«In assumptione B. V. Mariae» — Bernardus Claraevallensis

0415 IN ASSUMPTIONE B. V. MARIAE. SERMO I. De gemina susceptione, Christi scilicet et Mariae.0415A

1. Virgo hodie gloriosa coelos ascendens, supernorum gaudia civium copiosis sine dubio cumulavit augmentis. Haec est enim, cujus salutationis vox et ipsos exsultare facit in gaudio, quos materna adhuc viscera claudunt (Luc. I, 41). Quod si parvuli necdum 0415B nati anima liquefacta est ut Maria locuta est, quid putamus quaenam illa fuerit coelestium exsultatio, cum et vocem audire, et videre faciem, et beata ejus frui praesentia meruerunt? Nobis vero, charissimi, quae in ejus Assumptione solemnitatis occassio, quae causa laetitiae, quae materia gaudiorum? Mariae praesentia totus illustratur orbis: adeo ut et ipsa jam coelestis patria clarius rutilet virgineae lampadis irradiata fulgore. Merito proinde resonat in excelsis gratiarum actio et vox laudis; sed plangendum nobis quam plaudendum magis esse videtur. Quantum enim de ejus praesentia coelum exsultat, nunquid non consequens est, ut tantum lugeat hic noster inferior mundus ejus absentiam? Cesset tamen querela nostra, quia nec nobis 0415C hic est manens civitas; sed eam inquirimus, ad quam hodie Maria benedicta pervenit. In qua si conscripti cives sumus, dignum profecto est etiam in exsilio, etiam super flumina Babylonis ejus nos recordari, ejus communicare gaudiis, ejus participare laetitiam, maximeque 996 eam, quae tam copioso impetu laetificat hodie civitatem Dei, ut sentiamus et ipsi stillicidia stillantia super terram. Praecessit nos regina nostra, praecessit, et tam gloriose suscepta est, ut fiducialiter sequantur Dominam servuli clamantes: Trahe nos post te; in odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3). Advocatam praemisit peregrinatio nostra, quae tanquam Judicis mater, et mater misericordiae, suppliciter et 0415D efficaciter salutis nostrae negotia pertractabit.

2. Pretiosum hodie munus terra nostra direxit in coelum, ut dando et accipiendo felici amicitiarum foedere copulentur humana divinis, terrena coelestibus, ima summis. Illo enim ascendit fructus terrae sublimis, unde data optima, et dona perfecta descendunt. Ascendens ergo in altum Virgo beata, dabit ipsa quoque dona hominibus. Quidni daret? Siquidem nec facultas ei deesse poterit, nec voluntas. Regina coelorum est, misericors est; denique mater est unigeniti Filii Dei. Nihil enim sic potest potestatis ejus seu pietatis magnitudinem commendare: nisi forte aut non creditur Dei Filius honorare matrem; aut dubitare quis potest omnino in affectum charitatis transisse Mariae viscera, in quibus 0416A ipsa quae ex Deo est charitas novem mensibus corporaliter requievit.

3. Et haec quidem propter nos dixerim, fratres, sciens difficile esse ut in tanta inopia charitas illa perfecta, non quaerens quae sua sunt, valeat inveniri. Ut tamen interim sileam beneficia, quae pro illius glorificatione consequimur; si eam diligimus, gaudebimus utique, quia vadit ad Filium. Plane, inquam, 0416B congratulabimur ei, nisi forte, quod absit! inventrici gratiae omnimodis inveniamur ingrati. Quem enim in castellum mundi hujus intrantem prius ipsa susceperat, ab eo suscipitur hodie sanctam ingrediens civitatem. Sed cum quanto putas honore, cum quanta putas exsultatione, cum quanta gloria? Nec in terris locus dignior uteri virginalis templo, in quo Filium Dei Maria suscepit; nec in coelis regali solio, in quo Mariam hodie Mariae filius sublimavit. Felix nimirum utraque susceptio; ineffabilis utraque, quia utraque inexcogitabilis est. Utquid enim ea hodie in ecclesiis Christi evangelica lectio recitatur, in qua mulier benedicta in mulieribus excepisse intelligitur Salvatorem? Credo ut haec quam celebramus, ex illa susceptione aliquatenus 0416C aestimetur, imo ut juxta illius inaestimabilem gloriam inaestimabilis cognoscatur et ista. Quis enim, etiamsi linguis hominum angelorumque loquatur, explicare queat quemadmodum superveniente Spiritu, obumbrante virtute Altissimi, caro factum sit Verbum Dei, per quod facta sunt omnia; et Dominus majestatis quem non capit universitas creaturae, intra virginea sese clauserit viscera factus homo?

4. Sed et illud quis vel cogitare sufficiat, quam gloriosa hodie mundi regina processerit, et quanto devotionis affectu tota in ejus occursum coelestium legionum prodierit multitudo: quibus ad thronum gloriae canticis sit deducta; quam placido vultu, quam serena facie, quam laetis alias, divinis> amplexibus 0416D suscepta a Filio, et super omnem exaltata creaturam, cum eo honore, quo tanta mater digna fuit, cum ea gloria, quae tantum decuit Filium? Felicia prorsus oscula labiis impressa lactentis, cui virgineo mater applaudebat in gremio. Verum nunquid non feliciora censebimus, quae ab ore sedentis in dextera Patris hodie in beata salutatione suscepit, cum ascenderet ad thronum gloriae, epithalamium canens, et dicens: Osculetur me osculo oris sui? (Cant. I, 1.) Christi generationem, et Mariae assumptionem quis enarrabit? Quantum enim gratiae in terris adepta est prae caeteris, tantum et in coelis obtinet gloriae singularis. Quod si oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se: quod praeparavit 0417A gignenti se, et, quod omnibus est certum, diligenti prae omnibus, quis loquatur? Felix plane Maria, et multipliciter felix, sive cum excipit Salvatorem, sive cum a Salvatore suscipitur: utrobique miranda dignitas Virginis matris: utrobique 997 amplectenda dignatio majestatis. Intravit, inquit, Jesus in quoddam castellum, et mulier quaedam excepit illum in domum suam (Luc. X, 38). Sed laudibus magis vacandum est, quod festivis praeconiis haec dies debeatur. Quia vero copiosam nobis materiam lectionis hujus verba ministrant; cras quoque, convenientibus nobis in unum, communicandum erit sine invidia quod fuerit desuper datum, ut in memoria tantae Virginis non modo affectus devotionis excitetur, sed et mores aedificentur ad profectum conversationis, 0417B in laudem et gloriam Filii ejus Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO II. De domo mundanda, ornanda, implenda.

1. Intravit Jesus in quoddam castellum, et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam (Luc. X, 38). Opportune satis hoc mihi loco prophetica exclamatio assumenda videtur: O Israel, quam magna est domus Domini, et ingens locus possessionis ejus! (Baruch III, 24.) An non ingens, cujus comparatione castellum dicitur terrae hujus spatiosissima latitudo? an non ingens patria et regio inaestimabilis, quando ab ea Salvator adveniens, cum ingrederetur orbem terrae, dicitur introire castellum? 0417C Nisi forte castellum quis aliud intelligendum putet, quam atrium fortis armati, principis mundi hujus, cujus vasa dripere fortior supervenit (Luc. XI, 21, 22). Festinemus in illam ingredi beatitudinis amplitudinem, fratres, ubi nemo alium coangustat: ut possimus cum omnibus sanctis comprehendere, quaenam sit longitudo et latitudo, sublimitas et profundum (Ephes. III, 18). Neque id desperemus, quandoquidem ipse coelestis habitator patriae, etiam et creator, nostri hujus castelluli angustias non refugit.

2. Sed quid introisse cum dicimus in castellum? Etiam in angustissimum virginalis uteri diversorium introivit. Denique et mulier quaedam excepit illum in domum suam. Felix mulier, quae non jam exploratores 0417D Jericho, sed ipsum potius fortissimum exspoliatorem stulti illius, qui vere ut luna mutatur; non legatos Jesu filii Nave, sed ipsum magis suscipere meruit verum Jesum Filium Dei. Felix, inquam, mulier, cujus domus Salvatore suscepto inventa est munda quidem, sed plane non vacua. Quis enim vacuam dixerit, quam salutat angelus gratia plenam? Neque hoc solum; sed adhuc quoque in eam superventurum asserit Spiritum sanctum. Ad quid putas, nisi ut etiam superimpleat eam? Ad quid, nisi ut adveniente jam Spiritu plena sibi, eodem superveniente nobis quoque superplena et supereffluens fiat? Utinam fluant in nos aromata illa, charismata scilicet gratiarum, ut de plenitudine tanta omnes accipiamus! Ipsa nempe mediatrix nostra, ipsa est 0418A per quam suscepimus misericordiam tuam, Deus: ipsa est per quam et nos Dominum Jesum in domos nostras excipimus. Et nobis enim singulis castra sunt singula, et singulae domus; et Sapientia pulsat ad ostia singulorum: si quis ei aperuerit, introibit, coenabitque cum eo. Est vulgare proverbium, quod multorum in ore, magis autem in corde versatur: Bonum, inquiunt, servat castellum, qui custodierit corpus suum. Sapiens tamen non sic, sed magis inquit: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23).

3. Esto tamen, cedendum sit multitudini; bonum castrum custodiat, qui custodierit corpus suum. Illud sane quaerendum quaenam huic sit adhibenda custodia castro. Rectene custodisse tibi videtur anima 0418B illa corporis sui castrum, cujus membra, velut conjuratione facta, inimico ejus dominium tradidere? Sunt enim qui cum morte foedus inierunt, pactum pepigerunt cum inferno (Isa. XXVIII, 15). Incrassatus est, inquit, dilectus, et recalcitravit; incrassatus, impinguatus, dilatatus (Deut. XXXII, 15). Haec plane custodia, quae laudatur a peccatoribus in desideriis carnis suae. Quid vobis videtur, fratres? num et in hac parte cedendum est multitudini? Absit! Paulum 998 magis interrogemus, utpote ducem strenuum militiae spiritualis. Dic nobis, Apostole, quae sit tui custodia castri? Ego, ait, sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans, Castigo enim corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicavero, 0418C ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 26, 27). Et alio in loco: Non regnet, inquit, peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum concupiscentiis ejus (Rom. VI, 12). Utilis profecto custodia, et felix anima, quae sic custodierit corpus suum, ut nunquam sibi vindicet illud inimicus. Fuit enim aliquando, cum hoc meum castrum tyrannidi suae impius ille subjecerat sibi, potestative membris imperans universis. Quantum eo nocuerit tempore, praesens adhuc indicat desolatio et egestas. Heu! nec continentiae murum in eo, nec patientiae antemurale reliquit. Exterminavit vineas, messuit segetes, arbores exstirpavit: quippe etiam oculus iste meus depraedabatur animam meam. Denique nisi quia Dominus adjuvit me, 0418D paulo minus habitasset in inferno anima mea. Dico autem infernum inferiorem, ubi nulla confessio, unde nemini datur exire.

4. Caeterum etiam tunc nec carcer illi deerat, nec infernus. Ab ipso nempe conjurationis et proditionis pessimae deprehensa principio, non alibi quam in domo propria carcerali est mancipata custodiae, nec aliis quam suae ipsius familiae data tortoribus. Erat enim illi conscientia carcer, erant tortores ratio et memoria, atque hi quidem crudeles, austeri et immisericordes: sed longe minus a rugientibus illis praeparatis ad escam, quibus erat jam jamque tradenda. Sed benedictus Deus, qui non dedit me in captionem dentibus eorum. Benedictus, inquam, Dominus, qui visitavit et fecit redemptionem. Cum enim 0419A inferiori eam carceri tradere malignus additur alias et tortoribus>, acceleraret, sed et castrum ipsum ignibus cremare perpetuis, ut digna perjuris etiam fieret retributio membris, fortior supervenit. Intravit in castellum Jesus, qui fortem alligans, ejus vasa diripuit; ut quae prius erant in contumeliam, faceret in honorem. Contrivit portas aereas, et confregit ferreos vectes, vinctum de domo carceris et umbra mortis educens. Porro egressus ejus in confessione. Ipsa est enim scopa, qua mundatus carcer et ornatus, deinceps regularium institutionum juncis quibusdam pulchre virentibus de carcere redit in domum. Habet ergo mulier jam domum suam, habet ubi suscipiat eum, cui super tantis beneficiis exstat obnoxia. Alioquin vae ei, si eum excipere renuit, si non 0419B detinet, si non cogit manere secum, quoniam advesperascit. Rediens enim qui prius ejectus est, mundatam quidem et ornatam domum in venit, sed vacantem.

5. Relinquitur siquidem mulieri domus sua deserta, quam alias, quia> Salvatoris hospitio dignam exhibere neglexit. Quomodo, inquis? Poteritne domus mundata confessione priorum delictorum, et observatione regularium institutionum ornata, indigna adhuc judicari habitaculo gratiae, Salvatoris ingressu? Poterit sine dubio, si superficie tenus emundata, et juncis, ut dictum est, strata virentibus, interius plena sit luto. Quis enim suscipiendum Dominum arbitretur in dealbatis mortuorum sepulcris, quae videntur a foris speciosa, intrinsecus autem spurcitia et sanies universa replevit? Esto siquidem 0419C ut aliquando tanquam ipsa superficie delectatus, incipiat velut primum apponere pedem, ei qui hujusmodi est, primam aliquam visitationis suae gratiam indulgendo: nunquid non resiliet illico cum indignatione? nunquid non aufugiet clamitans: Infixus sum in limo profundi, et non est substantia? (Psal. LXVIII, 3.) Virtutis enim species, et non veritas, quasi qualitas est, non substantia. Neque vero ingressum ejus exterioris potest conversationis tenuis superficies sustinere; quoniam omnia penetrat, et in intimis cordibus ejus habitatio est. Quod si nequaquam spiritus disciplinae subditum manifeste peccatis corpus inhabitat, fictum utique non modo declinat, sed et effugit atque elongatur ab eo (Sap. 0419D I, 5). An vero aliud est quam fictio exsecranda, si peccatum superficie tenus radas, 999 non intrinsecus eradices? Certus esto quoniam pullulabit uberius, et mundatam, sed vacantem domum cum nequioribus septem, qui ejectus fuerat, hospes alias, hostis> malignus intrabit. Reversus enim ad vomitum canis, odibilis erit multo plus quam ante, et fiet filius gehennae multipliciter, qui post indulgentiam delictorum in easdem denuo sordes inciderit, ut sus lota in volutabro luti.

6. Vis videre mundatam, ornatam et vacantem domum? Hominem intuere qui confessus est, et deseruit manifesta peccata praecedentia ad judicium, et nunc solas movet manus ad opera mandatorum, 0420A corde penitus arido, ductus consuetudine quadam, plane quasi vitula Ephraim, docta diligere trituram. Exteriorum quae ad modicum valent, ne unum iota praeterit aut apicem unum; sed camelum glutit, dum culicem liquat. In corde enim servus est propriae voluntatis, cultor avaritiae, gloriae cupidus, ambitionis amator; aut haec omnia, aut singula quaeque intus vitia fovens: et mentitur iniquitas sibi, sed Deus non irridetur. Videas enim interdum sic palliatum hominem, ut seducat etiam semetipsum, penitus non attendens vermem, qui interiora depascitur. Manet enim superficies, et salva sibi omnia arbitratur. Comederunt, ait propheta, alieni robur ejus, et ignoravit (Osee VII, 9). Dicit: Quia dives sum, et nullius egeo: cum sit pauper, et miser, et miserabilis (Apoc. 0420B III, 17). Nam et inventa occasione ebullire saneim, quae latebat in ulcere, et excisam, non exstirpatam arborem in silvam pullulare videas densiorem. Quod periculum si volumus declinare, securim ponamus necesse est ad radices arborum, non ad ramos. Non sola inveniatur in nobis exercitatio corporalis, ad modicum valens: sed inveniatur utilis ad omnia pietas, et exercitium spirituale.

7. Mulier, inquit, Martha nomine, excepit illum in domum suam; et huic erat soror, nomine Maria. Sorores sunt, et debent esse contubernales. Occupatur haec circa frequens ministerium, illa Dominicis est intenta sermonibus. Ad Martham spectat ornatus, sed impletio ad Mariam. Vacat enim Domino, ut non sit domus vacans. Sed mundationem 0420C cui possimus attribuere? Erit enim, si et hoc invenerimus, domus, in qua Salvator suscipitur, et munda, et ornata, et non vacans. Demus eam Lazaro, si et vobis ita videtur. Et ei siquidem fraternitatis jure cum sororibus est domus ista communis. Dico autem Lazarum, quem quatriduanum, jam jamque fetentem a mortuis excitat vox virtutis, ut videatur satis congrue formam gerere poenitentis. Intret ergo domum Salvator, et frequenter visitet eam, quam poenitens Lazarus mundat, ornat Martha, et Maria replet internae dedita contemplationi.

8. Sed forte curiosius quisquam requirat, cur in praesenti evangelica lectione nulla prorsus Lazari mentio fiat. Arbitror sane ne id quidem a proposita 0420D similitudine dissidere. Virginalem etenim domum intelligi volens Spiritus, siluit non incongrue poenitentiam, quae malum utique comitatur. Absit enim ut proprii quidquam inquinamenti domus haec aliquando habuisse dicatur, ut in ea proinde scopa Lazari quaereretur. Quod si originalem a parentibus maculam traxit; sed minus a Jeremia sanctificatam in utero, aut non magis a Joanne Spiritu sancto repletam credere prohibet pietas Christiana: nec enim festis laudibus nascens honoraretur, si non sancta nasceretur. Postremo cum omnimodis constet, ab originali contagio sola gratia mundatam esse Mariam, quippe cum et nunc in baptismate 0421A sola hanc maculam lavet gratia, et sola eam raserit olim petra circumcisionis: si, ut omnino pium est credere, proprium Maria delictum non habuit, nihilominus ab innocentissimo corde etiam poenitentia longe fuit. Sit ergo Lazarus apud eos, quorum necesse est ab operibus mortuis conscientias emundari: secedat inter vulneratos dormientes in sepulcris, ut in thalamo virginali inveniantur Martha et Maria tantum. Ipsa est enim 1000 quae Elisabeth gravidae et grandaevae quasi mensibus tribus humili deservivit officio (Luc. I, 56); ipsa quae verba, quae de Filio dicebantur, conservabat conferens in corde suo (Luc. II, 19).

9. Neminem ergo moveat, quod suspiciens mulier Dominum, non Maria, sed Martha vocatur: quando 0421B in hac una et summa Maria et Marthae negotium, et Mariae non otiosum otium invenitur. Omnis quidem gloria filiae regis ab intus: nihilominus tamen in fimbriis aureis circumamicta est varietate. Non est de numero fatuarum virginum: prudens est virgo; lampadem habet, sed in vase oleum portat. An forte excidit vobis evangelica illa parabola, quae fatuas virgines prohibitas narrat ab introitu nuptiarum? (Matth. XXV, 1-13). Erat quidem domus earum munda, virgines enim erant: erat ornata, quia simul omnes, id est fatuae cum prudentibus, lampades ornaverunt; sed erat vacans, quia in vasis suis oleum non acceperunt. Hinc est, quod nec ab eis suscipi in domos suas, nec admittere eas dignatur 0421C sponsus coelestis ad nuptias. Non sic mulier illa fortis, quae serpentis caput contrivit. Habes enim post multa in laudibus ejus, quia non exstinguetur in nocte lucerna ejus (Prov. XXXI, 18). In sugillationem hoc dicitur fatuarum, quae veniente media nocte sponso, conqueruntur sero, et dicunt: Quia lampades nostrae exstinguuntur. Processit igitur gloriosa Virgo, cujus lampas ardentissima ipsis quoque angelis lucis miraculo fuit, ut dicerent: Quae est ista, quae progreditur sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol? (Cant. VI, 9.) Clarius enim caeteris rutilabat,quam repleverat oleo gratiae prae participibus suis Christus Jesus, Filius ejus, Dominus noster.

SERMO III. De Maria, Martha et Lazaro. (Luc. X, 38-42.)

0421D 1. Intravit Jesus in quoddam castellum, et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam. Quid est, fratres, quod e duabus sororibus altera tantum Dominum legitur excepisse, et ea ipsa quae videtur inferior? Optimam enim partem elegit Maria, teste ipso quem Martha suscepit. Sed prior natu Martha videtur, et salutis initium sibi magis actio, quam contemplatio noscitur vindicare. Laudat Christus Mariam, sed a Martha suscipitur. Amat Rachelem Jacob, sed Lia supponitur ignoranti. Si de fraude queritur, audiet non esse consuetudinis ut juniores prius tradantur ad nuptias (Gen. XXIX, 0422A 23-26). Quod si luteam hanc cogites domum, facile erit nosse quemadmodum in ea Dominum Martha magis excipiat quam Maria. Quod enim ait Apostolus: Glorificale et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20), Marthae dicitur, non Mariae. Haec nimirum corporis utitur instrumento, cum illi potius sit impedimento. Denique corpus, inquit, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Nunquid et operantem? Martha igitur in domum suam excipit Salvatorem in terris: Maria potius cogitat quemadmodum suscipiatur ab eo in domo non manu facta, aeterna in coelis. Forte tamen et ipsa Dominum suscepisse videtur, sed in spiritu: Dominus enim spiritus est.

0422B 2. Huic, inquit, haud dubium quin Marthae, soror erat, nomine Maria: quae etiam sedens secus pedes Jesu, audiebat verbum illius. Vides quod utraque suscepit Verbum, haec in carne, illa in voce. Martha autem salagebat circa frequens ministerium. Quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Putas, in domo, in qua Christus suscipitur, vox murmurationis audietur? Felix domus, et beata semper congregatio est, ubi de Maria Martha conqueritur. Nam Mariae Martham aemulari prorsus indignum, prorsus illicitum est. Alioquin ubi legis Mariam causantem, Quia soror mea reliquit me solam vacare? Absit, absit ut qui Deo vacat, ad tumultuosam 1001 aspiret fratrum officialum vitam! Martha semper insufficiens 0422C sibi et minus idonea videatur, aliisque magis in operis quod administrat optet imponi. Respondit autem ei Jesus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Vide praerogativam Mariae, quem in omni causa habeat advocatum. Indignatur siquidem Pharisaeus (Luc. VII, 39), conqueritur soror, etiam discipuli murmurant (Matth. XXVI, 8): ubique Maria tacet, et pro ea loquitur Christus. Optimam, inquit, partem elegit sibi Maria, quae non auferetur ab ea in aeternum. Hoc unum illud quod necessarium est; haec una, quam Propheta tam sedulo requirebat: Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram (Psal. XXVI, 4).

3. Quid tamen sibi vult, fratres, quod optimam 0422D partem Maria dicitur elegisse? Ubi jam erit, quod adversus eam proferre solemus, si quando forte administrantis Marthae turbationem, inaequalitatem dijudicare voluerit: Melior est iniquitas viri, quam benefaciens mulier? (Eccli. XLII, 14.) Ubi erit et illud: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus? (Joan. XII, 26.) Et illud: Qui major est vestrum, erit minister vester? (Matth. XX, 26.) Postremo, quae consolatio est laboranti, quasi in ejus suggillationem, partem sororis attollere? Unum ergo arbitror e duobus, ut aut de electione Maria laudetur, quod pars ipsa, quantum in nobis est, sit omnibus eligenda; aut certe ut neutrum dicatur defuisse, 0423A nec in partem quamlibet praecipitasse sententiam, sed ad obedientiam praeceptoris in utrumlibet sit parata. Quis enim sicut David fidelis, ingrediens et egrediens, et pergens ad imperium regis? (I Reg. XXII, 14.) Denique paratum, inquit, cor meum, paratum cor meum (Psal. LVI, 8); non semel tantum, sed et secundo, et vacare tibi, et proximis ministrare. Haec plane pars optima, quae non auferetur: haec mens optima, quae non mutabitur quocunque vocaveris eam. Bonum, inquit, acquirit gradum, qui bene ministraverit (I Tim. III, 13). Forte meliorem qui bene vacaverit Deo; optimum autem qui perfectus est in utroque. Unum adhuc dico, si tamen id de Martha liceat suspicari. Nonne enim quasi otiosam reputasse 0423B videtur, quam sibi dari petiit adjutricem? Sed carnalis est, et omnino non percipit quae sunt spiritus Dei, si quis forte vacantem animam sua de vacatione redarguit. Audiat igitur optimam esse hanc partem, quae maneat in aeternum. Nunquid enim non rudis quodammodo videtur anima, quae divinae contemplationis penitus expers, illam intraverit regionem, ubi hoc unum omnium opus, unum studium, eadem vita?

4. Sed consideremus, fratres, quemadmodum in hac domo nostra tria haec distribuerit ordinatio charitatis, Marthae administrationem, Mariae contemplationem, Lazari poenitentiam. Habet haec simul quaecunque perfecta est anima; magis tamen videntur ad singulos singula pertinere, ut alii vacent sanctae contemplationi, alii dediti sint fraternae administrationi, alii in amaritudine animae suae recogitent 0423C annos suos, tanquam vulnerati dormientes in sepulcris. Sic plane, sic opus est, ut Maria pie et sublimiter sentiat de Deo suo, Martha benigne et misericorditer de proximo, Lazarus misere et humiliter de se ipso. Gradum suum quisque consideret. Si inventi fuerint in civitate hac Noe, Daniel, Job; ipsi justitia sua liberabuntur, ait Dominus: sed filium aut filiam non liberabunt (Ezech. XIV, 14-16). Nemini nos blandimur: utinam nec vestrum quispiam se seducat! Quibus enim nulla credita est dispensatio, administratio nulla commissa, his omnino sedendum erit, aut secus pedes Jesu cum Maria, aut certe cum Lazaro intra septa sepulcri. Quidni erga multa turbetur Martha, quae sollicita est pro multis? Tibi vero 0423D cui necessitas haec non incumbit, e duobus unum est necessarium: aut non turbari penitus, sed delectari magis in Domino; aut, si id necdum potes, turbari non erga plurima, sed, ut de se propheta loquitur, ad te ipsum (Psal. XLI, 7).

5. Iterum dico, ne quis de ignorantia habeat excusationem: 1002 oportet te, frater, ad quem de fabricanda seu regenda inter undas diluvii Noe area nihil spectat, aut virum esse desideriorum, ut Daniel erat; aut cum beato Job virum dolorum, et scientem infirmitatem. Alioquin vereor ne tepidum te et nauseam provocantem evomat ex ore suo, qui te invenire cupit aut sui consideratione calidum et charitatis igne flagrantem; aut una ipsius cognitione frigidum, et aqua compunctionis ignita diaboli jacula 0424A restinguentem. Sed et ipsam quoque Martham admonitam esse necesse est, id maxime quaeri inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Erit autem fidelis, si neque quae sua sunt quaerat, sed quae Jesu Christi, ut sit intentio pura; nec suam faciat, sed Domini voluntatem, ut sit actio ordinata. Sunt enim quorum non simplex est oculus, et recipiunt mercedem suam. Sunt qui feruntur propriis motibus animorum, et contaminata sunt universa quae offerunt, quippe cum voluntates eorum inveniantur in eis. Veni nunc mecum ad nuptiale carmen, et consideremus quemadmodum sponsus, ubi sponsam vocat, nec ullum omiserit ex his tribus, nec his addiderit quidquam. Surge, inquit, propera, amica mea, formosa mea, columba mea, et veni (Cant. II, 10). An 0424B non amica est, quae Dominicis lucris intenta, fideliter ipsam quoque pro eo ponit animam suam? Quoties enim pro uno ex minimis ejus spirituale studium intermittit alias, interponit>, toties pro eo spiritualiter ponit animam suam. An non formosa, quae revelata facie gloriam Domini speculando, in eamdem imaginem transformatur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu? (II Cor. III, 18.) An non columba, quae plangit et gemit in foraminibus petrae, in cavernis maceriae (Cant. II, 14), tanquam sepulta sub lapide?

6. Mulier, ait, Martha nomine, excepit eum in domum suam. Certum est hujus tenere locum fratres officiales, quos fraternae charitatis intuitus variis administrationibus deputavit. Utinam autem et ego 0424C ipse inter dispensatores fidelis merear inveniri! Quibus enim convenientius videtur aptandum quod Dominus ait: Martha, Martha, sollicita es, quam praelatis, si tamen digna in sollicitudine praesunt? Aut quis turbatur erga plurima, nisi cui et Mariae vacantis, et Lazari poenitentis, sed et ipsorum, quibus onera sua partitur, universa incumbit sollicitudo? Vide Martham sollicitam, vide Martham erga plurima turbatam. Apostolum loquor, qui praelatos sollicitudinis admonens, gerit ipse sollicitudinem omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, inquit, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI, 29.) Suscipiat igitur Martha Dominum in domum suam, cui nimirum credita est dispensatio 0424D domus. Mediatrix est, ut sibi pariter et subjectis salutem obtineat, suscipiat gratiam, sicut scriptum est: Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam (Psal. LXXI, 3). Suscipiant caeteri coadjutores ejus singuli pro qualitate ministerii sui; excipiant Christum, serviant Christo, ministrent ei in membris suis, ille in infirmis fratribus, ille in pauperibus, ille in hospitibus et peregrinis.

7. Quibus ita sollicitis circa frequens ministerium, videat Maria quemadmodum vacet, et videat quoniam suavis est Dominus. Videat, inquam, quam devota mente, quam tranquillo sedeat animo secus pedes Jesu, providens eum semper in conspectu suo, et verba ex ore ejus excipiens, cujus et aspectus delectabilis, et eloquium dulce. Diffusa est enim 0425A gratia in labiis ejus, et est speciosus forma prae filiis hominum, imo etiam super omnem gloriam angelorum. Gaude et gratias age, Maria, quae partem optimam elegisti. Beati enim oculi qui vident quae tu vides, et aures quae merentur audire quod audis. Beata plane, quae venas susurrii divini percipis in silentio, in quo utique bonum est homini Dominum exspectare. Simplex esto, non tantum sine dolo et simulatione, sed et absque multiplicitate occupationum, ut tecum sit sermocinatio ejus, cujus et vox dulcis, et facies decora. Unum cave, ne abundare incipias in sensu tuo, et velis plus 1003 sapere quam oportet sapere: ne forte dum lucem sectaris, impingas in tenebras, illudente tibi daemonio meridiano, de quo non est hujus temporis disputare. 0425B Nam Lazarus quo devenit? ubi posuistis eum? Sorores alloquor, quae sepelierunt fratrem praedicatione et ministerio, exemplo et oratione. Ubi ergo posuistis eum? Absconditus est fossa humo, sub lapide jacet, non facile invenitur. Propterea non erit incongruum quatriduano quartum reservare sermonem, ut juxta Salvatoris exemplum audientes: Ecce quem amas, infirmatur (Joan. XI, 3), et nos maneamus hic die isto.

SERMO IV. De quatriduo Lazari, et praeconio Virginis.

1. Tempus loquendi est omni carni, cum assumitur incarnati Verbi mater in coelum; nec cessare debet a laudibus humana mortalitas, cum hominis 0425C sola natura supra immortales spiritus exaltatur in Virgine. Sed de ejus gloria nec silere devotio patitur, nec dignum aliquid sterilis concipere cogitatio, aut inerudita potest locutio parturire. Hinc est quod et ipsi coelestis curiae principes in consideratione tantae novitatis clamant non sine admiratione: Quae est ista, quae ascendit de deserto deliciis affluens? (Cant. VIII, 5.) Ac si manifestius dicant: Quanta est haec? aut unde ei ascendenti utique de deserto affluentia tanta deliciarum? Nec enim pares inveniuntur deliciae vel in nobis, quos in civitate Domini laetificat fluminis impetus, qui a vultu gloriae voluptatis torrente alias, gloria> potamur. Quae est ista, quae de sub sole, ubi nihil est nisi labor et dolor, et afflictio spiritus, ascendit deliciis spiritualibus affluens? 0425D Quidni delicias dixerim, virginitatis decus cum munere fecunditatis, humilitatis insigne, distillantem charitatis favum, misericordiae viscera, plenitudinem gratiae, praerogativam gloriae singularis? Ascendens igitur de deserto regina mundi, etiam angelis sanctis, ut canit Ecclesia, speciosa facta est et suavis in deliciis suis. Desinant tamen deserti hujus mirari delicias, quia Dominus dedit benignitatem, et terra nostra dedit fructum suum (Psal. LXXXIV, 13). Quid mirantur de terra deserta Mariam ascendere deliciis affluentem? Mirentur potius pauperem Christum de coelestis regni plenitudine descendentem. Longe enim ampliori miraculo dignum videtur, Dei Filium paulo minus ab angelis minorari, quam Dei matrem super angelos exaltari. Illius siquidem 0426A exinanitio, facta est repletio nostra: illius miseriae, mundi deliciae sunt. Denique cum dives esset, propter nos pauper factus est, ut nos ejus inopia ditaremur (II Cor. VIII, 9). Sed et crucis ignominia, credentium facta est gloria.

2. Adhuc autem et ad monumentum properat vita nostra, ut quatriduanum reducat a monumento: et eum, de quo vobis hodie (si bene meminit charitas vestra) sermo debetur, Lazarum quaerit, ut quaeratur, et inveniatur a Lazaro. In hoc enim est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quia ipse prior dilexit nos. Age igitur, Domine, quaere quem amas, ut et amantem facias, et quaerentem. Quaere ubi posuerunt eum: jacet enim clausus, ligatus, oneratus. Jacet in ergastulo conscientiae, tenetur 0426B vinculis disciplinae, et tanquam lapide superposito premitur et opprimitur onere poenitentiae, maxime quod desit interim fortis ut mors dilectio, et charitas omnia sustinens; et in his omnibus jam fetet, Domine: quatriduanus est enim. Credo jam multorum ingenia praevolant, ut intelligant quem velim dicere Lazarum: eum sine dubio, qui nuper peccato mortuus fodit sibi parietem, ut videat abominationes multas (Ezech. VIII, 8, 9), et malas pravi et inscrutabilis cordis sui, et juxta prophetam alium ingressus est in petram, absconditus fossa humo a facie furoris Domini (Isai. II, 10).

3. Sed quid est: Domine, jam fetet; quatriduanus est enim? Forte enim fetorem istum, et quatuor dies 0426C istos non continuo quivis intelligat. Ego primam arbitror timoris diem, qua nimirum irradiante cordibus nostris 1004 peccato morimur, et quodam modo sepelimur in conscientiis nostris. Secunda, ni fallor, agitur in labore certaminis. Solet nempe inter primordia conversionis acrius insurgere tentatio pravae consuetudinis, et vix exstingui possunt jacula ignita diaboli. Tertia nihilominus doloris esse videtur; dum recogitat quis annos suos in amaritudine animae suae, et nec tam laborat declinando futura, quam praeterita plangendo deplorat. Miraris quod hos dixerim dies? Sed tales sepulturae debentur, dies nebulae et caliginis, dies luctus et amaritudinis. Sequitur dies pudoris, non dissimilis tribus: quando jam horribili confusione operitur anima miseranda, 0426D dum nimis considerat quae et quanta deliquerit, et in oculis cordis tetras versat imagines peccatorum. Animus hujusmodi nihil dissimulat, sed dijudicat, sed aggravat, sed exaggerat universa: non sibi parcit durus judex in semetipsum. Utilis quidem exacerbatio, et digna miseratione crudelitas, facile sibi divinam concilians gratiam, dum pro eo mens aemulatur etiam contra se ipsam. Verumtamen, Lazare, veni foras, ne in tanto fetore diutius immoreris. Caro putida putredini proxima est; et qui confunditur vehementius et tabescit, prope est ut desperet. Propterea, Lazare, veni foras. Abyssus abyssum invocat: abyssus luminis et misericordiae, abyssum miseriae et tenebrarum. Major illius bonitas quam iniquitas tua: et ubi peccatum abundat, superabundare 0427A gratiam facit. Lazare, inquit, veni foras (Joan. XI, 39, 43). Ac si manifestius dicat: Quousque conscientiae tuae caligo te detinet? quandiu in cubili tuo gravi corde compungeris? Veni foras, procede, respira in lucem miserationum mearum. Hoc enim est quod in propheta legisti: Infrenabo os tuum laude mea, ne pereas (Isai. XLVIII, 9). Evidentius quoque propheta alius de se ipso: Ad me ipsum, inquit, anima mea turbata est; propterea oro memor tui (Psal. XLI, 7).

4. Jam vero quid sibi vult quod ait: Tollite lapidem, et post pauca, solvite eum? (Joan. XI, 39, 44.) Nunquid post visitationem gratiae consolantis cessabit agere poenitentiam, quoniam appropinquavit regnum coelorum; aut abjiciet disciplinam, si forte irascatur 0427B Dominus, et pereat de via justa? Absit hoc! Tollatur lapis, sed poenitentia maneat, non jam premens et onerans, sed vividam et robustam mentem roborans magis atque confirmans: nimirum cujus cibus sit, quem antea nesciebat, Domini facere voluntatem. Sic et disciplina non jam constringit liberum, secundum illud: Justis non est lex posita (I Tim. I, 9); sed voluntarium regit, et dirigit in viam pacis. Super hac Lazari suscitatione manifestius psallit propheta: Non derelinques animam meam in inferno; quia, ut dixisse me memini secundo hujus festivitatis die, infernus quidam et carcer animae, rea conscientia est. Nec dabis sanctum tuum (non suum ipsius, sed tuum utique, quem ipse sanctificas) videre corruptionem. Corruptione siquidem proximus erat quatriduanus, 0427C qui coeperat jam fetere. Prope erat ut penitus dissolveretur, et veniens in profundum malorum contemneret impius; sed praeventus voce virtutis, et ab ea vivificatus gratias agit dicens: Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo (Psal. XV, 10, 11). Ad ipsius siquidem contemplationem evocasti et eduxisti ab inferno animam meam: dum anxiaretur super me spiritus meus, intuens conscientiae propriae faciem nimis abominandam. Clamavit, inquit, voce magna: Lazare, veni foras; magna utique voce, non tam sono clamosa, quam pietate et virtute magnifica.

5. Sed quo devenimus? Nunquid non supra coelos Virginem prosequebamur euntem? Et ecce cum 0427D Lazaro descendimus in abyssum. A splendore virtutis ad fetorem quatriduani proclivis decurrit oratio. Cur hoc, nisi quia pondere proprio ferebamur; et trahebat nos materia, tanto uberior utique, quanto familiarior? Fateor imperitiam meam, pusillanimitatem propriam non abscondo. Non est equidem quod me magis delectet, sed nec quod terreat magis, quam de gloria Virginis matris habere sermonem. Ut enim sileam interim ineffabile privilegium meritorum, et praerogativam 1005 penitus singularem, tanto eam devotionis affectu amplectuntur, honorant, suscipiunt, ut dignum est, universi, ut licet de ea loqui gestiant omnes; tamen quidquid dicitur de indicibili, eo ipso quod dici potuerit, minus gratum sit, minus placeat, minus acceptetur. Quidni minus 0428A sapiat, quidquid de incomprehensibili gloria comprehendere potuerit mens humana? Ecce enim si in ea laudavero virginitatem, mihi multae virgines post eam videntur offerri. Si humilitatem praedicavero, invenientur forte vel pauci, qui, docente Filio ejus, mites facti sunt et humiles corde (Matth. XI, 29). Si magnificare voluero misericordiae ejus multitudinem, sunt aliqui misericordiae viri, etiam et mulieres. Unum est, in quo nec primam similem visa est, nec habere sequentem, gaudia matris habens cum virginitatis honore. Optimam, inquit, partem elegit sibi Maria (Luc. X, 42). Optimam plane, quia bona fecunditas conjugalis, melior autem castitas virginalis; prorsus autem optima est fecunditas virginea, seu fecunda virginitas. Mariae privilegium 0428B est, non dabitur alteri, quia non auferetur ab ea. Singulare est, sed continuo etiam indicibile invenitur, ut nemo assequi possit, sic nec eloqui quidem. Quid si et illud adjicias, cujus mater? Quae jam poterit lingua, etiamsi angelica sit, dignis extollere laudibus Virginem matrem; matrem autem non cujuscunque, sed Dei? Duplex novitas, duplex praerogativa: duplex miraculum, sed digne prorsus aptissimeque conveniens. Neque enim filius alius virginem, nec Deum decuit partus alter.

6. Verumtamen non hoc tantum, si diligenter attendas, sed caeteras quoque virtutes singulares prorsus invenies in Maria, quae videbantur esse communes. Quae enim vel angelica puritas virginitati illi audeat comparari, quae digna fuit Spiritus 0428C sancti sacrarium fieri, et habitaculum Filii Dei? Si rerum pretia de raritate pensamus, quae prima in terris angelicam proposuit ducere vitam, super omnes est. Quomodo, inquit, fiet istud? quoniam virum non cognosco. Immobile propositum virginitatis, quod nec angelo filium promittente aliquatenus titubavit. Quomodo, inquit, fiet istud? Neque enim eo modo, quo fieri solet in caeteris. Virum penitus non cognosco, nec filii desiderio, nec spe prolis.

7. Quanta vero et quam pretiosa humilitatis virtus cum tanta puritate, cum innocentia tanta, cum conscientia prorsus absque delicto, imo cum tanta gratiae plenitudine? Unde tibi humilitas, et tanta humilitas, o beata? Digna plane quam respiceret 0428D Dominus, cujus decorem concupisceret rex, cujus odore suavissimo ab aeterno illo paterni sinus attraheretur accubitu. Vide enim quam manifeste sibi concinant Virginis nostrae canticum, et nuptiale carmen: nimirum cujus uterus, sponsi thalamus fuit. Audi Mariam in Evangelio: Respexit, inquit, humilitatem ancillae suae (Luc. I, 34, 48). Audi eamdem in epithalamio: Cum esset rex, inquit, in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum (Cant. I, 11). Nardus quippe herba humilis est, et pectus purgat: ut manifestum sit humilitatem nardi nomine designari, cujus odor et decor invenerit gratiam apud Deum.

8. Sileat misericordiam tuam, Virgo beata, si quis est, qui invocatam te in necessitatibus suis sibi meminerit defuisse. Nos quidem servuli tui 0429A caeteris in virtutibus congaudemus tibi, sed in hac potius nobis ipsis. Laudamus virginitatem, humilitatem miramur; sed misericordia miseris sapit dulcius, misericordiam amplectimur charius, recordamur saepius, crebrius invocamus. Haec est enim quae totius mundi reparationem obtinuit, salutem omnium impetravit. Constat enim pro universo genere humano fuisse sollicitam, cui dictum est: Ne timeas, Maria, invenisti gratiam (Luc. I, 30), utique quam quaerebas. Quis ergo misericordiae tuae, o benedicta, longitudinem et latitudinem, sublimitatem et profundum queat investigare? Nam longitudo ejus usque in diem novissimum invocantibus eam subvenit universis. Latitudo ejus replet orbem terrarum, ut tua quoque misericordia plena 0429B sit omnis terra. Sic et 1006 sublimitas ejus civitatis supernae invenit restaurationem, et profundum ejus sedentibus in tenebris et in umbra mortis obtinuit redemptionem. Per te enim coelum repletum, infernus evacuatus est, instauratae ruinae 0430A coelestis Jerusalem, exspectantibus miseris vita perdita data. Sic potentissima et piissima charitas et affectu compatiendi, et subveniendi abundat effectu, aeque locuples in utroque.

9. Ad hunc igitur fontem sitibunda properet anima nostra: ad hunc misericordiae cumulum tota sollicitudine miseria nostra recurrat. Ecce jam quibus potuimus votis ascendentem te ad Filium deduximus, et prosecuti sumus saltem a longe, Virgo benedicta. Sit deinceps pietatis tuae ipsam, quam apud Deum gratiam invenisti, notam facere mundo; reis veniam, medelam aegris, pusillis corde robur, afflictis consolationem, periclitantibus adjutorium et liberationem sanctis tuis precibus obtinendo. In hac quoque die solemnitatis et laetitiae 0430B dulcissimum Mariae nomen cum laude invocantibus servulis per te, regina clemens, gratiae suae munera largiatur Jesus Christus Filius tuus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *