratiam, non per naturam, usque ad illam formam, in qua pati et subjici posset, quod utique (sicut dictum est) in sua non posset; et in passione expertus est misericordiam, et in subjectione obedientiam. Per quam tamen experientiam, non illi (ut 0946D dixi) scientia, sed nobis fiducia crevit, dum ex hoc misero genere cognitionis, is a quo longe erraveramus, factus est propior nobis. Quando enim illi appropinquare auderemus, in sua impassibilitate manenti? Nunc autem, Apostolo suadente, monemur cum fiducia adire thronum gratiae ipsius (Hebr. IV, 16), quem nimirum, sicut alibi scriptum est, languores nostros tulisse, et dolores nostros portasse cognoscimus (Isa. LIII, 4), et in eo quo passus est ipse, nobis compati posse non dubitamus.

10. Non ergo debet absurdum videri, si dicitur, Christum non quidem aliquid scire coepisse, quod aliquando nescierit; scire tamen alio modo misericordiam ab aeterno per divinitatem, et aliter in tempore 0947A didicisse per carnem. Vide ne et simili locutionis modo illud dictum sit, quod Dominus requirentibus discipulis de die ultimo se nescire respondit. Nam quomodo diem illum ille nesciebat, in quo omnes sapientiae et scientiae thesauri sunt absconditi? (Coloss. II, 3.) Cur ergo se scire negabat, quod certum est quia nescire non poterat? Numquid forte mendaciter eos voluit celare, quod utiliter non valuit innotescere? Absit. Sicut nil ignorare poterat, cum sapientia sit: sic nec mentiri, cum veritas sit. Sed volens discipulos ab inutilis inquisitionis curiositate compescere, quod inquirebant, se scire negavit: non omnino quidem, sed tali quodam modo, quo negare veraciter potuit. Nam, etsi suae divinitatis intuitu aeque omnia, praeterita scilicet, praesentia 0947B atque futura perlustrando, diem quoque illum palam habebat; non tamen ullis carnis suae sensibus experiendo agnoverat. Alioquin jam spiritu oris sui Antichristum interfecerat, jam auribus sui corporis archangelum vociferantem, et tubam sonantem, in quo strepitu mortui suscitandi sunt, audierat: jam oculis suae carnis oves haedosque, qui ab invicem segregandi sunt, perspexerat.

11. Denique ut intelligas, quod illa tantum cognitione, quae per carnem fit, se illum diem nescire perhibuerit, vigilanter respondens, non ait: Nec ego scio, sed nec ipse, inquit, Filius hominis scit (Marc. XIII, 32). Quid est Filius hominis, nisi nomen assumptae carnis? Quo siquidem nomine intelligi datur, quia dicens se aliquid nescire, non juxta quod 0947C Deus est, sed secundum hominem loquitur. Alias quippe loquens de se secundum suam divinitatem, non Filius, vel Filium hominis; Sed ego, vel Me, saepius ponere consuevit, ut ibi: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum (Joan. VIII, 58). Ego sum, ait: non, Filius hominis est. Nec dubium, quin de illa essentia diceret, qua ante Abraham et sine initio est, non qua post Abraham et ex Abraham factus est. Alibi quoque hominum de se opinionem a discipulis inquirens, Quem dicunt, inquit, homines esse, 564 non me, sed Filium hominis? Rursus eosdem interrogans, qui de se ipsi quoque sentirent: Vos autem, non quem Filium hominis, sed quem me, ait, esse dicitis? Carnalis 0947D videlicet populi sententiam de carne inquirens, nomen carnis, quod proprie est Filius hominis, posuit: spirituales vero discipulos de sua divinitate interrogans, non Filium hominis, sed signanter me dixit. Quod denique Petrus intelligens, quid per hoc quod dixerat, me. requisiti fuissent, sua responsione aperuit: Tu es, inquiens, non Jesus filius Virginis, sed Christus Filius Dei (Matth. XVI, 13-16). Quod utique si respondisset, nihilominus veritatem dixisset: sed in verbis interrogationis sensum interrogantis prudenter advertens, competenter proprieque ad interrogata respondit, dicens: Tu es Christus, Filius Dei.

0948A 12. Cum igitur videas Christum in una quidem persona duas habere naturas, unam qua semper fuit, alteram qua esse coepit; et secundum sempiternum suum quidem esse, semper omnia nosse; secundum temporalem vero, multa temporaliter expertum fuisse: cur fateri dubitas, ut esse in tempore coepit ex carne, sic carnis quoque miserias scire coepisse, illo duntaxat modo cognitionis, quem docet defectio carnis? Quod utique genus scientiae protoplasti sapientius feliciusque nescirent, quando id attingere nisi stulte misereque non poterant. Sed plasmator eorum Deus requirens quod perierat, opus suum miseratus prosecutus est, descendens et ipse misericorditer, quo illi ceciderant miserabiliter. Voluit experiri in se, quod illi faciendo contra se merito 0948B paterentur, non simili quidem curiositate, sed mirabili charitate: non ut miser cum miseris remaneret, sed ut misericors factus miseros liberaret. Factus, inquam, misericors, non illa misericordia, quam felix manens habuit ab aeterno, sed quam mediante miseria reperit in habitu nostro. Porro pietatis opus, quod per illam coepit, in ista perfecit: non quod sola illa non posset perficere; sed quia nobis non potuit absque ista sufficere. Utraque siquidem necessaria; sed nobis haec magis congrua fuit. O ineffabilis pietatis excogitatio! Quando nos illam miram misericordiam cogitaremus, quam praecedens miseria non informat? Quando illam adverteremus incognitam nobis compassionem, quae non passione praeventa, 0948C cum impassibilitate perdurat? Attamen si illa, quae miseriam nescit misericordia non praecessisset, ad hanc, cujus miseria mater est, non accessisset. Si non accessisset, non attraxisset: si non attraxisset, non extraxisset. Unde autem extraxit, nisi de lacu miseriae, et de luto faecis? (Psal. XXXIX, 3.) Nec illam tamen misericordiam deseruit, sed hanc inseruit: non mutavit, sed multiplicavit, sicut scriptum est: Homines et jumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus (Psal. XXXV, 7, 8).

CAPUT IV. Primus veritatis gradus est, primum seipsum attendere, seu propriam miseriam agnoscere.

13. Sed jam ad propositum redeamus. Si ergo se 0948D miserum fecit, qui miser non erat, ut experiretur quod et ante sciebat: quanto magis tu, non dico ut te facias quod non es, sed ut attendas quod es, quia vere miser es, et sic discas misereri, qui hoc aliter scire non potes! ne forte, si proximi malum consideres, et tuum non attendas, movearis non ad miserationem, sed ad indignationem; non ad adjuvandum, sed ad judicandum: denique non ad instruendum in spiritu lenitatis, sed ad destruendum in spiritu furoris. Vos, qui spirituales estis, ait Apostolus, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis. Apostoli consilium sive etiam praeceptum est, ut mansueto, id est eo spiritu fratri aegrotanti subvenias, 0949A quo tibi vis subveniri cum aegrotas. Et ut scias qualiter erga delinquentem mansuescere possis, Considerans, inquit, teipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1).

14. Considerare libet, quam bene discipulus Veritatis ordinem sequatur Magistri. In beatitudinibus, quas 565 supra memoravi (num. 6), sicut prius misericordes quam mundicordes, sic prius mites quam misericordes pronuntiati sunt (Matth. V, 4, 7, 8). Et Apostolus cum spirituales hortaretur ad instruendum carnales, adjunxit, in spiritu lenitatis. Instructio quippe fratrum pertinet ad misericordes; spiritus lenitatis, ad mites. Ac si diceret: Inter misericordes deputari non potest, qui in semetipso mitis non est. Ecce Apostolus aperte ostendit, quod 0949B superius me ostensurum promisi (num. 6), prius videlicet veritatem inquirendam esse in nobis, quam in proximis; considerans, inquiens, teipsum, id est, quam facilis ad tentandum, quam pronus ad peccandum: quatenus ex tui consideratione mitescas, sicque ad succurrendum aliis in spiritu lenitatis accedas. Alioquin si monentem non audis discipulum, arguentem time Magistrum: Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo; et sic videbis festucam ejicere de oculo fratris tui (Matth. VII, 5). Trabes in oculo grandis et grossa, superbia in mente est: quae quadam corpulentia sui vana, non sana; tumida, non solida, oculum mentis obscurat, veritatem obumbrat: ita ut, si tuam occupaverit mentem, jam tu te 0949C videre, jam te talem, qualis es, vel qualis esse potes, non possis sentire: sed qualem te amas, talem te vel putes esse, vel speres fore. Quid enim aliud est superbia, quam (ut quidam sanctus definit ), amor propriae excellentiae? Unde et nos possumus dicere per contrarium, humilitatem propriae et excellentiae esse contemptum. Amor vero, sicut nec odium, veritatis judicium nescit. Vis judicium Veritatis audire! Sicut audio, sic judico (Joan. V, 30). Non sicut odi, non sicut amo, non sicut timeo. Est judicium odii, ut illud: Nos legem habemus, et secundum legem nostram debet mori (Joan. XIX, 7). Est et timoris, ut illud: Si dimittimus eum sic, venient Romani et tollent nostrum locum et genem 0949D (Joan. XI, 48). Judicium vero amoris, ut David de filio parricida: Parcite, inquit, puero Absalon (II Reg. XVIII, 5). Et legibus humanis statutum, et in causis, tam ecclesiasticis, quam saecularibus servatum scio, speciales amicos causantium non debere admitti ad judicium: ne vel fallant, vel fallantur amore suorum. Quod si culpam amici tuo judicio amor illius aut minuit, aut prorsus abscondit: quanto magis amor tui tuum contra te judicium fallit!

15. Qui ergo plene veritatem in se cognoscere curat, necesse est ut semota trabe superbiae, quae oculum arcet a luce, ascensiones in corde suo disponat, per quas seipsum in seipso inquirat, et sic 0950A post duodecimum humilitatis ad primum veritatis gradum pertingat. Cum autem veritate inventa in se, imo se invento in veritate, dicere potuerit, Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis: ascendat homo ad cor altum, ut exaltetur veritas, et ad gradum secundum perveniens dicat in excessu suo: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 10, 11). Putas, hunc ordinem David non tenuit! Putas, hoc non sensit Propheta, quod Dominus, quod Apostolus, quod et nos post ipsos, et per ipsos sentimus! Credidi, inquit, Veritati dicenti: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris (Joan. VIII, 12). Credidi ergo sequendo, propter quod locutus sum confitendo. Quid confitendo! Veritatem quam cognovi credendo. Postquam autem 0950B et credidi ad justitiam, et locutus sum ad salutem, humiliatus sum nimis, hoc est perfecte. Tanquam diceret: Quia veritatem cognitam in me confiteri contra me non erubui, ad perfectionem humilitatis profeci. Nimis enim pro Perfecte potest intelligi; ut ibi: In mandatis ejus volet nimis (Psal. CXI, 1). Quod si quis contendat, nimis hic pro Valde positum non pro Perfecte, quia et expositores id ipsum videntur astruere; neque hoc discordat a sensu Prophetae, ut sic sentiamus eum dixisse: Ego quidem, cum adhuc veritatem non nossem, aliquid me putabam esse, cum nihil essem. At postquam in Christum credendo, id est ejus humilitatem imitando, veritatem agnovi; ipsa quidem exaltata est in me 0950C ex mea confessione: sed ego humiliatus sum nimis, id est, valde vilui mihi ex mei consideratione.

566 CAPUT V. Secundus gradus veritatis est, ex agnitione propriae infirmitatis, compati miseriae proximi.

16. Humiliatus ergo Propheta in hoc primo gradu veritatis, ut ait in alio psalmo: Et in veritate tua humiliasti me (Psal. CXVIII, 75); semetipsum attendat, et ex propria miseria generalem perpendat: sicque ad secundum transiens dicat in excessu suo, Omnis homo mendax. In quo excessu suo? In illo procul dubio, quo sese excedens, ac veritati adhaerens, seipsum dijudicat. In illo ergo excessu suo dicat, non indignando aut insultando, sed miserando et compatiendo: Omnis homo mendax. Quid est, 0950D Omnis homo mendax? Omnis homo infirmus, omnis homo miser et impotens, qui nec se, nec alium possit salvare. Sicut dicitur: Fallax equus ad salutem (Psal. XXXII, 17), non quod equus aliquem fallat, sed quia is seipsum fallit, qui in fortitudine ejus confidit: sic omnis homo dicitur mendax, id est fragilis, mutabilis, a quo salus non possit vel sua, vel aliena sperari: quin potius maledictionem incurrat, qui spem suam in homine ponit (Jerem. XVII, 5). Proficiens itaque humilis Propheta per ducatum veritatis, quodque in se lugebat videns in aliis, dum apponit scientiam, apponat et dolorem, ac generaliter, sed veraciter dicat: Omnis homo mendax.

0951A 17. Vide quam longe aliud senserit de se Pharisaeus ille superbus. Quid deprompsit in excessu suo? Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri hominum (Luc. XVIII, 11). Dum in se singulariter exsultat, aliis arroganter insultat. David autem aliter. Ait enim: Omnis homo mendax. Neminem excipit, ne quem decipiat: sciens quia omnes peccaverunt, et omnes egent gloria Dei (Rom. III, 23). Pharisaeus se solum decipit, quem solum excipit, dum caeteros damnat. Propheta se non excipit a communi miseria, ne excipiatur a misericordia: Pharisaeus exsufflat misericordiam, dum dissimulat miseriam. Propheta affirmat tam de omnibus, quam de se: Omnis homo mendax: Pharisaeus confirmat de omnibus praeter se, Non sum, inquiens, sicut 0951B caeteri hominum Et gratias agit, non quia bonus, sed quia solus: non tam de bonis quae habet, quam de malis quae in aliis videt. Nondum de suo trabem ejecerat, et festucas in oculis fratrum enumerat. Nam subdit: Injusti, captores (Luc. XVIII, 11). Non frustra, ut arbitror, excessum a proposito feci, si utriusque excessus differentiam intellexisti.

18. Jam ad propositum redeundum est. Quos itaque veritas sibi jam innotescere, ac per hoc vilescere fecit, necesse est, ut cuncta, quae amare solebant, et ipsi sibi amarescant. Statuentes nimirum se ante se, tales se videre cogunt, quales vel a se videri erubescunt. Dumque sibi displicet quod sunt, et ad id suspirant quod non sunt, quod utique 0951C per se fore diffidunt; vehementer sese lugentes id solum consolationis inveniunt, ut severi judices sui, qui scilicet amore veri esuriant et sitiant justitiam, usque ad contemptum sui districtissimam de se exigant satisfactionem, et de caetero emendationem. Sed, cum se ad id sufficere non posse conspiciunt (cum enim fecerint omnia quae mandata fuerint sibi, servos se inutiles dicunt (Luc. XVII, 10), de justitia ad misericordiam confugiunt. Ut autem illam consequantur, consilium Veritatis sequuntur: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Et hic est secundus gradus veritatis, quo eam in proximis inquirunt; dum de suis aliorum necessitates exquirunt; dum ex iis quae patiuntur, patientibus compati sciunt.

CAPUT VI. Tertius gradus veritatis, mundare oculum cordis ad contemplanda coelestia et divina.0951D

19. In his ergo tribus quae dicta sunt, id est in luctu poenitentiae, in desiderio justitiae, in operibus misericordiae si perseverant, a tribus impedimentis, quae 567 aut ignorantia, aut infirmitate, aut studio contraxerunt, cordis aciem mundant, quo per contemplationem ad tertium veritatis gradum pertranseant. Hae sunt viae, quae videntur hominibus bonae, illis duntaxat exceptis, qui laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14), ac se de infirmitate vel ignorantia tegunt ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. CXL, 4). Sed frustra sibi de infirmitate, vel ignorantia blandiuntur, 0952A qui ut liberius peccent, libenter ignorant, vel infirmantur. Putas, primo homini profuit, licet ipse non libenter peccavit, quod se per uxorem, tanquam per carnis infirmitatem, defendit (Gen. III, 12)? aut primi martyris lapidatores, quoniam aures suas continuerunt (Act. VII, 56), per ignorantiam excusabiles erunt? Qui igitur studio et amore peccandi a veritate se sentiunt alienatos, infirmitate et ignorantia pressos; studium in gemitum, amorem in moerorem convertant, infirmitatem carnis fervore justitiae vincant, ignorantiam liberalitate repellant: ne si nunc egentem, nudam et infirmam veritatem ignorant, cum potestate magna et virtute venientem, terrentem, arguentem, sero cum rubore cognoscant, frustra cum tremore respondeant: Quando te vidimus egere, 0952B et non ministravimus tibi? (Matth. XXV, 44.) Cognoscetur certe Dominus judicia faciens (Psal. IX, 17), qui nunc ignoratur misericordiam quaerens. Denique videbunt in quem transfixerunt (Joan. XIX, 37): similiter et avari quem contempserunt. Ab omni ergo labe, infirmitate, ignorantia studiove contracta, flendo, justitiam esuriendo, operibus misericordiae insistendo, mundatur oculus cordis, cui se in sui puritate Veritas videndam promittit: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Cum sint itaque tres gradus seu status veritatis, ad primum ascendimus per laborem humilitatis, ad secundum per affectum compassionis, ad tertium per excessum contemplationis. In primo veritas reperitur severa; in secundo, pia; in tertio, pura. Ad 0952C primum ratio ducit, qua nos discutimus; ad secundum affectus perducit, quo aliis miseremur; ad tertium puritas rapit, qua ad invisibilia sublevamur.

CAPUT VII. Quomodo sancta Trinitas hos tres veritatis gradus in nobis operetur.

20. Interlucet hic mihi mira quaedam ac divisa individuae Trinitatis operatio, si quo modo tamen ab homine sedente in tenebris ineffabilis illa possit capi cooperantium sibi personarum divisio. In primo siquidem gradu Filius, in secundo Spiritus sanctus, in tertio mihi Pater operari videtur. Vis audire Filii operationem? Si ego, inquit, lavi vobis pedes Dominus 0952D et magister, quanto magis et vos debetis alter alterius lavare pedes? (Joan. XIII, 14.) Tradebat discipulis humilitatis formam veritatis Magister, qua in primo gradu primum eis veritas innotesceret. Attende et opus Spiritus sancti: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Charitas quippe donum est Spiritus sancti, qua fit ut qui sub disciplina Filii per humilitatem ad primum usque gradum veritatis jam profecerunt, ad secundum per compassionem proximi, sub magisterio Spiritus sancti perveniant. Audi et de Patre, Beatus es, Simon Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis (Matth. XVI, 17); et illud, Pater filiis notam faciet veritatem suam (Isai. XXXVIII, 19); et, Confiteor tibi, 0953A Pater, quia abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25): Vides quia quos verbo et exemplo prius Filius humiliavit, super quos deinde Spiritus sanctus charitatem effudit, hos tandem in gloria Pater recepit? Filius facit discipulos, Paraclitus consolatur amicos, Pater exaltat filios. Quia vero non solum Filius, sed et Pater et Spiritus sanctus veraciter Veritas appellantur; constat quod una eademque Veritas, servata proprietate personarum, tria haec in tribus gradibus operatur. Primo scilicet instruit, ut magister: secundo consolatur, ut amicus vel frater: tertio astringit, ut filios pater.

568 21. Dei quippe Filius, Verbum scilicet ac sapientia Patris, primum quidem illam animae nostrae 0953B potentiam, quae ratio dicitur, cum reperit carne depressam, peccato captivam, ignorantia caecam, exterioribus deditam; clementer assumens, potenter erigens, prudenter instruens, introrsum trahens, ac mirabiliter utens tanquam pro se vicaria, ipsam sibi judicem statuit, ita ut pro reverentia Verbi cui conjungitur, ipsa sui accusatrix, testis, et judex, contra se Veritatis fungatur officio. Ex qua prima conjunctione Verbi et rationis humilitas nascitur. Aliam deinde partem, quae dicitur voluntas, veneno quidem carnis infectam, sed jam ratione discussam, Spiritus sanctus dignanter visitans, suaviter pugnans, ardenter afficiens, misericordem facit: ita ut more pellis, quae uncta extenditur, ipsa quoque unctione perfusa coelesti usque ad inimicos per affectum dilatetur. 0953C Et sic ex hac secunda conjunctione Spiritus Dei et voluntatis humanae, charitas efficitur. Utramque vero partem, rationem scilicet et voluntatem, alteram verbo veritatis instructam, alteram spiritu veritatis afflatam; illam hyssopo humilitatis aspersam, hanc igne charitatis succensam; tandem jam perfectam animam, propter humilitatem sine macula, propter charitatem sine ruga; cum nec voluntas rationi repugnat, nec ratio veritatem dissimulat, gloriosam sibi sponsam Pater conglutinat: ita ut nec ratio de se, nec voluntas de proximo cogitare sinatur, sed hoc solum beata illa anima dicere delectetur, Introduxit me Rex in cubiculum suum. Digna certe, quae de schola humilitatis, in qua primum 0953D sub magistro Filio ad seipsam intrare didicit, juxta comminationem ad se factam, Si ignoras te, egredere et pasce haedos tuos (Cantic. I, 3, 7); digna ergo, quae de schola illa humilitatis duce Spiritu sancto in cellaria charitatis (quae nimirum proximorum pectora intelligenda sunt) per affectionem introduceretur; unde suffulta floribus, ac stipata malis, bonis scilicet moribus et virtutibus sanctis, ad Regis demum cubiculum, cujus amore languet, admitteretur. Ibi modicum, hora videlicet quasi dimidia, silentio facto in coelo, inter desideratos amplexus suaviter quiescens, ipsa quidem dormit, sed cor ejus vigilat, quo utique interim veritatis arcana rimatur: quorum postmodum memoria statim ad se reditura pascatur. Ibi videt invisibilia, audit ineffabilia, 0954A quae non licet homini loqui. Excedunt quippe omnem illam, quam nox nocti indicat, scientiam: dies tamen diei eructat verbum, et inter sapientes sapientiam loqui et spiritualibus spiritualia licet conferri.

CAPUT VIII. Gradus iidem in raptu sancti Pauli declarantur.

22. Putas, hos gradus Paulus non transierat, qui usque ad tertium coelum se raptum fuisse testatur? (II Cor. XII, 2.) Sed quare raptum, et non potius ductum? Ut videlicet si tantus Apostolus raptum se dicit fuisse, quo nec doctus scivit, nec ductus potuit ire; me, qui procul dubio minor sum Paulo, ad tertium coelum nulla mea virtute, nullo meo labore 0954B pervenire posse praesumam: ne vel de virtute confidam, vel pro labore diffidam. Qui enim docetur aut ducitur, ex hoc ipso quod docentem vel ducentem sequitur, laborare convincitur, et aliquid ex se agit, ut ad destinatum locum vel sensum pertrabatur, ita ut dicere possit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Qui vero rapitur, non suis viribus, sed alienis innixus, tanquam nescius quocunque portatur, nec de toto in se, nec de parte gloriatur, ubi nec per se, nec cum alio aliquid operatur. Ad primum itaque sive ad medium coelum ductus vel adjutus Apostolus ascendere potuit: ad tertium autem ut perveniret, rapi oportuit. Nam ad hoc et Filius legitur descendisse, ut vocaret et juvaret ascensuros ad primum: et Spiritus sanctus 0954C missus fuisse, qui perduceret ad secundum. Pater vero, licet Filio et Spiritui sancto semper cooperetur, nunquam tamen aut de coelo descendisse, aut 569 ad terras legitur missus fuisse. Lego certe, quod misericordia Domini plena est terra (Psal. XXXII, 5); et, Pleni sunt coeli et terra gloria tua, et multa hujusmodi. Lego et de Filio, Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Galat. IV, 4). Et ipse Filius loquitur de se, Spiritus Domini misit me (Isa. LXI, 1). Et per eumdem prophetam: Et nunc, inquit, Dominus misit me et Spiritus ejus (Isa. XLVIII, 16). Lego et de Spiritu sancto, Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26); et, Cum 0954D assumptus fuero, mittam vobis eum (Joan. XVI, 7), haud dubium quin Spiritum sanctum. Patrem autem in sua persona, licet nusquam non sit, nusquam tamen invenio nisi in coelis, ut in Evangelio, Et Pater meus qui in coelis est (Matth. XXIII, 9); et in oratione, Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 9).

23. Unde nimirum colligo, quod quia Pater non descendit, Apostolus ut eum videret, ad tertium coelum ascendere quidem non potuit, quo tamen se raptum memoravit. Denique, Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis (Joan. III, 13). Et ne putes de primo dictum vel secundo, dicit tibi David: A summo coelo egressio ejus (Psal. XVIII, 7). Ad quod iterum non subito raptus, non furtim sublatus, sed, Videntibus, inquit, illis, id est Apostolis, 0955A elevatus est (Act. I, 9). Non sicut Elias, qui unum (IV Reg. II); non sicut Paulus, qui nullum (vix enim vel seipsum testem aut arbitrum habere potuit, ipso perhibente, Nescio, Deus scit ): sed ut Omnipotens, qui quando voluit descendit, quando voluit ascendit, pro suo arbitrio arbitros et spectatores, locum et tempus, diem et horam exspectans, videntibus illis, quos scilicet tanta visione dignatur, elevatus est. Raptus est Paulus, raptus est Elias, translatus est Enoch (Eccli. XLIV, 16): Redemptor vero noster legitur elevatus, hoc est, ex seipso levatus, non aliunde adjutus. Denique non currus vehiculo, non angeli adminiculo, sed propria virtute subnixum suscepit eum nubes ab oculis eorum (Act. I, 9). Cur hoc? An fessum juvit? an 0955B pigrum impulit? an cadentem sustinuit? Absit. Sed suscepit eum ab oculis carnalibus discipulorum: qui, etsi Christum noverant secundum carnem, sed ultra jam non noscerent. Quos ergo per humilitatem ad primum coelum Filius vocat, hos in secundo per charitatem Spiritus aggregat, ad tertium per contemplationem Pater exaltat. Primo humiliantur in veritate, et dicunt, In veritate tua humiliasti me (Psal. CXVIII, 75). Secundo congaudent veritati, et psallunt, Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum? (Psal. CXXXII, 1.) De charitate quippe scriptum est, Congaudet autem, veritati (I Cor. XIII, 6). Tertio ad arcana veritatis rapiuntur, et aiunt, Secretum meum mihi, secretum meum mihi (Isa. XXIV, 16).

CAPUT IX. Gemitus et suspiria sancti Bernardi, ad Veritatem anhelantis.0955C

24. Sed quid ego miser superflua magis loquacitate, quam spiritus vivacitate duos coelos superiores percurro, qui manibus pedibusque repens adhuc sub inferiore laboro? Ad quod tamen jam, ipso juvante, quo et vocante, mihi scalam erexi. Illic siquidem iter est, quo ostendat mihi salutare Dei. Jam Dominum desuper innixum suspicio, jam ad vocem veritatis exsulto. Vocavit me, et ego respondi illi: Operi manuum tuarum porriges dexteram (Job XIV, 15). Tu quidem, Domine, gressus meos dinumeras, sed ego lentus ascensor, fessus viator, diverticula 0955D quaero. Vae mihi, si tenebrae me comprehendant, aut si mea fuga fiat in hieme, vel in Sabbato: dum nunc ad lucem, cum tempus acceptabile et dies salutis sunt, proficisci dissimulo. Quid moror? Ora pro me, fili, frater, socie, et particeps profectus mei, si quis est, in Domino. Ora Omnipotentem, quatenus sic pigrum roboret pedem, ut tamen non veniat mihi pes superbiae. Etsi enim pes piger, ut ad veritatis gradum ascendat, idoneus non est: tolerabilior tamen est isto, qui in ea stare non potest, ut habes ibi: Expulsi sunt, nec potuerunt stare (Psal. XXXV, 12, 13).

25. Et hoc quidem de superbis. Sed quid de illorum capite? quid de illo, qui dicitur rex super omnes filios superbiae? (Job. XLI, 25.) Et ipse, inquit, 0956A in veritate non stetit (Joan. VIII, 44): et alibi, 570 Videbam Satanam sicut fulgur cadentem de coelo (Luc. X, 18). Quare hoc, nisi propter superbiam? Vae mihi, si et me viderit, qui alta a longe cognoscit, superbientem; et illam in me terribilem intonet vocem: Tu quidem filius Excelsi eras, sed sicut homo morieris, et sicut unus de principibus cades (Psal. LXXXI, 6, 7). Quis non ab hujus tonitrui voce formidet? O quam salubrius ad tactum angeli nervus femoris Jacob emarcuit (Gen. XXXII, 25), quam angeli superbientis intumuit, evanuit, ruit. Utinam et meum nervum angelus tangat ut marcescat, si forte ex hac infirmitate incipiam proficere, qui ex mea firmitate non possum nisi deficere. Lego profecto: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus 0956B (I Cor. I, 25). Sic quoque Apostolus de suo nervo conquestus, quem angelus non Domini, sed Satanae colaphizabat, responsum audivit: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Quae virtus? Ipse Apostolus respondeat: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi (II Cor. XII, 9). Sed nondum forsitan intelligis, de qua specialiter dixerit, quia Christus omnes virtutes habuit. Sed, cum omnes habuerit, prae omnibus tamen unam, id est humilitatem, nobis in se commendavit, cum ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29).

26. Libenter igitur et ego, Domine Jesu, gloriabor, si potero, in mea infirmitate, in mei nervi contractione, ut tua virtus, id est humilitas, perficiatur 0956C in me. Nam sufficit mihi gratia tua, cum defecerit virtus mea. Pedem profecto gratiae fortiter figens, et meum qui infirmus est, leniter trahens, securus ascendam per scalam humilitatis: donec veritati adhaerens, ad latitudinem transeam charitatis. Tunc psallam cum gratiarum actione, et dicam: Statuisti in loco spatioso pedes meos (Psal. XXX, 9). Sic arcta via cautius inceditur strictim, sic ardua scala tutius pedetentim ascenditur; sic miro modo licet pigrius, ad veritatem tamen firmius claudicando ascenditur. Sed, heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est? (Psal. CXIX, 5.) Quis dabit mihi pennas sicut columbae, quibus celerius volem ad veritatem, ut jam requiescam in charitate? (Psal. 0956D LIV, 7.) Quae quoniam desunt, deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua, et veritas liberabit me. Vae mihi quod de illa descendi. Nisi enim prius leviter, inaniter descendissem; in ascendendo tamdiu, tam graviter non laborassem. Sed quid dico, Descendi? nam fortasse rectius Cecidi dixerim. Nisi quia forte sicut nemo repente fit summus, sed gradatim quisque ascendit; sic nemo repente fit pessimus, sed paulatim descendit. Alioquin quomodo stabit illud: Impius cunctis diebus vitae suae superbit? (Job XV, 20.) Denique sunt viae, quae videntur hominibus bonae, et tamen ad malum deducunt.

27. Est ergo via descensionis, sicut et ascensionis. Et via est ad bonum, et via est ad malum. Cave 0957A malam, elige bonam. Si per te non potes, ora cum propheta, et dic: Viam iniquitatis amove a me. Quomodo? Et de lege tua miserere mei; illa scilicet lege, quam dedisti delinquentibus in via, id est derelinquentibus veritatem, de quibus unus ego sum, qui vere a veritate cecidi. Sed numquid qui cadit, non adjiciet ut resurgat? Propter hoc viam veritatis elegi, qua ascendam humiliatus, unde superbiendo descendi. Ascendam, inquam, et psallam: Bonum mihi, Domine, quod humiliasti me; bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti (Psal. CXVIII, 29, 30, 71, 72). Duas tibi vias videtur David proposuisse, sed unam noveris esse; ipsam tamen a se diversam, et diversis nominibus appellatam, aut iniquitatis propter descendentes, aut veritatis propter ascendentes: 0957B quia et iidem gradus sunt ascendentium in solium, et descendentium; et eadem via accedentium ad civitatem, et recedentium; et unum ostium 0958A est ingredientium domum, et egredientium. Per unam denique scalam ascendentes Angeli, et descendentes Jacob apparuerunt (Gen. XXVIII, 12). Quo spectant haec? Ut videlicet si ad veritatem redire cupis, non necesse sit viam quaerere novam quam non nosti, sed notam qua descendisti: quatenus reciprocis gressibus tua ipse vestigia sequens, per eosdem gradus humiliatus ascendas, per quos superbiendo 571 descenderas: ita ut qui duodecimus superbiae fuit descendenti, primus humilitatis sit ascendenti; undecimus, inveniatur secundus; decimus, tertius; nonus, quartus; octavus, quintus; septimus, sextus; sextus, septimus; quintus, octavus; quartus, nonus; tertius, decimus; secundus, undecimus; primus, duodecimus. Quibus superbiae 0958B gradibus in te inventis, imo recognitis, jam non laboras in quaerendo viam humilitatis.

ALTERA PARS TRACTATUS DE DUODECIM GRADIBUS SUPERBIAE.0957 CAPUT X. De primo superbiae gradu, qui est curiositas.0957B

28. Primus itaque superbiae gradus est curiositas. Hanc autem talibus indiciis deprehendes. Si videris monachum, de quo prius bene confidebas, ubicunque stat, ambulat, sedet, oculis incipientem vagari, 0957C caput erectum, aures portare suspensas; e motibus exterioris hominis interiorem immutatum agnoscas. Vir quippe perversus annuit oculo, terit pede, digito loquitur (Prov. VI, 12, 13); et ex insolenti corporis motu, recens animae morbus deprehenditur: quam, dum a sui circumspectione torpescit incuria sui, curiosam in alios facit. Quia enim seipsam ignorat, foras mittitur, ut haedos pascat (Cantic. I, 7). Haedos quippe, qui peccatum significant, recte oculos auresque appellaverim: quoniam sicut mors per peccatum in orbem, sic per has fenestras intrat ad mentem. In his ergo pascendis se occupat curiosus, dum scire non curat qualem se reliquerit intus. Et vere si te vigilanter, homo, attendas, mirum est 0957D si ad aliud unquam intendas. Audi, curiose, Salomonem; audi, stulte, Sapientem. Omni custodia, inquit, custodi cor tuum (Prov. IV, 23): ut omnes videlicet sensus tui vigilent ad id, unde vita procedit, custodiendum. Quo enim a te, o curiose, recedis? Cui te interim committis? Utquid audes oculos levare ad coelum, qui peccasti in coelum? Terram intuere, ut cognoscas teipsum. Ipsa te tibi repraesentabit, quia terra es, et in terram ibis.

29. Duabus tamen ex causis inculpabiliter oculos levas, ut vel petas auxilium, vel impendas. Levavit oculos David in montes, ut peteret (Psal. CXX, 1): levavit et Dominus super turbas, ut impenderet (Joan. VI, 5). Alter miserabiliter, alter misericorditer, 0958B ambo inculpabiliter. Tu quoque si locum, tempus et causam considerans, tua vel fratris necessitate oculos levas; non solum non culpo, sed et plurimum laudo. Hoc enim excusat miseria, illud commendat misericordia. Sin alias, non Prophetae, non Domini, sed Dinae aut Evae, imo ipsius Satanae 0958C imitatorem te dixerim. Dina namque dum ad pascendos haedos egreditur, ipsa patri, et sua sibi virginitas rapitur (Gen. XXXIV, 1, 2). O Dina, quid necesse est ut videas mulieres alienigenas? Qua necessitate? qua utilitate? An sola curiositate? Etsi tu otiose vides, sed non otiose videris. Tu curiose spectas, sed curiosius spectaris. Quis crederet tunc illam tuam curiosam otiositatem, vel otiosam curiositatem, fore post sic non otiosam, sed tibi, tuis, hostibusque tam perniciosam?

30. Tu quoque, o Eva, in paradiso posita es, ut cum viro tuo opereris et custodias illum: si injunctum perfeceris, quandoque transitura ad melius, ubi nec opus sit te in aliquo opere occupari, nec de 0958D custodia sollicitari. Omne lignum paradisi tibi conceditur ad vescendum, praeter illud, quod dicitur scientiae boni et mali (Gen. II, 15-17). Si enim caetera bona sunt, et sapiunt bonum, quid est opus edere de ligno, quod sapit etiam malum? Non plus sapere, quam oportet sapere (Rom. XII, 3). Sapere enim malum, sapere non est, sed desipere. Serva ergo commissum, exspecta promissum; cave prohibitum, ne perdas concessum. Quid tuam mortem tam intente intueris? Quid illo tam crebro vagantia lumina jacis? Quid spectare libet, quod manducare non licet? Oculos, inquis, tendo, non manum. 572 Non est interdictum ne videam, sed ne comedam. An non licet oculos quo volo levare, quos Deus 0959A in mea posuit potestate? Ad quod Apostolus: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt (I Cor. VI, 12). Etsi culpa non est, culpae tamen indicium est. Nisi enim mens minus se curiose servaret, tua curiositas tempus vacuum non haberet. Etsi culpa non est, culpae tamen occasio est, et indicium commissae, et causa est committendae. Te enim intenta ad aliud, latenter interim in cor tuum serpens illabitur, blande alloquitur. Blanditiis rationem, mendaciis timorem compescit. Nequaquam, inquiens, morieris (Gen. III, 4). Auget curam, dum incitat gulam: acuit curiositatem, dum suggerit cupiditatem. Offert tandem prohibitum, et aufert concessum: porrigit pomum, et subripit paradisum. Hauris virus peritura, et perituros paritura. Perit salus, non destitit 0959B partus. Nascimur, morimur: ideoque nascimur morituri, quia prius morimur nascituri. Propterea grave jugum super omnes filios tuos usque in hodiernum diem.

31. Sed et tu, signaculum similitudinis, non in paradiso, sed in deliciis paradisi Dei positus es (Ezech. XXVIII, 12, 13). Quid amplius quaerere debes? Plenus ergo sapientia, et perfectus decore, altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Sta in te, ne cadas a te, si ambulas in magnis et in mirabilibus super te. Sed quid interim ex obliquo intendis ad aquilonem? Jam te video, jam te perspicio nescio quae supra te curiosius alta rimantem. Ponam, inquit, sedem meam ad aquilonem (Isa. XIV, 13). Caeteris astantibus coelicolis, dum tu solus sedere 0959C affectas, fratrum concordiam, totius coelestis patriae pacem, ipsius, quantum in te est, quietem Trinitatis infestas. Quo te tua, miser, curiositas ducit, ut praesumptione singulari non dubites civibus scandalum, injuriam facere Regi? Millia millium ministrant ei, et decies centena millia assistunt ei (Dan VII, 10), ubi nemo sedere perhibetur, nisi solus is qui sedet super Cherubim, cui a caeteris ministratur: et tu nescio quae prae caeteris perspiciendo differentius, curiosius inquirendo, irreverentius pervadendo, sedem tibi collocas in coelo, ut sis similis Altissimo? Quo fine? qua fiducia? Metire, insipiens, vires, pensa finem, excogita modum. Sciente hoc Altissimo praesumis, an nesciente? volente, 0959D an non volente? Sed quomodo malum quodcunque machinaris, aut velle, aut ignorare potest, cujus optima voluntas, cujus perfecta scientia est? Numquid autem et scire, et nolle non dubitas, sed non posse resistere putas? At vero nisi te conditum esse dubitaveris, dubitare te non crediderim de omnipotentia, sive de omnimoda scientia ac bonitate Conditoris, qui te de nihilo potuit, talem scivit, tantum condere voluit. Quomodo ergo Deum consentire aestimas, quod fieri nolit, ac refellere possit? An forte in te video compleri, imo a te initiari, quod post te, et per te a tui similibus in terris frequentatum solet vulgariter dici: Privatus dominus temerarios nutrit [al. add. satellites]? An oculos tuus nequam est, quia ille bonus? De cujus bonitate 0960A dum fiduciam nefariam sumis, factus es et contra scientiam impudens, et contra potentiam audax.

32. Hoc est enim, o impie, hoc est quod cogitas; haec est iniquitas, quam meditaris in cubili tuo, et dicis: Putas Creator opus suum destruat? Scio quidem quia non latet Deum qualiscunque cogitatio mea: Deus enim est. Nec placet ei talis cogitatio mea, quia bonus est. Sed nec si velit effugiam manus ejus, quia potens est. Nunquid tamen mihi timendum est? Si enim cum bonus sit, non potest illi placere malum meum, quanto minus suum? Meum quippe dixerim contra ejus voluntatem aliquid velle: suum autem, si vindicet sese. Tam ergo quodeunque scelus non valet velle ulcisci, quam nec vult, nec valet sua bonitate privari. Fallis te, miser, fallis te, 0960B non Deum. Te, inquam, fallis, et mentitur iniquitas sibi, non Deo. Dolose quidem agis, sed in conspectu ejus. Te ergo fallis, non Deum. Et quia de magno ejus bono in te, 573 tu magnum in eum excogitas malum, merito iniquitas tua invenitur ad odium. Quae major namque iniquitas, quam ut inde a te Creator contemnatur, unde plus amari merebatur? Quae major iniquitas, quam cum de potentia Dei non dubites, quin te scilicet destruere possit qui condere potuit; confisus tamen de multa ejus dulcedine, qua speras eum nolle vindicare cum possit; mala pro bonis, odium pro dilectione retribuas?

33. Haec, inquam, iniquitas, non ira momentanea, sed odio digna est sempiterno, qua tuo dulcissimo et altissimo Domino, licet invito, desideras tamen ac 0960C speras aequari, quatenus semper videat quod dolcat, dum te socium habeat cum nolit, nec dejiciat cum possit; quin potius eligat ipse dolere, quam te patiatur perire; possit quidem dejicere si velit, sed prae dulcedine, ut aestimas, velle non possit. Certe si talis est qualem putas, tanto nequius agis, si non amas. Et si ille patitur aliquid fieri contra se potius, quam ipse aliquid faciat contra te; quanta malitia est, ut vel tu non parcas illi, qui sibi non parcit, parcendo tibi? Absit tamen ab ejus perfectione, ut quia dulcis est, justus non sit, quasi simul dulcis et justus esse non possit: cum melior sit justa dulcedo, quam remissa; imo virtus non sit dulcedo sine justitia. Quia igitur gratuitae Dei bonitati, 0960D qua gratis factus es, ingratus existis, justitiam vero quam expertus non es, non metuis; ideoque audacter committis culpam, de qua falso tibi promittis impunitatem: jam ecce justum senties, quem bonum nosti, cadens in foveam, quam paras auctori: ut dum scilicet talem in eum poenam machinaris, qua tamen valeat carere si velit, sed ut putas non valeat velle; et ideo nec carere ea utique bonitate, qua neminem expertus es illum punisse: talem justus Deus justissime in te retorqueat poenam, qui nec valet, nec debet pati suam impune bonitatem offendi: sic utique temperans in vindicta sententiam, ut, si velis resipiscere, non neget veniam; secundum tamen duritiam tuam et cor impoenitens, non possis velle, et ideo nec poena carere.

0961A 34. Sed jam audi calumniam: Coelum, inquit, mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isa. LXVI, 1). Non dixit, Oriens, aut Occidens, aut Una aliqua coeli plaga: sed, Totum coelum mihi sedes est. Non potes ergo in parte sedere coeli, cum ille totum elegerit sibi. In terra non potes, quia scabellum pedum ejus est. Terra etenim locus solidus est, ubi sedet Ecclesia, fundata supra firmam petram. Quid facies? E coelo pulsus, in terra remanere non potes. Elige ergo tibi in aere locum, non ad sedendum, sed ad volandum: ut qui tentasti concutere statum aeternitatis, poenam sentias propriae fluctuationis. Te ergo fluctuante inter coelum et terram, sedet Dominus super solium excelsum et elevatum, et plena est omnis terra majestate ejus (Isa. VI, 3), ut nusquam 0961B nisi in aere invenias locum.

35. Seraphim namque aliis quidem alis suae contemplationis de throno ad scabellum, de scabello ad thronum volantia, aliis caput Domini pedesque velantia, ad hoc ibi posita puto, ut sicut homini peccanti paradisi per Cherubin prohibetur ingressus, ita et per Seraphin tuae curiositati modus imponatur : quatenus nec coeli jam magis impudenter, quam prudenter arcana rimeris, nec Ecclesiae mysteria cognoscas in terris; sed solis contentus sis cordibus superborum, qui nec in terra dignantur esse sicut caeteri hominum, nec sicut Angeli volant ad coelum. Licet vero et caput in coelo, et pedes in terra a te abscondantur; quiddam tamen tibi medium videndum ad invidendum duntaxat permittitur: 0961C dum suspensus in aere, descendentes quidem per te, et ascendentes Angelos intueris; sed quid vel audiant in coelis, vel nuntient terris, penitus nescis.

36. O Lucifer, qui mane oriebaris, imo non jam lucifer, sed noctifer, aut etiam mortifer, rectus cursus tuus erat ab oriente ad meridiem, et tu praepostero ordine tendis ad aquilonem? Quanto 574 magis ad alta festinas, tanto celerius ad occasum declinas. Velim tamen curiosius, o curiose, intentionem tuae curiositatis inquirere. Ponam, inquit, sedem meam ad aquilonem (Isa. XIV, 13). Nec aquilonem hunc corporalem, nec sedem hanc (cum sis spiritus) intelligo materialem. Puto autem per aquilonem, reprobandos homines fuisse designatos; per 0961D sedem, potestatem in illos. Quos utique in praescientia Dei, quanto ei vicinior, tanto caeteris perspicacior praevidens, nullo quidem sapientiae radio coruscantes, nullo spiritus amore ferventes, velut vacuum repereris locum, affectasti super illos dominium, quos quadam tuae astutiae claritate perfunderes, tuae malitiae aestibus inflammares: ut quomodo Altissimus sua sapientia ac bonitate omnibus filiis obedientiae praeerat, ita et tu super omnes filios superbiae rex constitutus, tua eos astuta malitia, ac malitiosa astutia regeres, per quod Altissimo similis esses. Sed miror cum in praesentia Dei tuum praevideris principatum, cur non in eadem praevidisti et 0962A praecipitium? Nam si praevidisti, quae insania fuit, ut cum tanta miseria cuperes principari, ut malles misere praeesse, quam feliciter subesse? An non expediebat participem esse plagarum illarum luminosarum, quam principem tenebrarum harum? Sed credibilius est, quod non praevidisti: aut propter illam causam, quam superius dixi, quia Dei bonitatem attendens, dixisti in corde tuo. Non requiret (Psal. X, 13), propter quod, o impie, Deum irritasti; aut quia viso principatu, statim in oculo superbiae trabes excrevit, qua interposita casum videre non potuisti.

37. Sic Joseph cum praevidisset exaltationem suam (Gen. XXXVII, 7-9), non tamen praescivit sui venditionem, quamvis propior esset venditio, quam 0962B exaltatio. Non quod tantum patriarcham in superbiam crediderim incidisse: sed ut ejus exemplo pateat, quod hi qui futura praevident per spiritum prophetiae, etsi non omnia, non ideo tamen putandi sunt nulla praevidisse. Quod si quis contendat in eo quod somnia sua adhuc adolescentulus narrabat, quorum tunc mysterium ignorabat, vanitatem posse notari; ego tamen mysterio magis sive simplicitati pueri deputandum arbitror, quam vanitati. Quae tamen, si qua fuit, per ea quae passus legitur, potuit expiari. Nonnullis enim aliqua aliquando de se per revelationem jucunda monstrantur, quae etsi humanus animus absque ulla vanitate scire non potest, non minus ideo eveniet quod monstratum est; sic 0962C tamen ut illa vanitas impunita non sit, qua de magnitudine revelationis aut promissionis in se vel leviter exsultavit. Sicut enim medicus, non solum unguento, sed igne utitur et ferro, quo omne quod in vulnere sanando superfluum excreverit, secet et urat, ne sanitatem, quae ex unguento procedit, impediat: sic medicus animarum Deus hujusmodi animae procurat tentationes, immittit tribulationes, quibus afflicta et humiliata, gaudium vertat in luctum, revelationem putet illusionem. Unde fit ut vanitate careat, et veritas revelationis non pereat. Sic Pauli extollentia per stimulos carnis reprimitur (II Cor. XII, 7), et ipse revelationibus crebris attollitur. Sic Zachariae infidelitas linguae obligatione mulctatur (Luc. I, 20), et angeli veritas suo in 0962D tempore manifestanda non mutatur. Sic per gloriam et ignobilitatem sancti proficiunt, dum inter singularia dona quae recipiunt, communi hominum vanitate pulsari se sentiunt: ut dum per gratiam supra se aliquid cernunt, non obliviscantur quod sunt.

38. Sed quid de revelationibus ad curiositatem? De quibus ut haec per excessum intermiscerem, inde occasio sumpta est, cum ostendere vellem, reprobum angelum ante casum suum sic potuisse praevidere illam, quam post accepit, in reprobos homines dominationem, ut tamen suam non praesciret damnationem. De quo etiam nonnullis quaestiunculis motis 0963A magis, quam solutis, totius disputatiunculae haec summa sit: quod per curiositatem a veritate ceciderit, quia prius 575 spectavit curiose, quod affectavit illicite, speravit praesumptuose. Jure igitur in gradibus superbiae primum curiositas vindicat sibi, quae etiam inventa est initium esse omnis peccati. Sed nisi haec citius cohibeatur, in levitatem animi, quae secundus gradus est, cito delabitur.

CAPUT XI. De secundo gradu superbiae, qui est levitas animi.

39. Monachus enim, qui sui negligens, alios curiose circumspicit, dum quosdam suspicit superiores, quosdam despicit inferiores: et in aliis quidem videt quod invidet, in aliis quod irridet. Inde fit ut pro mobilitate oculorum levigatus animus, nulla utique 0963B sui cura aggravatus, modo per superbiam ad alta se erigat, modo per invidiam in ima demergat: nunc per invidiam nequiter tabescit, nunc per excellentiam pueriliter hilarescit. In altero nequam, in altero vanus, in utroque superbus existit: quia et quod superari se dolet, et quod superare se gaudet, amor propriae excellentiae facit. Has autem animi vicissitudines nunc pauca et mordacia, nunc multa et inania; nunc risu, nunc luctu plena, semper vero irrationabilia indicant verba. Compara, si vis, hos duos primos superbiae gradus supremis duobus humilitatis: et vide si non in ultimo curiositas, in penultimo levitas cohibetur. Id ipsum in caeteris reperies, si alterutrum comparentur. Sed jam ad tertium docendo, non descendendo veniamus.

CAPUT XII. De tertio gradu superbiae, qui est inepta laetitia.0963C

40. Proprium est superborum, laeta semper appetere, et tristia devitare, juxta illud: Cor stultorum ubi laetitia (Eccle. VII, 5). Unde et monachus, qui duos jam superbiae gradus descendit, dum per curiositatem ad animi levitatem devenit, cum gaudium quod semper appetit, frequenti videt interpolari tristitia, quam de bonis alterius contrahit, impatiens suae humiliationis, fugit ad consilium falsae consolationis. Ex illa denique parte, qua sibi sua vilitas, et aliena excellentia monstratur, restringit curiositatem, ut totum se transferat in contrariam partem: quatenus in quo ipse videtur praecellere curiosius notet; in quo alter praecellit, semper dissimulet: ut 0963D dum devitat quod triste putatur, laetitia continuetur. Sicque fit ut quem sibi vicissim vindicabant gaudium et tristitia, sola possidere incipiat inepta laetitia. In hac autem, in qua tertium tibi gradum constituto, accipe quibus eam signis vel in te deprehendas, vel in altero. Illum qui ejusmodi est, aut nunquam, aut raro gementem audies, aut lacrymantem videbis. Putes, si attendas, aut sui oblitum, aut ablutum a culpis. In signis scurrilitas, in fronte hilaritas, vanitas apparet in incessu. Pronus ad jocum, facilis 0964A ac promptus in risu. Cunctis quippe quae in se contemptibilia, et ideo tristia noverat, a memoria rasis; bonisque, si qua sentit in se, adunatis vel simulatis ante oculos mentis, dum nil cogitat nisi quod libet, nec attendit si licet; jam risum tenere, jam ineptam laetitiam dissimulare non valet. Ut enim vesica collecto turgida vento, punctoque perforata exiguo, si stringitur, crepitat dum detumescit; ac ventus egrediens non passim effusus, sed strictim emissus crebros quosdam sonitus reddit: sic monachus, ubi vanis scurrilibusque cor suum cogitationibus impleverit, propter disciplinam silentii non inveniens ventus vanitatis qua plenius egrediatur, inter angustias faucium per cachinnos excutitur. Saepe vultum pudibundus abscondit, claudit labia, dentes 0964B stringit; ridet non volens, cachinnat invitus. Cumque os pugnis obstruxerit suis, per nares adhuc sternutare auditur.

576 CAPUT XIII. De quarto gradu superbiae, qui est jactantia.

41. At postquam vanitas crescere, et vesica grossescere coeperit, necesse est ut ampliori foramine, laxato sinu, ventositas eructetur, alioquin rumpetur. Sic monachus inepta redundante laetitia dum risu, vel signis eam aperire non sufficit, in Heliu verba prorumpit: En venter meus, quasi mustum absque spiraculo, quod novas lagunculas dirumpit (Job. XXXII, 19). Aut loquetur ergo, aut rumpetur. Plenus est enim sermonibus, et coarctat eum spiritus 0964C uteri sui. Esurit et sitit auditores, quibus suas jactitet vanitates, quibus omne quod sentit, effundat: quibus, qualis, et quantus sit, innotescat. Inventa autem occasione loquendi, si de litteris sermo exoritur, vetera proferuntur, et nova; volant sententiae, verba resonant ampullosa. Praevenit interrogantem, non quaerenti respondet. Ipse quaerit, ipse solvit, et verba collocutoris imperfecta praescindit. Cum autem pulsato signo necesse est interrumpi colloquium, horam longam, breve queritur intervallum; quaerit licentiam, ut ad fabulas revertatur post horam, non ut quempiam aedificet, sed ut scientiam jactet. Aedificare potest, sed non aedificare intendit. Non curat te docere, vel a te doceri ipse quod nescit; sed ut scire sciatur quod scit. Quod si 0964D de religione agitur, statim visiones et somnia proferuntur. Denique laudat jejunia, commendat vigilias, super omnia orationes exaltat; de patientia, de humilitate, et de singulis virtutibus plenissime, sed vanissime disputat: ut tu scilicet, si audieris, dicas, quod ex abundantia cordis os loquitur, et quia bonus homo de bono thesauro suo profert bona (Luc. VI, 43). Si ad ludicra sermo convertitur, in his quanto assuetior, tanto loquacior invenitur. Dicas, si audias rivum vanitatis, fluvium esse scurrilitatis os 0965A ejus, ita ut severos quoque et graves animos in levitatem concitet risus. Et ut totum in brevi colligam, in multiloquio nota jactantiam. In hoc habes quartum gradum et descriptum, et nominatum. Fuge rem, et tene nomen. Hac eadem cautela jam accede ad quintum, quem nomino singularitatem.

CAPUT XIV. De quinto gradu superbiae, qui dicitur singularitas.

42. Turpe est ei, qui se supra caeteros jactat, si non plus caeteris aliquid agat, per quod ultra caeteros appareat. Proinde non sufficit ei quod communis monasterii regula, vel majorum cohortantur exempla. Nec tamen melior esse studet, sed videri. Non melius vivere, sed videri vivere gestit, quatenus 0965B dicere possit: Non sum sicut caeteri hominum (Luc. XVIII, 11). Plus sibi blanditur de uno jejunio, quod caeteris prandentibus facit, quam si cum caeteris septem dies jejunaverit. Commodior sibi videtur una oratiuncula peculiaris, quam tota psalmodia unius noctis. Inter prandendum crebro solet oculos jactare per mensas, ut si quem minus comedere viderit, victum se doleat, et incipiat idipsum sibi crudeliter subtrahere, quod necessarium victui indulgendum praeviderat, plus gloriae metuens detrimentum, quam famis cruciatum. Si quem macriorem, si quem pallidiorem perspexerit, vilem se aestimat, nunquam requiescit. Et quoniam vultum ipse suum videre non potest, qualem scilicet se intuentibus offert, manus quas potest et brachia spectans, palpat 0965C costas, humeros attrectat et lumbos: ut secundum quod corporis sui membra, vel minus, vel satis exilia probat, pallorem oris ac colorem discernat. Ad omnia denique sua strenuus, ad communia piger. Vigilat in lecto, dormit in choro: cumque aliis psallentibus ad vigilias tota nocte dormitet, post vigilias aliis in claustro quiescentibus solus in oratorio remanet: exscreat, et tussit, gemitibus ac suspiriis aures foris sedentium 577 de angulo implet. Cum autem ex his quae singulariter, sed inaniter agit, apud simpliciores ejus opinio excreverit, qui profecto opera probant quae cernunt, sed unde prodeant non discernunt; dum miserum beatificant, in errorem inducunt (Isa. III, 12).

CAPUT. XV. De sexto gradu superbiae, id est arrogantia.0965D

43. Credit quod audit, laudat quod agit, et quod intendat non attendit. Obliviscitur intentionem dum amplectitur opinionem. Quique de omni alia re plus sibi credit, quam aliis, de se solo plus aliis credit, quam sibi: ut non jam verbo tenus, aut sola operum ostentatione suam praeferat religionem, sed 0966A intimo cordis credat affectu omnibus se sanctiorem: et quidquid de se laudatum agnoverit, non ignorantiae aut benevolentiae laudatoris, sed suis meritis arroganter ascribit. Unde post singularitatem, sextum sibi gradum jure arrogantia vindicat. Post hanc praesumptio invenitur, in qua septimus gradus constituitur.

CAPUT XVI. De septimo gradu superbiae, qui est praesumptio.

44. Qui enim alios se praecellere putat, quomodo non plus de se, quam de aliis praesumat? Primus in conventibus residet, in consiliis primus respondet: non vocatus accedit, non jussus se intromittit: reordinat ordinata, reficit facta. Quidquid ipse non 0966B fecerit aut ordinaverit, nec recte factum, nec pulchre existimat ordinatum, Judicat judicantes, praejudicat judicaturis. Si, cum tempus advenerit, non promoveatur ad Prioratum; suum abbatem aut invidum judicat, aut deceptum. Quod si mediocris ei aliqua obedientia injuncta fuerit, indignatur, aspernatur, arbitrans se non esse minoribus occupandum, qui se ad majora sentit idoneum. Sed qui sic promptulus ad omnia se magis temere, quam libere consuevit ingerere, impossibile est eum aliquando non errare. Ad praelatum autem pertinet errantem arguere. Sed quomodo culpam suam confitebitur, qui nec esse putat, nec putari culpabilis patitur? Propterea cum ei culpa imputatur, crescit, non amputatur. Si ergo cum argutus fuerit, declinare cor 0966C ejus videris in verba malitiae, in octavum gradum, qui dicitur defensio peccatorum, noveris corruisse.

CAPUT XVII. De octavo gradu superbiae, qui est defensio peccatorum .

45. Multis vero modis fiunt excusationes in peccatis. Aut enim dicit qui se excusat, Non feci; aut, Feci quidem, sed bene feci; aut, Si male, non multum male; aut, Si multum male, non mala intentione. Si autem et de illa, sicut Adam vel Eva, convincitur, aliena suasione excusare se nititur. Sed qui procaciter etiam aperta defendit, quando occultas et malas cogitationes, cordi suo advenientes, humiliter revelaret abbati?

CAPUT XVIII. De nono gradu superbiae, qui est simulata confessio .0966D

46. Licet vero genera haec excusationis eatenus mala judicentur, quatenus ore prophetico verba malitiae appellantur (Psal. CXL, 4); multo tamen periculosior est fallax ac superba confessio, quam pervicax 0967A [al. procax] et obstinata defensio. Nonnulli enim cum de apertioribus arguuntur, scientes quod si se defenderent, sibi non crederetur, subtilius inveniunt argumentum defensionis, verba respondentes dolosae confessionis. Est quippe, ut scriptum est, qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo (Eccli. XIX, 23). Vultus demittitur, prosternitur corpus: aliquas sibi lacrymulas extorquent, si possunt; vocem 578 suspiriis, verba gemitibus interrumpunt. Nec solum qui ejusmodi est, objecta non excusat, sed ipse quoque culpam exaggerat: ut dum impossibile aliquid aut incredibile culpae suae ore ipsius additum audis, etiam illud, quod ratum putabas, discredere possis; et ex eo quod falsum esse non dubitas dum confitetur, in dubium 0967B veniat quod quasi certum tenebatur. Dumque affirmant quod credi nolunt, confitendo culpam defendunt, et aperiendo tegunt; quando et confessio laudabiliter sonat in ore, et adhuc iniquitas occultatur in corde: quatenus magis ex humilitate quam ex veritate confiteri putet qui audit, aptans eis illud Scripturae: Justus in principio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Malunt enim apud homines veritate periclitari, quam humilitate, cum apud Deum periclitentur utrinque. Aut si adeo culpa manifesta sit quod nulla penitus versutia tegi possit; nihilominus tamen vocem, non cor poenitentis assumunt, qua notam, non culpam deleant, dum ignorantiam manifestae transgressionis, decore recompensant publicae confessionis.

0967C 47. Gloriosa res humilitas, qua ipsa quoque superbia palliare se appetit, ne vilescat! Sed haec cito tergiversatio a praelato deprehenditur, si ad hanc superbam humilitatem non leviter flectitur, quo magis dissimulat culpam, vel differat poenam. Vasa figuli probat fornax, et tribulatio vere poenitentes discernit. Qui enim veraciter poenitet, laborem poenitentiae non abhorret: sed quidquid sibi pro culpa quam odit injungitur, tacita conscientia patienter amplectitur. In ipsa quoque obedientia duris ac contrariis rebus obortis, quibuslibet irrogatis injuriis sustinens non lassescit, ut in quarto gradu se stare indicet humilitatis. Cujus vero simulata confessio est, una vel levi contumelia, aut exigua 0967D poena interrogatus, jam humilitatem simulare, jam simulationem dissimulare non potest. Murmurat, frendet, irascitur; nec in quarto stare humilitatis, sed in nonum superbiae gradum corruisse probatur, qui secundum quod descriptus est, recte simulata confessio appellari potest. Quanta putas tunc confusio sit in corde superbi cum fraus decipitur, pax amittitur, laus minuitur, nec culpa diluitur? Tandem notatur ab omnibus, judicatur ab omnibus: eoque vehementius omnes indignantur, quo falsum conspiciunt quidquid de eo prius opinabantur. Tunc opus est praelato, ut eo minus illi 0968A parcendum putet, quo magis omnes offenderet, si uni parcere.

CAPUT XIX. De decimo gradu superbiae, qui est rebellio.

48. Hic nisi eum miseratio superna respiciat, (quod valde difficile talibus est) universorum judiciis tacitus acquiescat; frontosus mox et impudens factus, tanto deterius, quanto desperatius in decimum gradum per rebellionem corruit: quippe prius latenter arrogans fratres contempserat, jam patenter inobediens etiam magistrum contemnit.

49. Sciendum autem est, quod omnes gradus, quos in duodecim partitus sum, in tres tantummodo 0968B colligi possunt: ut in sex superioribus contemptus fratrum, in quatuor sequentibus contemptus magistri, in duobus, qui restant, consummetur contemptus Dei. Notandum quoque, quod hi duo superbiae gradus ultimi, qui et humilitatis ascendendo primi inveniuntur; sicut extra congregationem ascendendi sunt, ita in congregatione descendi non possunt. Quod autem ante ascendi debeant, ex hoc aperte datur intelligi, quod de tertio gradu in Regula legitur: «Tertius,» inquit, «gradus est, ut quis pro Dei amore omni obedientia se subdat majori.» (Regul. 7, 31.) Si ergo in tertio gradu subjectio collocatur, quae procul dubio fit, quando novitius primum conventui sociatur; consequens est, quod duo jam anteriores transcensi intelligantur. Denique ubi 0968C fratrum concordiam, et magistri sententiam monachus spernit, quid ultra in monasterio, nisi scandalum facit?

579 CAPUT XX. De undecimo gradu superbiae, qui est libertas peccandi

50. Post decimum itaque gradum, qui rebellio dictus est, expulsus vel egressus de monasterio statim excipitur ab undecimo. Et tunc ingreditur vias, quae videntur hominibus bonae, quarum finis (nisi forte Deus eas illi sepierit) demerget eum in profundum inferni, id est in contemptum Dei. Impius siquidem cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. 0968D XVIII, 3). Potest autem undecimus gradus appellari libertas peccandi, per quam monachus, cum jam nec magistrum videt quem timeat, nec fratres quos revereatur, tanto securius, quanto liberius sua desideria implere delectatur, a quibus in monasterio tam pudore, quam timore prohibebatur. Sed etsi jam vel fratres, vel abbatem non timet, nondum tamen Dei penitus formidine caret. Hanc ratio, tenuiter adhuc submurmurans, voluntati proponit, nec sine aliqua dubitatione quaeque primum illicita perficit; sed, sicut is qui vadum tentat, pedetentim, non cursim vitiorum gurgitem intrat.

CAPUT XXI. De duodecimo gradu superbiae, qui est consuetudo peccandi0969A

51. At postquam terribili Dei judicio prima flagitia impunitas sequitur, experta voluptas libenter repetitur, repetita blanditur. Concupiscentia reviviscente sopitur ratio, ligat consuetudo. Trahitur miser in profundum malorum, traditur captivus tyrannidi vitiorum, ita ut carnalium voragine desideriorum absorptus, suae rationis divinique timoris oblitus, dicat insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII, 1). Jam indifferenter libitis pro licitis utitur, jam ab illicitis cogitandis, patrandis, investigandis animus, manus, vel pedes non prohibentur: sed quidquid in cor, in buccam, ad manum venerit, 0969B machinatur, garrit et operatur, malevolus, vaniloquus, facinorosus. Quemadmodum denique ascensis his omnibus gradibus, corde jam alacri et absque labore pro bona consuetudine justus currit ad vitam: sic descensis impius eisdem, pro malo usu non ratione se gubernans, non timoris freno retentans, intrepidus festinat ad mortem. Medii sunt qui fatigantur, angustiantur: qui nunc metu cruciantur gehennae, nunc pristina retardati consuetudine, descendendo vel ascendendo laborant. Supremus tantum et infimus currunt absque impedimento, et absque labore. Ad mortem hic, ad vitam ille festinat; alter alacrior, alter proclivior. Illum alacrem charitas, hunc proclivem cupiditas facit. In altero amor, in altero stupor laborem non sentit. In illo denique perfecta 0969C charitas, in isto consummata iniquitas foras mittit timorem. Illi veritas, huic caecitas dat securitatem. Potest ergo duodecimus gradus appellari consuetudo peccandi, qua Dei metus amittitur, contemptus incurritur.

CAPUT XXII. An et quomodo orandum pro desperatis, et mortuis secundum animam.

52. Pro tali jam, inquit Joannes apostolus, non dico ut quis oret (I Joan. V, 16). Sed nunquid dicis, o Apostole, ut quis desperet? Imo gemat qui illum amat. Non praesumat orare, nec desistat plorare. Quid est quod dico? An forte ullum remanet spei refugium, ubi oratio non invenit locum? Audi credentem, audi sperantem, nec tamen orantem. Domine, 0969D inquit, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Magna fides, qua credidit sua praesentia Dominum nortem prohibere potuisse si adfuisset. Modo autem quid? Absit ut quem credidit vivum potuisse servare, mortuum dubitet posse resuscitare. Sed nunc, inquit, scio quia quaecunque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Deinde quaerenti ubi posuissent 580 eum, respondet: Veni, et vide. Quamobrem? O Martha, magna nobis tuae fidei insignia tribuis: sed quomodo cum tanta fide diffidis? Veni, inquis, et vide. Cur et, si non desperas, non sequeris, et dicis, Et resuscita? si autem desperas, cur Magistrum sine causa fatigas? An forte fides aliquando 0970A recipit, quod oratio non praesumit? Denique appropinquantem cadaveri prohibes, et dicis: Domine, jam fetet; quatriduanus enim est (Joan. XI, 21, 22, 34, 39). Desperando dicis hoc, an dissimulando? Sic quippe ipse Dominus post resurrectionem finxit se longius ire (Luc. XXIV, 28), cum mallet cum discipulis remanere. O sanctae mulieres Christi familiares, si fratrem vestrum amatis, cur ejus misericordiam non flagitatis, de cujus potentia dubitare, pietate diffidere non potetis? Respondent: Sic melius tanquam non orantes oramus, sic efficacius tanquam diffidentes confidimus. Exhibemus fidem, perhibemus affectum: scit ipse, cui non est opus ut aliquid dicatur, quid desideremus. Scimus quidem quod omnia potest: sed hoc tam grande miraculum, 0970B tam novum, tam inauditum, etsi ejus subest potentiae, multum tamen excedit universa merita humilitatis nostrae. Sufficit nobis potentiae locum, pietati dedisse occasionem; malentes patienter exspectare quid velit quam impudenter quaerere quod forsitan nolit. Denique quod nostris meritis deest, verecundia fortasse supplebit. Petri quoque post gravem lapsum lacrymam quidem video, sed precem non audio: nec tamen de indulgentia dubito.

53. Disce et in Matre Domini magnam in mirabilibus fidem habere, in magna fide verecundiam retinere. Disce verecundia decorare fidem, reprimere praesumptionem. Vinum, inquit, non habent (Joan. II, 3). Quam breviter, quam reverenter suggessit, unde pie fuit sollicita! Et ut discas in hujusmodi 0970C magis pie gemere, quam petere praesumptuose; pietatis aestum pudoris temperans umbra, conceptam precis fiduciam verecunde suppressit. Non frontose accessit, non palam locuta est, ut audacter coram omnibus diceret: Obsecro, fili, deficit vinum, contristantur convivae, confunditur sponsus; ostende quid possis. Sed licet haec aut multo plura pectus aestuans, fervens loqueretur affectus; privatim tamen potentem pia Filium mater adiit, non potentiam tentans, sed voluntatem explorans. Vinum, inquit, non habent. Quid modestius? quid fidelius? Non defuit pietati fides, voci gravitas, efficacia voto. Si ergo illa, cum mater sit, sese matrem oblita non audet petere miraculum vini; ego vile mancipium, 0970D cui permagnum est Filii simul ac Matris esse vernaculum, qua fronte praesumo pro vita petere quatriduani?

54. Duo etiam in Evangelio caeci visum, alter accepisse, alter recepisse leguntur: alter quem amiserat, alter quem nunquam habuerat; unus scilicet excaecatus, alter caecus natus. Sed qui excaecatus, miserabilibus mirisque clamoribus miram misericordiam meruit: qui vero caecus natus, tanto misericordius, quanto mirabilius nullis suis precibus praeventum sui illuminatoris beneficium nihilominus sensit. Illi denique dictum est, Fides tua te salvum fecit: huic autem non (Luc. XVIII, 35-43; Joan. 0971A IX). Duos quoque recenter mortuos, tertium jam quatriduanum, lego resuscitatos: solam tamen Archisynagogi filiam, in domo adhuc positam, precibus patris; duos autem ex insperata magnitudine pietatis (Marc. V, 35-42; Luc. VII, 11-15; Joan. XI).

55. Simili etiam forma si contigerit (quod Deus avertat) aliquem de fratribus nostris, non in corpore, sed in anima mori; quandiu adhuc inter nos erit, pulsabo et ego meis qualiscunque peccator, pulsabo et fratrum precibus Salvatorem. Si revixerit, lucrati erimus fratrem: sin vero non mereamur exaudiri, ubi jam vel tolerare vivos, vel tolerari a vivis non poterit, sed incipiet efferri, semper quidem fideliter gemo, sed jam non ita fiducialiter oro. Non aperte audeo dicere, Veni, Domine, suscita mortuum nostrum: 0971B corde tamen suspenso, tremulus intus clamare non cesso, Si forte, si forte, si forte desiderium pauperum exaudiet Dominus, praeparationem cordis eorum audiet auris ejus; et illud, Nunquid mortuis facies mirabilia, 581 aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? et de quatriduano: Nunquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? (Psal. LXXXVII, 11, 12.) Potest interim Salvator, si vult, insperate et improvise occurrere nobis, lacrymisque portantium motus, non precibus, mortui vitam reddere vivis, aut certe jam sepultum revocare a mortuis. Mortuum autem dixerim illum, qui sua peccata defendens, in octavum jam corruit gradum. A mortuo enim, tanquam qui non est, perit confessio (Eccli. XVII, 26). Post decimum 0971C vero, qui tertius est ab octavo, jam effertur in libertatem peccandi, quando expellitur a consortio monasterii. At postquam quartum transierit, jam 0972A recte quatriduanus dicitur, dum in quintum decidens per consuetudinem sepelitur.

56. Absit autem a nobis, ut etiam pro talibus, etsi palam non praesumimus, vel in cordibus nostris orare cessemus: cum Paulus eos quoque lugeret, quos sine poenitentia mortuos sciret (II Cor. XII, 21). Etsi enim a communibus orationibus ipsi se excludunt, sed ab affectibus omnino non possunt. Viderint tamen in quanto periculo sint, pro quibus Ecclesia palam orare non audeat, quae fidenter etiam pro Judaeis, pro haereticis, pro Gentilibus orat. Cum enim in Parasceve nominatim oretur pro quibuslibet malis, nulla tamen mentio fit de excommunicatis.

57. Dicis forte, frater Godefride, me aliud quam tu quaesisti, et quam ipse promisi, tandem exhibuisse, 0972B cum pro gradibus humilitatis, superbiae gradus videar descripsisse. Ad quod ego: Non potui docere nisi quod didici. Non putavi congruum me describere ascensiones, qui plus descendere, quam ascendere novi. Proponat tibi beatus Benedictus gradus humilitatis, quos ipse prius in corde suo disposuit: ego quid proponam non habeo, nisi ordinem meae descensionis. In quo tamen, si diligenter inspicitur, via forsitan ascensionis reperitur. Si enim tibi Romam tendenti homo inde veniens obviaret, quaesitus viam, quid melius quam illam, qua venit, ostenderet? Dum castella, villas, urbes, fluvios, ac montes, per quos transierit, nominat, suum denuntians iter, tuum tibi praenuntiat: ita ut eadem loca recognoscas eundo, quae ille pertransiit veniendo. In hac 0972C similiter nostra descensione gradus ascensorios fortasse reperies, quos ascendendo melius tu in tuo corde, quam in nostro codice leges. Amen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *