«In nativitate S. Joannis Baptistae» — Bernardus Claraevallensis

0397 IN NATIVITATE S. JOANNIS BAPTISTAE. 983 SERMO De lucerna ardente tripliciter, et tripliciter lucente.

0397C Sit procul ab his conventibus, fratres, increpatio illa prophetae, Judaica reprobantis conventiculla, et dicentis: Iniqui sunt coetus vestri (Isai. I, 13). 0397D Hi nimirum coetus non iniqui, sed plane sancti, sed religiosi, sed pleni gratia, digni benedictione. Convenitis siquidem ad audiendum Deum: convenitis ad laudandum, ad orandum, ad adorandum eum. Sacer est conventus uterque, placens Deo, angelis familiaris. State ergo in reverentia, fratres, state in sollicitudine et devotione mentis: maximeque in loco orationis, et in hac schola Christi, et auditorio spirituali. Nolite considerare, dilectissimi, quae videntur et temporalia sunt, sed magis quae non videntur, aeterna: secundum fidem, non secundum faciem judicate. Terribiliter siquidem metuendus est locus uterque: nec major adesse credendus est numerus hominum quam angelorum. Patet utrobique sine dubio porta coeli, scala illa erecta est, 0398C ascendunt et descendunt angeli super Filium hominis. Gigas nempe est iste Filius hominis: coelum ei sedes est, terra scabellum pedum ejus. Elevata 0398D est magnificentia ejus super coelos: manet tamen nobiscum usque ad saeculi consummationem. Ascendunt et descendunt itaque ad Deum angeli sancti, quia caput et corpus unus est Christus.

2. Nec tamen ubi caput, sed ubicunque fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae, licet non possit caput a corpore separari. Denique et ipse ait: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum (Matth. XVIII, 20). Sed forte quis dicat: Ubi est modo Christus? Ostende nobis Christum, et sufficit nobis. Quid curiosos circumducitis oculos? Num ad videndum, et non magis ad audiendum convenistis? Dominus Deus aperuit mihi aurem, ait propheta (Isai. L, 5). Aurem meam aperuit, ut audiam quid loquatur: non oculum; 0399A ut videam vultum ejus, illuminavit. Aut certe suam mihi aperuit aurem, non faciem revelavit. Post parietem stat, audit, et auditur: sed necdum apparet. Audit orantes, erudit audientes. An experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus? (II Cor. XIII, 3.) Ego, inquit, qui loquor justitiam (Isai. LXIII, 1). Quidni loquatur ore, quod ipse plasmavit? Quidni suo utatur, ut libet, artifex instrumento? Non tantum aures eorum, sed et labia mea aperi, Domine: ego enim labia mea non prohibebo, Domine tu scisti. Bene enim omnia facis; et surdos facis audire, et mutos loqui.

3. Audite ergo, fratres, quid de Joanne loquatur, cujus solemnis hodie nativitas celebratur. Ille, inquit, erat lucerna ardens, et lucens (Joan. V, 35). 0399B Magnum testimonium, fratres mei: magnus enim est cui perhibetur, sed major est ipse qui perhibet. Ille, inquit, erat lucerna ardens, et lucens. Est enim tantum lucere vanum, tantum ardere parum: ardere et lucere perfectum. Audi quid dicat Scriptura: Sapiens permanet ut sol, stultus autem ut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12). Quia enim splendet luna sine fervore; modo plena, modo exigua, modo nulla videtur. Mutuatum siquidem lumen nunquam in eodem permanet statu, sed crescit, deficit, extenuatur, annihilatur, et penitus non comparet. Sic qui conscientias suas in alienis labiis posuerunt, modo magni, modo parvi sunt, modo nulli, secundum quod adulantium linguis vel vituperare placuerit, vel laudare. At vero solis splendor igneus 0399C est, et cum fervet acrius, etiam oculis lucidior exhibetur. Sic sapientis ardor internus foris lucet: et si non ei datur utrumque, curat semper ardere magis, ut Pater suus qui videt in abscondito, reddat ei. Vae nobis, fratres, si luxerimus tantum. Nam lucemus quidem, et magnificamur ab hominibus; sed mihi pro minimo est, ut ab humano judicer die. Qui enim judicat me, Dominus 984 est, qui fervorem ab omnibus exigit, splendorem vero non ita. Ignem, inquit, veni mittere in terram; et quid volo nisi ut accendatur? (Luc. XII, 49.) Hoc nempe commune mandatum, hoc est quod exigitur ab universis; nec ulla, si deesse contigerit, admittitur excusatio.

0399D 4. Caeterum singulariter apostolis et apostolicis viris dicitur: Luceat lux vestra coram hominibus (Matth. V, 16): nimirum tanquam accensis, et vehementer accensis, et quibus non timeatur a flatu quolibet aut impulsione ventorum. Dictum est et Joanni; sed illi in aure audiunt; Joannes in spiritu tanquam angelus eruditur. Nimirum tanto propinquior Deo, quanto vox Verbo vicina, cui nulla voce alia media quod foris sonet oporteat intimari. Neque enim Joannem praedicatio, sed inspiratio docuit quem replevit Spiritus in utero matris suae. Vere ardens et vehementer accensus, quem sic praeoccupavit flamma coelestis, ut jam Christi sentiret adventum, qui necdum sentire poterat vel se ipsum. Nimirum novus ille ignis, qui recens elapsus e coelo, 0400A per os Gabrielis in aurem intraverat Virginis, rursum per os Virginis et matris aurem introivit ad parvulum: ut ab ea hora vas electionis suae Spiritus sanctus impleret, et lucernam Christo Domino pararet. Fuit ergo jam tunc ardens lucerna, sed interim adhuc sub modio, donec super candelabrum poneretur, et luceret omnibus qui erant in domo Domini. Illo enim in tempore solum adhuc potuit illuminare modium suum; soli interim lucere matri, magnum ei pietatis sacramentum revelans ipso motu novae exsultationis. Unde mihi hoc, inquit, ut veniat mater Domini mei ad me? Quis enim tibi indicavit matrem Domini, mulier sancta? Unde me nosti? Ut facta est, inquit, vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo (Luc. I, 43, 44).

0400B 5. Illuminavit ergo jam tunc modium, sub quo latebat: sed quem non latebat ardens lucerna sub modio, totum paulo post mundum novis illustratura fulgoribus. Ille erat, inquit, lucerna ardens, et lucens. Non ait: Lucens, et ardens; quia Joannis ex fervore splendor, non fervor prodiit ex splendore. Sunt enim qui non eo lucent, quia fervent; sed magis fervent ut luceant: at isti plane non fervent charitatis spiritu, sed studio vanitatis. Vultis nosse quemadmodum arsit Joannes, et luxit? Ego utrumque in eo triplicem posse arbitror inveniri, et ardorem scilicet, et splendorem. Ardens enim erat in se ipso vehementi austeritate conversationis: erga Christum, intimo quodam et pleno fervore devotionis; erga peccantes proximos, constantia liberae increpationis. 0400C Luxit nihilominus, ut paucis dixerim, exemplo, digito, verbo, et se ipsum ostendens ad imitationem, et luminare majus quod latebat, ad peccatorum remissionem, et ipsas quoque tenebras nostras illuminans, sicut scriptum est: Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas (Psal. XVII, 29); utique ad correctionem.

6. Considera igitur hominem angelico promissum oraculo, conceptum miraculo, sanctificatum in utero, et novum in novo homine poenitentiae mirare alias imitare> fervorem. Victum et vestitum, ait Apostolus, habentes, his contenti simus (I Tim. VI, 8). Apostolica perfectio ista est; sed Joannes etiam haec contempsit. Denique audi Dominum in Evangelio: 0400D Venit, inquit, Joannes Baptista non manducans, nec bibens (Matth. XI, 18); plane nec vestiens. Sicut enim non est locusta cibus, nisi aliquorum forte irrationabilium animalium; sic nec pilus cameli humanum est indumentum. Quid tu pilos tuos, camele, deposuisti? Utinam gibbum magis deposuisses. Quid vos, irrationabiles ferae et reptilia deserti, cibos exquiritis delicatos? Joannes, sanctus homo, missus a Deo, imo angelus Dei, sicut ait Pater: Ecce mitro angelum meum ante te (Luc. XII, 27); hic ergo Joannes, quo nullus major in natis mulierum, innocentissimum illud corpus sic castigat, sic extenuat, sic affligit: vos indui festinatis bysso et purpura, et splendide epulari? Heu! hic est praesentis totus honor diei? haec Baptistae reverentia tota? haec nativitatis 0401A ejus prophetata quondam laetitia 985 est? Cujus enim memoriam agitis, o nimis delicati cultores? cujus celebratis natalem? Nonne illius qui in eremo fuit hirsutus veste, confectus inedia? Quid existis in desertum videre, filii Babylonis? arundinem vento agitatam? Quid igitur? hominem mollibus vestitum? nutritum mollibus? In his nempe tota versatur haec vestra celebritas: in popularis favoris aura sectanda, in gloria vestium, et voluptate ciborum. Sed quid haec ad Joannem? Neque enim Joannes fecit sic, aut talibus unquam potuit delectari.

7. Multi, inquit angelus, in nativitate ejus gaudebunt (Luc. I, 14). Verum id quidem: Multi in nativitate ejus gaudent: et paganis ipsis, ut audivimus, laeta est et solemnis. Illi celebrant quod ignorant, 0401B sed non ita debuerant Christiani. Nunc vero et ipsi in hac beati Joannis Baptistae nativitate gaudent; sed utinam de nativitate, non de vanitate. Quid est enim nisi vanitas vanitatum quidquid sub sole est? aut quid amplius habet homo de universo labore suo, quo sub sole laborat? Fratres, sub sole est quidquid oculis cernitur, quidquid huic corporeae luci subjacere videtur. Quid vero illud, nisi vapor ad modicum parens? (Jac. IV, 45.) Quid illud, nisi fenum, et flos feni? Omnis caro fenum, ait Dominus, et omnis gloria ejus quasi flos feni. Fenum aruit, et flos decidit; verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6, 8). In hoc verbo laboremus, fratres; in quo et vivere, et gaudere possimus in aeternum. Operemur non cibum qui perit, 0401C sed qui permanet in vitam aeternam. Quis ille? Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV, 4). Seminemus in hoc verbo, charissimi, seminemus in spiritu; quoniam qui in carne seminant, solam habent metere corruptionem. Gaudeamus intus, et non sub sole, sed, juxta Apostolum, tanquam tristes, propter humilitatem et gravitatem: semper autem gaudentes (II Cor. VI, 10), propter internam consolationem. Gaudeamus, dilectissimi, in nativitate beati Joannis, et gaudeamus de ipsa nativitate.

8. Copiosa siquidem nobis in ejus recordatione laetitiae causa, multiplex est materia gaudiorum. Ille erat lucerna ardens et lucens, et Judaei voluerunt 0401D exsultare in luce ejus; ipse vero potius gaudebat in fervore devotionis, gaudebat ad vocem sponsi tanquam amicus sponsi. Nobis in utroque gaudendum est; in altero quidem ei, nobis in altero congaudendum. Ardebat enim sibi, nobis autem lucebat. Gaudeamus in fervore ejus ad imitationem: gaudeamus et in lumine, non tamen ibi manentes, sed ut in lumine ejus videamus lumen, lumen utique verum, quod non est ipse, sed cui testimonium perhibet ipse. Venit Joannes, ait Dominus, nec manducans, nec bibens (Matth. XI, 18). Incentivum fervoris id mihi est, et materia humilitatis. Quis enim in nobis est, fratres, qui Joannis poenitentiam intuens, suam, non dico magnificare, sed alicujus saltem momenti reputare praesumat? Quis audeat murmurare in 0402A laboribus suis, et dicere: Satis est quod patior, nedum nimis? Quae enim homicidia, quae sacrilegia, aut quae flagitia sic puniebat Joannes in se ipso? Accendamur ad poenitentiam, fratres, interrogemus conscientias nostras, et animemur ad ultionem exigendam de nobis, ut horrendum possimus evadere judicium Dei viventis. Quidquid vero minus est fervoris, humilitas suppleat purae confessionis. Fidelis enim Deus, et si confiteamur iniquitates nostras, si miserias nostras exponamus, si non excusemus infirmitates nostras, dimittet nobis peccata nostra.

9. Ex hoc sane et erga proximorum delicta fervorem intuere Joannis. His nempe dignus est et rationi consentaneus ordo, ut incipiendum tibi memineris a te ipso. Ab occultis, inquit, meis munda me, et ab 0402B alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13, 14). Genimina viperarum, ait Joannes, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? De quanto mentis fervore procedere putas scintillas istas, imo carbones desolatorios? Sic neque Pharisaeis 986 parcens: Nolite, inquit, dicere quia patrem habemus Abraham: potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Luc. III, 7, 8). Sed minus hoc videatur, si vel ipsum veretur potentis vultum, et non tota libertate spiritus arguit peccantem regem, crudelem atque superbum; sacra quadam vehementia ad boc ipsum prodiens de deserto, si vel blanditiis ejus, vel ipso mortis terrore movetur. Metuebat, inquit, Herodes Joannem, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. Ac ille nihil ob hoc parcens: Non licet, 0402C ait, tibi habere eam. Ligatus quoque, et in carcerem trusus, nihilominus fortiter stetit in veritate, et occubuit pro veritate feliciter (Marc. VI, 17-28). Ferveat etiam in nobis zelus iste, charissimi; ferveat amor justitiae, odium iniquitatis. Nemo, fratres, vitia palpet; peccata dissimulet nemo. Nemo dicat: Nunquid custos fratris mei sum ego? Nemo, quod in se est, aequanimiter ferat, cum viderit ordinem deperire, minui disciplinam. Est enim consentire, silere, cum arguere possis: et scimus quia similis poena facientes maneat et consentientes.

10. Jam vero super humili et omnino ferventissima devotione Joannis erga Dominum quid loquemur? Inde enim exsultavit in utero (Luc. I, 44); 0402D inde expavit in Jordane baptizaturus eum (Matth. III, 14); inde non modo Christum, qui putabatur, sed vel ipsam corrigiam calceamenti ejus solvere dignum se esse negabat (Marc. I, 7); inde gaudebat amicus sponsi ad vocem sponsi (Luc. I, 44); inde gratiam se accepisse pro gratia fatebatur; illum autem non ad mensuram habere Spiritum, sed plenitudinem de qua omnes acciperent, clamitabat (Joan. I, 16). Nonne Deo subjecta eris, anima mea? (Psal. LXI, 1.) Alioquin non ero lucerna ardens, nisi toto corde, tota mente, et ex omnibus viribus meis diligam Dominum Deum meum. Sola enim est charitas quae accendit ad salutem; sola quam infundit et inflammat Spiritus, quem exstinguere prohibemur (Thess. V, 19). Habes quemadmodum Joannes arserit: et in hoc ipso 0403A quemadmodum luxerit, indicatum est, si advertisti. Neque enim ardorem ejus nosse poteras, nisi luxisset.

11. Luxit ergo, ut supra memini, exemplo, digito, verbo: opere se ipsum. Christum indice, nosmetipsos nobis sermone declarans. Tu puer, propheta Altissimi vocaberis, ait pater; praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, ad dandam scientiam salutis plebi ejus. Ad dandam, inquit, non salutem: neque enim ille lux; sed scientiam salutis, ut testimonium perhiberet de lumine. Scientiam, inquit, salutis, in remissionem peccatorum (Luc. I, 76, 77). Num salutis scientiam sapiens parvipendere potest? Ponamus tamen necdum venisse Joannem, necdum significasse nobis de Christo. Ubi salutem quaeremus? Peccavi peccatum grande, quod sanguine vitulorum vel hircorum 0403B deleri non potest, quia non holocaustis delectatur Altissimus. Memoria mea infecta est faece hujus amurcae: non est novacula quae membranam hanc radere possit, quia tota totam imbibit faecem. Si peccati mei oblitus fuero, stultus sum et ingratus; si in memoria mea permanet, arguet me in aeternum. Quid igitur faciam? Ibo ad Joannem, et audiam vocem laetitiae, misericordiae vocem, sermonem gratiae, verbum remissionis et pacis. Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29); et alibi: Qui habet sponsam, inquit, sponsus est (Joan. III, 29). Ostendit igitur quia venit Deus, quia sponsus, quia Agnus. Quia Deus, certum est quod peccata remittere possit; sed utrum velit, adhuc in quaestione est. Vult profecto, quia sponsus 0403C est, quia amabilis est. Et Joannes amicus sponsi est, quia sponsus nisi amicos habere non novit. Et licet velit gloriosam sponsam non habentem maculam, 0404A aut rugam, aut aliquid ejusmodi; non tamen quaerit talem (ubi enim illam inveniret?), sed talem potius ipse facit, talem sibi exhibet ipse. Audi denique quid dicat per prophetam. Vulgo dicitur: Nunquid mulier, si dormierit cum altero viro, revertetur ad virum suum priorem? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis. Revertere tamen 987 ad me, et ego suscipiam te. (Jerem. III, 1). Ecce quod poscit, ecce quod velit.

12. Sed tu fortassis timeas eam quam facere venit delictorum purgationem, ne ustione et scissione ossa et medullas ossium collidat, ne dolorem inferat morte graviorem. Audi: Agnus est, in mansuetudine venit cum lana et lacte, solo verbo justificans impium. Quid enim est, juxta comicum, facilius 0404B dictu? (Terent. Phorm. II, I, 70.) Tantum, inquit, dic verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII, 8). Utquid ergo deinceps haesitemus, fratres, et non omni fiducia ad thronum gloriae accedamus? ascendamus.> Agamus Joanni gratias, et eo mediante transeamus ad Christum, quia, ut ait ipse: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 36). Quomodo minui? Splendore utique, non fervore. Retraxit radios, collegit se alias, recollegit se>, ne fieret sicut is qui totum profert spiritum suum. Illum, inquit, oportet crescere, qui exhauriri non potest, de cujus plenitudine omnes accipiunt; me autem minui, cui datus est spiritus ad mensuram, et danda magis opera ut ardere semper valeam 0404C quam lucere. Praecessi solem, tanquam sidus matutinum; abscondi necesse est, orto jam sole. Non est mihi nisi modicum olei quo ungar; volo illud in vase tutius quam in lampade possidere.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *